Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gundulić, Fran Lucijan; Crijević, Ilija (1451/2-1505; 1463-1520) [1490], Baptistinus, versio electronica (, Dubrovnik), 13 versus, verborum 3401, Ed. Dora Ivanišević Petra Šoštarić [genre: prosa oratio - novella; poesis - epigramma] [word count] [gondolflbapt].
Previous paragraph

Next paragraph

Quae res tantam eis credulitatem induxit ut uafris appositisque: ipsius uerbis allucinati nihil que postulasset ei negarent. His itaque testibus confissus necnon et aliis insuper falaciis arte sinonia machinatis: quibus ad credendi pertinatiam ipsorum quoque animos testium impulit: ad uniuersam ciuitatem dolis circumueniendam accingitur. Non nulli enim ex sociis ministrisque facinoris quos ipse iam disposuerat iisdem fere diebus non eodem nauigio: nec ad eadem negocia transire ac insperato eum uidere simulantes: agnitum extemplo maxima ueneratione prosequuti sunt: et nacta occasione litteras ei commenticias illustribus cum titulis redidere: interrogati quoque de eius terestri maritimoque apparatu multa uerbis ipsius consentanea retulere. Cum igitur urbis preses ipsum una cum senatoribus suis: quis esset quoue pergeret accersitum percunctasset : audacter ea omnia quae amicis secreto prius dixerat eis perfessus est: rogatis nihilo minus ut iuramento inter se astringerent maximum ueluti archanum quod indicauerat extra ne cui tamquam cereris deae misteria manifestetur. Quam ob rem hisce plerique argumentis persuasi: fidem eius uerbis adhibuere: reliqui uero nullum inde rem publicam detrimentum contrahi posse existimantes: irridendo duntaxat qui nebulonibus huiuscemodi crederent neglexere. Sed annis ac dignitate uir excelens Bartolus gotius officio sane obstrictus ex non mediocri beneficio olim ab eiusdem Baptistini patre cum iannuae negociaretur accepto: uicis reddendae gratia summo eum in honore habuit: domique sepius uisit: atque increbrescente murmure male opinantis populi eo quod ignobilium familiaritate gauderet: admitteretque postea et tibicines: ac cum quibuscumque ipse profugus et domi et extra pranderet Lacromam (quae insula cum celebri monachorum coenobio mille circiter passus e regione urbis est) animi cum relaxandi gratia duxit. abbati obiter quod is quoque ianuensis esset ostensurus: dixerat enim inspectum semel agnoscere posse: quod in patria negociorum causa monasterii ducem fuerat identidem allocutus quem cum uidisset uerbaque cum eo nonnulla contulisset non facie admodum considerata quam decimo tandem anno post uisam mutari aliquantum posse ratus: sed ex rebus quae pridem audiuerat ab eo perceptis: crumenaque graui ac obsignata oculte sibi tradita leticia mirum immodum correptus ueluti plane agnouisset magnifico apparatu eum quique cum eo erant accepit (dederat enim scelestus nugator Abbati incauto ac nil tale suspicanti plumbeis folem numis plenum suum tanquam securitatis gratia thesaurum depositurus) quod pertinatiam, familiaribus eius incussit murmurque caeterorum suppressit: ambiguosque homines ac petri milati tanquam page Delphici ei responsa ferentis reditum celerem sospitis optantes reddidit quem fraudis ille machinator adueniens hospitalitatis ueluti gratiam relaturus magnificis policitationibus circumuentum constatinopolim cum litteris miserat cumque stipis argenteae porciuncula quadam nouae quam pro archano cum his signo qui sua administrarent negocia habere dicebat: a quibus triginta quinque aureorum milia eidem quam primum exigere: cauteque ac omni sublata mora secum affere mandauerat: ut adsint tum classi tum amicis in tempore: dato quoque ex famulis ei uno quem ipse pro comite ellegisset: accipiens ab eodem petro in discessu quicquid seu domi seu in taberna lanaria praecipuum rerum suarum alienarumue habuisset: uti superfluum cum nulla tenus se passurum eum fore posthac lanificem policitus esset.

page
Previous paragraph

Next paragraph


Gundulić, Fran Lucijan; Crijević, Ilija (1451/2-1505; 1463-1520) [1490], Baptistinus, versio electronica (, Dubrovnik), 13 versus, verborum 3401, Ed. Dora Ivanišević Petra Šoštarić [genre: prosa oratio - novella; poesis - epigramma] [word count] [gondolflbapt].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.