Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].
Nemo igitur mirari debeat, si voluptatis incredibilis, leticie incomparabilis,
gaudii inmortalis igniculos pectoribus nostris te Pannonico rege declarato
suscitatos verbis referre non possumus, cum omnem vim dicendi ac copiam huius
tanti gaudii inmensitas exsuperet, 1v in quo tamen
exprimendo ingrata erit, si non et ipsa colletetur oracio. Gaudet profecto mirum
in modum respublica nostra, eminentissime rex, et vultus illos priores, situ et
squalore per minas ac metus inimicorum infectos inmutavit magnosque sibi tutande
libertatis assumpsit spiritus et sub operculis nominis tui invictissimi
constituta, armatos hostes ipsa eciam inermis parvifecit et cunctas inimicorum
vires spernit. Bellica demum instrumenta et arma, que prius pro salute
defensanda proque arcendis hostibus fabricaret, ad civitatis utique servet
ornamentum. Annosi eciam senes hoc tanto tamque gravi bono vehementer exhilarati
sunt et baculis proiectis, quibus membra senio tremencia fulciebant, internis
quibusdam nove et inaudite voluptatis aculeis exagitati atque incensi et
inflammati ardore gressus ut iuvenes huc et illuc ferunt. Quibus licebit sub te
rege nostro sapientissimo et fortissimo reliquum etatis in alta mentis
tranquillitate proferre et corporis, 2r quod prius
dubie saluti tantum prospiciende intenti conterebant. Exultant deinde universi
iuvenum conventus ac veneranda matronarum nostrarum comercia et candide
puellarum turbe, pueri eciam ipsi vultibus ac gestibus innuunt leticiam. Tanto
namque ipsius nature imperio intime quedam gaudii flamme in cuiusque vultibus
excuti maxime solent, quando communis omnium salus lapsa pene erigitur ac
servatur a discrimine tempestatum portum tandem securitatis ingressa componitur.
Sacrarum deinceps virginum impollutus ordo gloriam Deo cnait et tantum pro
felicissimo incolumitatis tue statu securus preces effundit, in quo tota earum
salus -- 154 -- sita esse videtur, cum prius tamen pro civitate nostra, pro
templis, pro patria, denique salute solicitus anxiusque Deo precibus instaret
continuis et ut procula a nobis hostilis ille furor arceretur, penatibus nostris
in dies imminencior, antelucanis vocibus celos pulsaret. Quid demum menia
nostra, olim nutancia metu instantis ac 2v maximi
discriminis vicina inimicorum peste, firmata nimirum vallataque inmensa nominis
tui mole et erecta ad sidera nimium sibi placere videntur, non minas, non
obsidiones, non insidias ullas, non victus angustias, non telorum iactus
volitancium, non vineas aggeribus institutas, non validos arietum ictus, non
tormenta ruinam minitancia neque ulla hostilia machinamenta te incolumi,
beatissime rex, expavescunt.
Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].
|