Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492], Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica (), verborum 988, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [nimiramepist].
Hortandi igitur sunt omnes, tum qui civitatibus praesunt et varios rerum publicarum status gubernant, tum qui aliene ditioni quocumque modo subiacent vitamque civiliter agere cupiunt ut divinum hoc et praeclarissimum opus habendum curent et frequentissime evoluant. Adolescentes vero bonorum morum prudentiaeque et civilis disciplinae cupidi illud totis viribus amplectantur et continue legant, si tales evadere volunt, qui et sapienter imperandi, et, cum oporteat, etiam parendi artem tenere possint. Quod quidem unum omnes urbes, omnes res publicae et omnia regna quasi nexu quodam indissolubili -- 254v -- constringit et sustinet.

|