Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Superuacuam fuisse mortalibus Christi passionem plerique asseruerunt quod nihil uel
ad gloriam suam uel ad salutem nostram pertinere uideatur: quorum hec ferme est
sententia. Potuisse, inquiunt, deum, cum omnia possit, alia quadam ratione orbem hunc
nostrum ingredi et se conferre ad homines, non pauperem, non abiectum ac sordidum,
quod a tanta maiestate uehementer abhorret, sed decorum, illustrem, suaque illa
diuina uirtute ac potentia communitum. Preterea quid eum mulieris utero insinuari
oportebat et sese humanis sordibus immisceri cum posset etiam in celo residens uel
solo nutu omnis homines, si eorum cura tangeretur, ad salutis uiam perducere;
labores, iniurias, maledicta, contumelias, uerbera latronum more deum subiisse pro
hominum salute nec consentaneum nec uerisimile est. Quid enim nobis aut -- 2r --
illi crucis patibulum uel utilitatis afferre potuit uel commodi? Postremo multa
sunt (ut affirmant) ex quibus coniectare licet aut nullum esse deum et falsa
homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod
autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi,
malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea
ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu
non constat, eum attingere non potest. Restat igitur religionem totam aut inanem
esse, aut omnino nullam, et Christum Jesum, si deus et dei est filius,
sicuti certe est, carnem hanc nostram assumere crucisque tormenta subire, quo nos
saluaret, non modo non debuisse, sed ne potuisse quidem; cum nemo existimet deum
affectibus esse subiectum.
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
|