Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492], Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica (), verborum 988, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [nimiramepist].
M. Nimireus Arbensis archidyaconus magistro Ludovico Valentiae Ferrariensi theologo atque philosopho excellentissimo praeceptori suo s. p. d.
Cum omnis philosophandi scientia in rationalem, moralem, naturalemque partem sit distributa, quantum hactenus tu in dialectica, quantum in physica, et in sacra etiam theologia legendo disputandoque tum Romae, tum alibi per cuncta fere vixisti, ex qua cum esses unum de viginti annos natus ad religionem istam, hoc est ad verae philosophiae portum, cuius iam tum amore ardebas invitis parentibus et omni tua familia aufugisti et, quod mirum in ea fuit aetate, dum Thomam Aquinatem, sanctissimum illum simul et doctissimum hominem, imitari obstinatius contenderes, charissima quaeque deseruisti; in qua religione quantum brevissimo temporis spacio et vitae sanctimonia et optimis artibus, quae sine probitate non discuntur, excreveris, nemo, qui aetatis tuae conscius est, ignorat. Quemadmodum postea Patavii, Venetiis, Perusiae, et in Bononiensi urbe versatus sis, quantamque inde laudem reportaveris, quales fructus legendo ad maturitatem usque perduxeris, facile vel ex eo coniectari potest quod in hac florentissima urbe, in qua philosophiam theologiamque paulo ante publice profiteri exorsus es, mirificam utilitatem Romanae iuventuti ceterisque scholam tuam frequentantibus attulisti, ut fateantur omnes nunc demum scire se aliquid, prius vero cuncta ignorasse.
Itaque theologiam naturalemque et Hortandi igitur sunt omnes, tum qui civitatibus praesunt et varios rerum publicarum status gubernant, tum qui aliene ditioni quocumque modo subiacent vitamque civiliter agere cupiunt ut divinum hoc et praeclarissimum opus habendum curent et frequentissime evoluant. Adolescentes vero bonorum morum prudentiaeque et civilis disciplinae cupidi illud totis viribus amplectantur et continue legant, si tales evadere volunt, qui et sapienter imperandi, et, cum oporteat, etiam parendi artem tenere possint. Quod quidem unum omnes urbes, omnes res publicae et omnia regna quasi nexu quodam indissolubili constringit et sustinet. Quapropter agende quidem tibi sunt immortales gratiae, qui in maximis tuis occupationibus nullo parcens labori duos fere menses hac in re, ut humano generi prodesses, consumpsisti. Agende etiam reverendissimo et integerrimo principi Oliverio Carapha cardinali Neapolitano, patrono tuo, cuius doctrinam, gravitatem, sanctimoniam omnes boni admirantur et ob hoc vel maxime debere se illi profitentur, quod te ad hanc urbem venire iusserit in qua veluti in amplissimo quodam totius orbis theatro virtutes tuae omnibus non sine magna sua laude esse notissime. Neque enim quisquam est, qui modo sapientiam tuam degustaverit, cuius animo Oliverii humanissimi principis beneficientia non perpetuo inhaereat. Quippe a quo totum hoc boni quantumcumque est, quod certe plurimum est, veluti ex uberrimo benignitatis fonte emanaverit. Sed cui mirum id videri potest in optimo illo et divino homine qui non natus in terra (dicam enim libere quod sentio) sed ad benefaciendum omnibus e caelo dimissus esse videtur, cuius et innumerabilia in bonos viros officia extant et tot tantaque in re publica christiana praeclare gesta ut non iniuria dici posse videatur purpuram illam, quae ceteris ornamentum afferre solet, plus ab Oliverio accepisse dignitatis quam ei contulisse. Sed omittamus sane de laudibus Oliverii dicere ad quas me necopinantem quidem ipse, nescio quo modo, orationis cursus deduxerat, iamque in immensum quoddam volumen transitura videbatur epistola. Domum ergo, hoc est ad nos ipsos redeamus. Ego igitur, qui tuo hortatu in imprimendo hoc praeclaro opere librariis prefui, quamvis studiose caverim ne quid in componendis caracteribus aberrarent, pauca tamen haec fuerunt perperam expressa, quae hic in sequenti pagina annotare institui ad legentium commoditatem. Siqua vero alia erunt (erunt autem, nisi fallor, non multa) sedulus lector facile ea per se deprehendet. Vale.
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492], Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica (), verborum 988, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [nimiramepist]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.