Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Previous paragraph

Next paragraph

Quod autem boni plerunque in hoc seculo uexentur: mali item in delitiis sine ullo incommodo quiescant: hec plane est ratio: Quia cum ardua et maxime angusta sit (ut sepius dixi) uia illa uirtutis: quam Philosophi impedimentis omnibus refertissimam esse ostenderunt: et cum omnia eius officia in tolerandis laboribus: in perferendo dolore: in periculis obeundis: in contemnenda morte uersentur difficile: et quodammodo impossibile est luxuriosos diuites et omni rerum ac uoluptatum copia redundantes ad illam aspirare. Quod equidem ipsius Jesu Christi exemplo uel maxime comprobatur: qui cum eiusdem uirtutis et auctor esset et uerissimus antistes repudiatis opibus: reiecta quiete: propulsatis uoluptatibus inopiam, laborem, sitim, esuriem penas mortem est amplexus. Preterea consentaneum profecto est et plurimum conuenit ut homines in sui finis contemplatione qui deus est sint semper occupati: eaque summa ope euitent que huic instituto possunt quoquo modo esse contraria. Sed lusus, commessationes, libidines et omnes id genus uoluptates quas ab ocio et diuitiis prouenire

-- 3v --

certissimum est illos uel maxime ab ea cogitatione auertunt: iubentque non deo et rationi: sed concupiscentie et uitiis omnem operam adhibere. Decet igitur probos et innocentes uiros queuis potius incommoda subire quam in ocio, in rerum copia, in delitiis ita uiuere ut merito uideantur hic mercedem suam recepisse. Nam teste Hieronymo impossibile est ex terrenis ad celestes comigrare delitias. Quod ipsum Salomon etiam apertissime sentire uisus est cum ait: Risus dolore miscebitur: et extrema gaudii luctus occupat. Et iterum: Risum deputaui errrorem: et gaudio dixi quid frustra deciperis? Et rursus: Cor sapientum ubi tristitia est: et cor stultorum ubi letitia. Sed deus bone quis hoc diuinius ostendit? quis apertius declarauit quam Saluator noster Jesus cum inquit: Ahe uobis qui nunc ridetis quia lugebitis et flebitis. Item alibi: Beati qui lugent quoniam consolabuntur. Item et illud: Qui amat animam suam perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo in uitam eternam custodit eam. A quo et Tragycus nescio qui uates quanquam gentilis non multum tamen dissentisse uisus est, quando sic ait: Que hic mala putantur hec sunt in celo bona. Proinde dicant licet homines quid uelint et suis ut libet blandiantur fortunis: sunt certe illi gratiores Jesu Christo: ad eiusque doctrinam propius accedunt quos inopem uictum patienter sufferre conspicimus: quam quos in rerum omnium ac uoluptatum copia uulgus ueluti beatos admiratur. Atque hoc loco multa profecto de diuitiis haud improbanda dicerem: que et ipse si recte acquirantur expeditissimum prebere possunt ad salutem uiaticum; neque enim ulla uirtus aptior est si plane deum ipsum immortalem imitari uoluerimus et eius quodammodo diuinitatem effingere: quam beneficentia et liberalitas. Omnibus nanque summus ille opifex bona infinita largitur: omnibus se quotidie immo continue exhibet liberalem. Atque hoc ipsum homines opulenti et diuitiis affluentes facile (ut mihi quidem uidetur) si modo uoluerint consequi possunt. Nam diuitie (ut Ambrosius inquit) sicut impedimenta improbis: ita bonis sunt adiumenta uirtutis. Multa igitur dicerem in hanc sententiam ne opibus: quas nemo per se malas existimat bellum indixisse uiderer; nisi iamdudum et animus et ipsa oratio ad alteram instituti sermonis partem festinaret. Nemo igitur miretur si iustum quandoque hominem fortune ictibus concussum aspexerit credatque iustitie et bonitatis sue coronam in celo esse repositam. Nam deus ipse immortalis (ut Seneca inquit) homines pro liberis habet: sed corruptos ac uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere: quia non putat emendatione sua dignos. Bonos autem quos diligit castigat sepius et assiduis laboribus ad usum uirtutis exercet: nec eos caducis ac mortalibus bonis corrumpi ac deprauari sinit.

-- 4r --

Quod ipsum et a medicis quotidie fieri uidemus qui egrotis hominibus de quorum salute nulla spes reliqua est sine delectu aliquo pro ipsorum appetitu indulgent omnia, eos uero quorum mors certa adhuc non est multis rebus etiam auidissime desideratis abstinere iubent. Ostendi igitur ut promiseram Beatissime pater pro ingenii mei paruitate Jesu Christi mortem nobis non modo non superuacuam: sed salubrem omnino et pernecessariam fuisse: Nunc ad mortis ipsius conditionem breuissime percurrendam que altera incepti sermonis est pars deflectat oratio: Vos queso audite et diligenter sicut hactenus fecistis attendite.

Previous paragraph

Next paragraph


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.