Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gundulić, Fran Lucijan; Crijević, Ilija (1451/2-1505; 1463-1520) [1490], Baptistinus, versio electronica (, Dubrovnik), 13 versus, verborum 3401, Ed. Dora Ivanišević Petra Šoštarić [genre: prosa oratio - novella; poesis - epigramma] [word count] [gondolflbapt].
Previous paragraph

Next paragraph

Quae uerba Petro animum diuitias per compendia querere (ut in adulterato prius argento indicauerat) properanti labefactauere: fortunaque in huiuscemodi uirum fauente credens incidisse: negociatione omissa Francisci cuiusdam qui cum eo uenerat licet consanguinei fraudum tamen ut quidam ex perspectis signis iam tum suspicauere conscii suasu hospitio ueteratorem cum omni famulatu suscepit: qui explorata illico diligenter urbis conditione: non nullos Ianuenses incolas maechanicos audiens: ad se uocauit: eisque notiora ante aliqua interogando calidae tentatis: quis esset: resque suas patefacere in oculto uelle simulans suis quasi ciuibus confidens: dixit se Baptistinum perini illius campi fregosi principis clarissimi esse filium: qui dominus olim patri succedens ianuae quattuor annis praefuisset. Aduentusque sui eandem causam quam petro dudum exposuerat pretexens cuncta que dux idem gessisset iactabundus enarrauit: quae ipsi quoque haud obliti patriae pleraque scirent: eique dediti post discessum inuestigassent. Omnia enim (ut postea compertum est) gesta Baptistini secretaque eo quod ex militibus eius fuisset familiarissimus nouerat.

page
Previous paragraph

Next paragraph


Gundulić, Fran Lucijan; Crijević, Ilija (1451/2-1505; 1463-1520) [1490], Baptistinus, versio electronica (, Dubrovnik), 13 versus, verborum 3401, Ed. Dora Ivanišević Petra Šoštarić [genre: prosa oratio - novella; poesis - epigramma] [word count] [gondolflbapt].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.