Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Divnić, Juraj (1450?-1530) [1493], Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica (), Verborum 2068, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [difnicgepistalexvi].
Previous paragraph

Next paragraph

Causa igitur prima et potissima invadendarum huiusmodi provinciarum Turco, ut arbitror, hec fuit: animus insaturabilis necis fidelium usurpandique totius orbis imperii avidissimus; deinde copia rerum virorumque, quos Bossina fertilis alit et fovet, Bossina, inquam, provinciarum optima, quę cum omni posset antiquitatis memoria contendere, opima et habundans omnibus, quę victui humano sunt necessaria. Accedit et libertas vagandi, quo vult, nam quocumque e Bossina vexillum tendit, iam iam tutissimos in partibus his additus invenit. Bossina, veh, miseris nimium vicina Croatis. Ipsam Turcus totam incolit, unde, quotiens vult, tutus prosilit et provincias finitimas circumcursat populaturque, cum sibi cordi est, Illiriam penetrat et Liburniam et ad Savi usque originem, Teutonicorumque oras percurrit signaque, ubi mens est, pro libito ponit. Nemo obviam venit, nemo se opponit, Pater Beatissime, nec ullus est ibi, cuius vires eius viribus equari aut comparari possent. Tutus in Bossina degit, in vado est, quocumque vadit. Copiosus non minus viris quam omnibus bellorum remigiis, quo lubet graditur, vastat agros, arbores ferro prosternit, domos oppidaque evertit, pecus, quotum est, abigit. Captivos sub iugo ducit, spoliat, cruciat, acriter exterminat, per montes, per saxa pedibus et corpore nudos agit, vel funibus vel equorum caudis impia turba semivivos trahit. Matronas fusis crinibus, natorum sanguine conspersas, plagis deturpatas, genis laceratas, gemitus, ululatus et singultus frustra mittentes, auxilium vel solamen ab aliquo incassum rogantes, ut bruta, fustibus et flagellis peragit. Puellas et virgines Deo dicatas foedissime habitas, pueros infantesque belluarum more super equis vinctos ad propria deferunt hostes atrocissimi, omnia feritatis et tormentorum genera in captivos experiuntur, quę non excogitari nedum enarrari possent. Nec tam magnus cruciatus sibi ipsi facit finem, quibus tamen impia gens crassatur et gloriatur.

Previous paragraph

Next paragraph


Divnić, Juraj (1450?-1530) [1493], Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica (), Verborum 2068, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [difnicgepistalexvi].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.