Gundulić, Fran Lucijan; Crijević, Ilija (1451/2-1505; 1463-1520) [1490], Baptistinus, versio electronica (, Dubrovnik), 13 versus, verborum 3401, Ed. Dora Ivanišević Petra Šoštarić [genre: prosa oratio - novella; poesis - epigramma] [word count] [gondolflbapt].
page
Franciscus luci. Gondola. Claro uiro Francisco
Delphino. Sal:
Et si me splendor ciuitatis meas has istuc ad te dare nugas absterret: tua in me
tamen officia innumera compulere: ut tibi uel hoc munusculo gratificarem: non ut
eruditos ullatenus prouocare ausim: sed ut tibi potius familiaribusue tuis cum
ab negocio cessares iocunditatis materiam exiberem: est enim fabellae ueluti
huius a me ridiculae describendae sumpta prouintia: tum quod idonea qua animus
auocaretur a malis in quae fortuna me (ut nosti) impegit uisa est: tum etiam ne
a longinquis uel posteris non rite Nebulonis huius explicata falatia: maiore
damnemur negligentia. quare facinoris qualitate hac enarratione uerius percepta:
communem patriam audentius a calumniantibus defendere poteris: et ingenii mei
qualibuscumque rudimentis oblectari.
Vale.

|