Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].
Pulchrum erat profecto spectaculum, cum nobis littere maiestatis tue te regem
nostrum nunciassent, cernere universum populum undique in forum turmatim
confluentem diligenter anxieque percunctari: "Estne ille Wladislaus, ille
integerrimus, ille princeps sanctissimus, rex noster constitutus?" Tum voti
compos effecta civitas (notum enim erat te Pannonica corona redimitum) videbat
omnia referta alactritate et leticia, par ubique gaudium, pares animi
clamoresque pares ubique ad agendas inmortali Deo gracias efferebantur: hinc
pueros proiectis trivialibus ludis confluere, 3r
inde iuvenes catervatim concurrere spectabamus, senes eciam non etate retardatos
egrosque non adverse valitudinis labore detentos adesse. Tunc quidem alii
longius vivere exoptabant, alii, nunc est maxime vivendum, asserebant. Ipsa
eciam feminarum grata fecunditas summam capiebat voluptatem, quod quicquid
peperisset essetque proxime paritura, tanto principi famularetur ac serviret.
Nihil deinceps aliud in foro, nihil in circulis, in templis, in domibus, in
cenis, nihil denique quoquo gradum proferebas, nisi rex noster Wladislaus
personabat. Os deinde parvulorum, cum pene lingue infancia proferre nequiret, te
tamen, quoquo modo poterat, exprimebat. Dies insuper artificum brevior, labor
eciam minor, huius quidem -- tam grata tamque iucunda -- nominis -- 155 --
appellacionem transibant. Sic igitur civitati nostre et publicis votis redditus
mirabiles quosdam omnium nostrum in te amores excitasti et ita excitasti, ut
te amemus tamquam patrem, veneremur uti regem et dominumsuspiciamus velut arcem
salutis nostre 3v tutissimam. Ac veluti Ledei
quidem iuvenes, geminum celorum sydus, naufragis carinis et trepidis nautis
asperimoque maris celique turbine ac tempestate iactatis leti felicesque
fulsisse solent, ita et tu nobis hoc tempore vehementer laborantibus,
fulgentissime princeps, totus serenus salutem eciam afferens tamquam e celo
missus apparuisti. Cuius eterno splendore et inmenso quodam lumine tenebre
nostre interiores procul a nobis eicientur et ad ultimas terrarum naciones
proscripte quidem exulabunt. Ecce nunc in propatulo est, quantum Rhacusa famula
celsitudinis tue et cultrix perpetua, quantum, inquam, consecuta est te rege
Pannonum citato faustissimo auspicio.
Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].
|