Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Divnić, Juraj (1450?-1530) [1493], Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica (), Verborum 2068, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [difnicgepistalexvi].
Sanctissime in Christo pater et domine, domine clementissime,
post beatorum oscula pedum.
Cladem christianorum et ruinam Croatię, Slavonię et Pannonię provinciarum ab infenso nostrę religionis hoste nuperrime et crudeliter factam ad Sanctitatem Vestram et fama et litteris delatam fuisse puto. Opere pretium tamen duxi meis quoque litteris enarrare vel potius deplorare, quid acciderit nobis, quantumve excidii multi de nostris tulerint. Atque eo diligentius, quia et in meo fritilo quatitur ebur, in finibus enim episcopatus mei factum est bellum maiorque pars occisorum de diocesi mea fuit ac etiam illa ego ipse miserrima vidi et quorum pars magna fui. Non stilo utar grandi, sed humilimo, ut meę convenit parvitati, Sanctitas tamen Vestra sermonis ineptitudinem innata sua clementia moderabitur, nec secus, quam se veritas habeat, intelliget. Nam ad ipsum locum me contuli omniaque coram et sciscitari et videre curavi. Hec quoque fuit causa, quod occius non scripserim, rem ergo veritate ponderabo non ornatu. Prius itaque causam invadendarum provinciarum harum et necis dicam, 2-o quantum calamitatis christianus tulerit exercitus, postremo, quantum in rei publicę christianę detrimentum poterit evenire huiusmodi hominum strages, significare non postponam. Causa igitur prima et potissima invadendarum huiusmodi provinciarum Turco, ut arbitror, hec fuit: animus insaturabilis necis fidelium usurpandique totius orbis imperii avidissimus; deinde copia rerum virorumque, quos Bossina fertilis alit et fovet, Bossina, inquam, provinciarum optima, quę cum omni posset antiquitatis memoria contendere, opima et habundans omnibus, quę victui humano sunt necessaria. Accedit et libertas vagandi, quo vult, nam quocumque e Bossina vexillum tendit, iam iam tutissimos in partibus his Hec causa malorum, Pater Beatissime, ipsa videlicet libera facultas et secura exequendi quicquid mente cęptum fuerit iamque incipit dominari his provinciis et in vectigalia aut in suam redigere ditionem. Hec, inquam, causa precipua Turco est, ut mea fert sententia, has tam crebro invadere regiones et tam acriter sevire in finitimos. Accedit et animus admodum rapax avidusque regnandi. Nunc quantum calamitatis et miserię hostis impiissimus nobis intulerit, animus dolore victus horet Superioribus diebus hic perfidissimus nostrę fidei hostis, structis in Bossina magni exercitus copiis, quasi populabundus provincias aggreditur et sub vadis Amesię, quam Un fluvius excipit, mediam Sclavoniam transit, et sese Dalmatiam inter et Pannoniam, qua Savus influit, cautius ocludit. Deinde Liburniam superans ad imperatoris oras se contulit, duce bassa nomine Hadum, viro, ut aiunt, armis exercitato militeque veterano cumque iter pariterque prędam ad libitum peregisset iamque ad sua redire se pararet, interim Emericus de Derench, ab Ungarorum rege ad Croatię et Sclavonię partes pro banno missus, presentiens Turchiam propediem reversuram, non parvum bellatorum numerum, partim equitum, partim peditum, brevi dierum spatio coegit, struxit ordinavitque non inepte: nam et ipse vir clarus in armis gloriosusque in victoria sępius extitit, quotiensque sub oppido Jaice nuncupato, in calce Bossinę posito, in quo nonnullis annis magistratum obtinuit, cum Turcis congressus est, totiens victor evasit. His itaque, ut reor, confisus avibus, huic adherens omini cum toto suo exercitu ausus est ad campestria descendere loca, sed primum delecto milite colles viasque pręmunivit, qua Turchia erat reversura. Aderant multi locorum domini nobiles et barones. Affuerunt et comites de Franchapanibus, cum ipsis Corbavię, Modrusię et Lichę provinciarum milites, omnes pene delecti viri egregiique propugnatores: cucurrit et plebs pedestris lęta gestiensque, quibus omnibus una mens fuit, amor omnibus idem: aut reportare de tyranno triumphum aut ipsam pro fide Christi oppetere necem sanctamque cupiunt per vulnera mortem seu vivere credant sive extrema pati. Erant fere XV milia pugnatorum, cum quibus omnibus infoelix bannus operiebatur hostem letabundus, quasi certus de victoria nescius fati sortisque futurę. Turchia vero pręsentiens insidias, timens exercitum christianorum, tam viris tam armis valatum, ad Europę montes maritimos, qui Dalmatię supereminent, declinavit cupiens nostrorum manus effugere vel potius finxit fugam, dolis et fraudibus, ut solet, pugnatura. Sed quid plura moror, Pater Sanctissime, iam iam renovabo dolores et fari cogor, quę tacere suadebat dolor. Et quis tam facundus et tam rerum verborumque copia instructus existet, quę oratio tanta affluentię ubertate decurrens, ut hanc cladem deploret merito? Attamen ut moesticia dictaverit, elloquar. Quinto Idus mensis instantis, hora diei prima, in campis Corbavię sub oppido Vduina, unde ad Dalmatiam tercię partis diei cursus est, bannus lętus ait: "Deus nostra incoepta secundet!" et reductos in medium pedites turmis et corona equitum circumclusit. Turcus vero, cuis rabie fera corda tument imperatoremque suum potius quam hostem metuens ex adverso in tris cuneos se divisit: et acierum frontem in primam nostri exercitus partem convertit. Et cum clara dedit sonitum tuba, omnes suis simul prosiliere finibus et extemplo penetravit pedites, in quorum medio miserrimum inivit bellum. Tunc nostris subita gelidus formidine sanguis diriguit. Itaque maiorem ipsorum partem utriusque exercitus equorum pedibus suppeditavit et bellando suffocavit: non missilibus, non eminus pugnatum est, sed gladio comminus concertatum. Noster miles quasi certus, ut dixi, de victoria, ad dimicandum irruerat facileque, ut multi sentiunt, maiore vi fudisset hostes, ni numina secus statuissent clarissime: nam et signa nigri signanda lapillo in cęlis apparuerunt, de mense Iulii proxime decursi nubes ab aquilone teterrima alias non visa similis, crebris commicuit ignibus, aspectu terribilis, tonitruis expavescenda: primum sępius fulmine crepuit, deinde grandinem invisibilis quantitatis emisit, non enim granis, ut solet, sed gellatis massis fluxit multumque damni attulit et animantibus et frugibus. Similiter et in vigilia diei, quo pugnatum est, persimilis cecidit. Denique et in ipso armigerorum congressu pulveralis nubes cadens super nostros oculos obduxit ipsorum ita, quod vix se mutuo videri possent: super Turcis vero sol lucidus visus est. Hęc signa, Pater Beatissime, certo visa sunt. Quam ob rem haud iniuria censendum est nostros non armis infidelium sed divina sententia fuisse prostratos, nam ni vellet, non fieret, scio, peccata filiorum non passus est longius procedere sed plagis emendavit, quos curę habuit Pater indulgentissimus. Ceciderunt ergo fortes Israel, mortui sunt, qui fortes stabant in atriis, quibus vigilantibus hostis non ita tutus vagabatur per provincias, non ergo Saul aut reliqui famosi illi deplorandi sunt amplius. Cum satis superque iam super eis lamentatum sit, verumtamen ecce nobis novus supervenit luctus, quia delecti comites, barrones, ciliarcę, centuriones, omni laude omnique decore et preconio digni, carnis tributum naturę debitum persolverunt. Ipsi sunt illi, Pater clementissime, quorum quidam superioribus annis ab Ungaro pro subsidio regis Ferdinandi missi e Turcorum manibus Appuliam liberarunt. Nunc autem, heu, hei, Marcia ob patriam pugnando vulnera passi sunt, inhumati iacent, bestiis terrę et alitibus cęli in escam dati sunt. Uno illo die, uno in angusto loco tresdecim millia virorum partim prędę partim neci dati sunt: plurima perque vias sternunt inertia passim corpora, a lupis, tigribus, ursis ceterisque feris usquequaque distrahuntur, nec est, qui sepeliret. Quis cladem illius diei, quis funera fando explicet? Insuper nec hoc satis visum fuit Turcis ad triumphum nisi et nasos occisorum amputassent et in filum redegissent, ut in signum victorię ad suum imperatorem facilius deferre seseque ovantes de triumpho tam flebili iactare possent. Quosdam amaro vinculo servitutis constrixerunt et abduxerunt. Bannum quoque ipsum in vincla dedere. Cuius filium militem quoque strenuissimum ad os genitoris capite privarunt et tepido sanguine unici filioli faciem patris consperserunt: quotiensque misellus cibum summere cogitur, totiens dilectum nati caput in disco ad mensam pro lance ponitur ante ipsum. O speculum invisum! O ferculum insulsum! O potum amarissimum, miscet aconita noverca Turchia. Quid putat Sanctitas Vestra, num ne paterna viscera commota, totumque corpus maerore et angustia conquassatum sit, num ne vociferaverit pater afflictus: "O ter quaterque beati, quis ante ora patris contigit oppetere!" Mallet, ut censeo, suam cum morte nati vitam commutare. Dicitur tamen quod se habeat christianissime: carne movetur, spiritu promptus est palamque fatetur se cupere pro Christi nomine mortem obire, alios quoque hortatur concaptivos, ut secum lęti tormenta et letum subeant accepturi premia sempiterna hisque dictis salutiferis moerentia pectora mulcet: qua de re foelix potius quam infoelix bannus non immerito dici debet. Restant et quam plurima per cruentissimum hostem sevissime perpetrata: quę si numerare vellem dies et calamus me deficeret. Non mihi si linguę centum sint oraque centum, ferrea vox, omnes scelerum comprehendere formas. Taceo, quot provincias vel ferro vel vulcano devastaverit. Taceo infinitum numerum tam nunc, quam aliis temporibus nostris captivorum. Pretereo pręgnantium pignora ex inciso ventre matrum detracta extinctaque, quotiens mamellas inciderit Turcus impius sanguinemque parentum pro lacte lactentibus porrexerit, quotiens arreptos per pedes infantulos capite saxis colisit matresque cervice natorum potaverit. Quot captivos abscisismanibus, evulsis oculis, auribus amputatis ad propria remisit! O crudele genus! Dii, talem terris avertite pestem! O rabiem inauditam! O Turchia, nimio nequior! O facinus intollerabile! Intollerabile, inquam, Pater beatissime, ne tam nephandum monstrum, tam imanis fera, tam detestandum portentum tamdiu impunitum gaudeat, consulendum est in medium et miseris succurendum rebus. Nam nisi in manu forti hęc bellua pestifera refrenetur reprimaturque, actum erit de his provinciis. Nescio tamen, quid fiet de reliquis. Sanctitas vestra bene novit, cum proximus ardet paries, quod vicinus expectet. Patet aditus per medios Croatię, Sclavonię Pannonięque exitus, qua tutos cursus et recursus posthac habere poterit ad Italiam, nam nec fluminum nec montium obiectu magnopere impedietur, et inter Ungariam, Illiriam et Liburniam medio tutissimus ibit, ad dexteram divertere vel ad sinistram non audebit, sed si bellua rapax, aspis insaturabilis prędam ut moris habet, sequi voluerit, rectum prosequetur iter, inter utrumque volabit, quia in dextris, qua lucet polus articus, rex Ungarorum tutatur provincias. Ad quem, ut me ipsum transferrem, hi domini rogaverunt, subsidium pro reliquiis petiturus, quod iter consulto recusavi, donec Sanctitas Vestra secus disposuerit. Que quocumque iusserit, ibo iussaque sedulus exequar, quia eius mandato fulcitus et auctoritate tutus irem tutusque redirem composque petiti fierem. Cum Sanctitate Vestra labor iste manebit disponendi. A dextris vero, qua flat Auster, fortis armatus custodit patriam Venetus ipse christianissimus miles et gloriosus. Media tamen, ut dixi, via patet hostibus, quam hactenus Croati et Sclavoni protexerunt: hęc ipsa est, ut brevibus agam, et periculo et detrimento rei publicę christianę poterit esse. Insperata enim accidunt magis sępe quam quę speres: ac etiam ipsę reliquię peribunt oppido, ita eis ad malum malę res plurimę se agglutinant, ut et per nuntios ab his dominis missos plane intelliget Sanctitas Vestra, nisi Dominus in cęlis et Sanctitas vestra in terris, cuius vices benemerito gerit, optatam miseris poscentibus prestiterit opem. |
Previous section
|
Divnić, Juraj (1450?-1530) [1493], Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica (), Verborum 2068, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [difnicgepistalexvi].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.