Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Previous paragraph

Next paragraph

Quanquam non parum profecto me recreat mansuetudo tua, Sanctissime Pontifex Alexander, cuius aspectus mihi multo iucundissimus securitatem et quasi certum quoddam presidium polliceri uidetur; Vestra item humanitas, Reuerendissimi atque amplissimi patres, quos ego cum silentio, tum attentione summa ad audiendum me paratos conspicio. Neque enim, quod mea uel plurimum interest, insignis hec hodierne Concionis materia aut uerborum ornatu aut sententiarum splendore aliquo indiget, sed pura et simplici enarratione contenta nudam duntaxat uocem sine arte, sine industria requirere uidetur. Que tantum habet ipsa grauitatis per se, tantum pietatis, ut neque meam, que prorsus nulla est, neque cuiusque ad commouendos uestros animos eloquentiam desideret. Quis enim eam rem imperturbatus audiat quam olim et disfracti lapides luxerunt, et nunc quidem hec ipsa (ut mihi uidetur) edes atque hi, quos cernimus, ipsi denudati parietes et quasi splendore suo exuti deplorare conantur? Nam quid aliud nuda ista subsellia, uelate imagines, detecta altaria nos admonent? Quin immo ipsa hec dies nescio quo modo obscurior creatoris sui tormenta quasi sensatu quoddam turbata luce prosequitur.

Previous paragraph

Next paragraph


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.