Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Previous paragraph

Next paragraph

Sunt hec Epicuri inter crapulam et calices suos ructantis uomitus eorumque, qui scelere et nequicia inuoluti neque dei neque sui memores impunitatem sibi huiusmodi deliramentis pollicentur, quorum eo miserabilior est conditio quod miseriam suam tum nolunt, tum et nequeunt agnoscere. Quid enim si deus humana non curat, si bonorum et malorum studio non mouetur, si nec iustos amat nec impios odit, quid, inquam, stultius quam templa extruere, laudes reddere, conferre dona, ut nihil inde boni, nihil commodi assequamur? atque (ut ille ait) si talis est ut nulla hominum caritate teneatur, ualeat; quid enim dicam propicius sit? esse enim propitius potest nemini.[ERROR: no reftable :]Cic. nat. 1, 124. Stultus igitur Socrates, insanus Plato, delirus Aristoteles, Zeno item Stoicus et plerique omnes philosophorum amentes plane et fatui, qui et deum esse et prouidentia cuncta hec consistere partim senserunt, partim etiam in scriptis reliquerunt. Salomon quoque rex, dei testimonio omnium mortalium sapientissimus, sine mente tunc erat cum ad ipsius omnipotentis dei honorem nobilissimum templum Hierosolymis extructum consecrauit, imo uero illos ipsos, qui hec somniauerunt, uecordes et absque ulla bone mentis effigie, qui uel ex hac sine dubio preclara et speciosissima rerum quas cernimus mole non potuerint adduci uel ad suspitionem aliquam eorum, que de deo ac parente suo et tenentur ab omnibus et aliter esse non possunt, sed credo eos sicut mentis, ita et oculorum usu caruisse et hanc ingentem terram, hec latissima maria, hunc immensum aerem, et celum supra hec continuo sese uoluentem, stellas, solem, lunam, ceteraque pulcherrima huius machine (que mundus appellatur) ornamenta uidere non potuisse, que tanta ratione constant, tanto ordine reguntur ut nulla harmonia concinnior, nulla concinnitas suauior, nulla suauitas gratior, salubrior, utiliora ut inueniri aut effici potuisse uideatur; et hec temere ac fortuito subsistere quisquam sane mentis contenderit, hec sine dei prouidentia ita esse ab initio disposita crediderit? An uero per ipsum immortalem deum nobis, qui hoc sumus uili corpusculo inclusi, artem, consilium, rationem, intellectum et prouidendi multa et gubernandi prope infinita et quedam etiam de nouo quasi creandi concedemus, illi uero immenso et perpetuo fonti, a quo omnia hec miro quodam et ineffabili ordine profluxerunt, curam suarum rerum non dabimus? Et numquid solus ille, qui plantauit, aurem non audiet, et qui fecit, oculos non uidebit?

-- 2v --

Quod cum falsissimum tum ratione, tum exemplo et auctoritate conuincatur, necesse est profecto et deum esse et res humanas curare et bonos, hoc est sui similes, diligere, malos contra odisse. Semper enim iustitia iniquitati repugnat et bonitas prauitati est inimica. Quod si deo, qui summa est iustitia, summa bonitas, improbi displicent, conuenit certe ut puniantur.

Previous paragraph

Next paragraph


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.