Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].

Next section

Caput I / DE TERRENIS BONIS CONTEMNENDIS PROPTER CHRISTVM

Iam primum, ut, a quibus Ecclesię Christianę iacta sunt fundamenta, ab his et operis nostri cudatur exordium, Mattheus publicanus statim, ut a Christo uocatus est, telonium derelinquens pecuniosis uectigalibus pręposuit apostolicę conuersationis nuditatem. Bartholomeus quoque, Syrię regum origine clarus, non est dedignatus in piscatorum numero haberi, ut placeret Christo, et cęlestis

-- 1-286 --

regni spem animo concipiens seruire maluit in terra quam imperare, et persecutiones pati quam seculi honoribus perfrui.

Omitto nunc alios huius ordinis uiros, non quia in contemnendis rebus minus constantes fuerint, sed quia et ante apostolatum humiles inopesque extitisse apparet, stulta tunc et infirma Deo eligente, ut sapientia fortiaque confunderet. Quanuis uerissimum sit eos quoque non minus multa reliquisse, qui sibi nihil reseruauerint. Hinc est, quod tamen piscatoriam nauim et, quę resarciebant, retia dimittentes audacter proloquuntur: Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis pręmii? Et responsum merentur accipere Domini dicentis: Amen dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suę, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Et omnis, qui reliquerit domum, uel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et uitam ęternam possidebit.

Cuius quidem pollicitationis tum fide certi, tum magnitudine accensi, Maria, Martha et Lazarus, cum inter se partiti essent hęreditatem Marięque Magdalum oppidum, Marthę Bethania, Lazaro pars urbis Hierusalem sorte obuenisset, omnibus post ascensum Domini distractis ac diuenditis pecuniam ad pedes apostolorum proiecere in terram, ut corda errigere possent in cęlum, quo Christum iam pręcessisse conspexerant. Hunc morem sedulo a fidelibus ea tempestate obseruatum Lucas in Apostolorum Actis testatur dicens: Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. Possessiones et substantias uendebant, et diuidebant illa, prout cuique opus erat. Et iterum: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam, eorum quę possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et paulo post: Possessores agrorum aut domorum uendentes afferebant

-- 1-287 --

precia eorum, quę uendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Diuidebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Subiungit etiam Iosephum, Barnabam* corr. ex Barsabam cognominatum, agrum, quem habebat, uendidisse pecuniamque apostolorum conculcandam pedibus apposuisse, ut scilicet ea contempta agrum sibi illum de Euangelio parare posset, in quo absconditus est thesaurus regni cęlorum.

Nunc, qui deinde horum uestigia sunt secuti, ordine referamus!

Gregorius, antequam pontifex, urbis Romę senator erat neque diuitiis minus quam nobilitate potens. In Sicilia sex monasteria sua impensa construxit, Romę unum, paternas auitasque ędes in illud commutans, in quod se quoque ipsum conferens uiritimque indigentibus dispertito, quicquid bonorum reliqui fuerat, ex nobili humilis, ex diuite pauper factus monachi uitam duxit, donec communi patrum populique consensu ad pontificale culmen uel inuitus meruit promoueri, multo gloriosius a Domino promouendus in cęlum, pro cuius amore dilargitus fuerat terrena.

Eadem cupiditate in distribuendis opibus ardens Nicolaus, Myreę urbis episcopus, cum Patarę, Lycię oppido, patri matrique unicus esset eique hęreditas satis ampla satisque commoda obuenisset, nihil prius animo agitasse dicitur, quam quo pacto distractis in pauperum alimenta rebus expeditius liberiusque soli Deo obsequeretur atque deseruiret. Hinc illud memoratu dignissimum, quod, dum uicinus quidam urgente in scelus inopia, prostitutis trium natarum corporibus uictum sibi quęrere decreuisset, ille accedens domui eius nocte intempesta, ut elemosina in occulto fieret, tantum auri per fenestram iniecit, ut et inde uirgines honeste locarentur et pater ipse in spem sustentandi se non iniquam simul deueniret. Nicolao uero, quoniam bona

-- 1-288 --

sua prudenter dispensauerat, ecclesiastica credita sunt et in episcopum Myreę diuinitus est electus. Ac post breuissimos uitę huius labores ad ęternam uocatus est quietem dicente Domino: Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: Intra in gaudium Domini tui!

Abraham quoque Aegyptius non minus grandem, iam defessis ętate parentibus, hęreditatem mox aditurus non expectauit, sed, ut erat nudus, discedens in solitudine sibi cęllam constituit. Deinde illis uita defunctis, cum ad capiendum tantarum opum patrimonium uocaretur, tanti illud fecit, ut loco pedem non efferret. Porro per procuratorem ita egit, nequid sibi reliquum foret, sed rebus diuenditis pecunia omnis mendicantium turbę uiduisque et pupillis diuideretur. Igitur diuitias, et cum non haberet, contempsit, et cum haberet, ne respexit quidem, sed alteri dilargiendas commisit, maiores diuitias existimans Christi paupertatem.

Hilarion Palestinus, sicut de illo diuus Hieronymus litteris commendauit, parentibus defunctis partem substantię fratribus, partem pauperibus largitus est, nihil sibi omnino reseruans, Dominicę sententię memor dicentis: Qui non renunciauerit omnibus, quę habet, non potest meus esse discipulus. Erat autem annorum quindecim, cum sic nudus et armatus in Christo solitudinem ingressus est, sacco tantum et pelliceo palio membra coopertus.

Benedictus uero ille abbas, qui uiuendi formulas, quas nunc plerunque sequuntur monachi, scriptas edidit, a parentibus ex Nursia Romam ad excolendum liberalibus disciplinis ingenium missus, impubis adhuc ac pene puer, altius quam ea consueuit ętas, diuinitus inspiratus, cogitans litterarum studia, Romam ipsam parentesque deseruit uixitque solitarius, orationem studiis, Romę eremum, parentibus pręponens Christum.

Pari puer admiratione dignus mihi uidetur Niuanrdus, Bernardi Clareuallensis frater. Qui postquam ipsum

-- 1-289 --

reliquosque omnes, Tescelino* corr. ex Cecilino patre et Aletha matre seque relictis, ad religionem aspirare uideret, maluit abeuntes sequi quam paterna in domo hęres ex asse futurus manere. Illi enim proficiscentes paruulo inter ęquales in foro ludenti dixere: Niuarde frater, nunc te solum totius summa respicit patrimonii. Nos nanque ius omne tibi cedentes Christum sequimur. Tunc ipse: Cęlum uos ergo possidebitis, inquit, ego terram? Nihilque moratus post eos adiit monasterium, ut potius cęlestes cum fratribus quam cum parentibus manens diuitias obtineret terrenas.

Sed quid de illis dicam, qui matrimonio copulati effecere, ne coniugatis tam sanctę conuersationis aditum minus patere putaremus?

Germanus Antisiodorensis, Burgundię pręfectus ingenuisque artibus apprime eruditus, pari cum uxore castitatis religionisque suscepto uoto magistratum ultro deposuit et tantas opes, quantas ea pręditus dignitate habere poterat, pauperibus erogauit nihilque sibi quicquam reliqui fecit, tunica, cuculla cilicioque contentus, ut lucrifaceret Christum.

Gallicanus quoque, Romani dux exercitus, postquam Scythis Dacisque et Thracibus superatis Constantiam, Constantini Augusti filiam, coniugem sibi pactam victor accepisset, ab ea conuersus Christianusque factus continuo dignitatis abiecit insignia, detrectauit militiam et, quicquid plurimorum annorum stipendia uictorięque parauerant, repente sustentaculum fit debilium. Denique sponsam uirginem, forma insignem et, quod maius est, imperatoris filiam relinquens intactam, humilis, pauper, castus uoto se obligauit religionis. Neque illi tam magnificum fuit hostes uincere quam, quę assecutus fuerat, honorem, opes uoluptatesque contemnere. Illud enim hominis est, hoc supra hominem.

Sed nec Leonardus, natione Gallus, silentio est prętermittendus. Qui inter aulicos regis primo loco

-- 1-290 --

habitus relicta regia dilargitisque facultatibus religioni se tradidit monasticisque sacris initiatus in Aquitaniam est profectus atque operam prędicationibus dedit, haud dubie stabiliorem amplioremque seruitii sui mercedem a cęlesti domino accepturus quam receperat a terreno.

Non minus memoratu dignus Leonardoque aliquanto maior, siue fortuna spectetur siue genus, Lupus, Senonum tandem archiepiscopus, nunc occurrit, siquidem regia stirpe in Gallia ortus nobilitatem ęquauerat diuitiis. Sed dum indeficientem in cęlo thesaurum sibi comparat, eas pia in pauperes largitate libenter effudisse non tam liberalis quam prudentis hominis existimauit.

Egidius Atheniensis et ipse regio genere nobilis, dum adhuc sub tutela patris ętatem ageret, mendico ęgrotanti (quoniam aliud, quod daret, non habebat) seipsum despolians proprium amiculum dedit. Quo quidem ille indutus (tantum donatoris misericordię meritum fuit) e uestigio sanus consurrexit. Postea uero quam defunctis parentibus liberam suscepit bonorum possessionem, tam prompto animo omnia egenis dispertiuit, ut ea non prius habuerit quam donauerit.

Sed iam ad eos ueniamus, qui non modo priuatis opibus uerum etiam maximis regnis in terra renunciantes digni fuerunt, qui cum Christo regnarent in cęlis.

Polemius,*corr. ex Polemus potentissimus Indorum rex, Bartholomei apostoli prędicationibus ad fidem conuersus atque baptizatus, relicto imperio eidem constanter adhęsit discipulusque maluit esse apostoli quam Indię dominus.

Iosaphat quoque, Indię rex, Auenir regis filius, Barlaam eremitę salubri persuasu fidem amplexus Christi, postquam omnes, qui suę ditionis erant, baptismatis gratia renouandos diligenter curasset, coędificatis uicatim ecclesiis deposuit regnum nihilque secum ferens nisi mundanę glorię contemptorem animum secessit in solitudinem. Cum enim in urbibus adhuc sine honore

-- 1-291 --

esse non posset ab hominum frequentia, procul se habendum decreuit iunctusque ipsi Barlaam uitam traduxit in eremo, quę dicitur turrę Senair. Itaque, quem urbis instar regia uix capere poterat; angustum informis speluncę tenuit habitaculum, et qui tot populis totque gentibus imperitauerat, unius homunculi preceptis obediuit.

At non solum susceptum sceptri honorem deponere propter Christum, sed etiam oblatum refutare exemplis admonemur.

Etenim Iudaelles, Britannię rex, cum monasticam uitam ducere in animo haberet, Iudoco fratri uoluit tradere regnum. Ille itidem ad Dei aspirans seruitium, ne, quod ultro offerebatur, uel inuitus suscipere aliquando cogeretur, clam inde profugit atque ad ripam Alzei fluminis in agro Pontini constructo paruo humilique tugurio solitarius habitauit. I nunc, uana et stulta mortalitas, per cędes et parricidia quęre tibi dominatum, quem sanctissimi uiri tam uili habuerunt, ut alter deponere uellet, alter recusaret accipere!

In hoc sanctitatis genere foeminę quoque ęternę sibi laudis locum uendicant, eundem affectum, quoniam et eodem impulsę spiritu; in terrenis rebus contemnendis prę se ferentes.

Euphrasia Romana, genere nobilis, opibus pollens, ętate florens, forma pręstans, post mortem uiri Antigoni neque rursum cuiquam nubere uoluit, licet multum suaderet Theodosius Augustus, neque Romę manere, quanuis et patria esset et orbis domina, neque diuitias possidere, tametsi honestissime posset. Procis repulsam dedit, mare transmisit, ad Thebaidem uenit. Et eo loci considens, quicquid secum attulerat facultatum, partim erogauit egenis, partim ecclesiis neque aut sibi aut filię paruulę Euphrasię quicquam residui fecit. Quin immo moriens eidem in monasterio manenti solicite iniunxit, ne tardaret, quod reliquum Romę fuerat, simili liberalitate, ut distribuatur, curare.

-- 1-292 --

Paula etiam Romana tanta quidem in hac parte ac talis sese offert, ut non alio ore satis digne laudari queat, quam quo laudata est. Quid enim huberius elegantiusue ab ullo unquam afferri possit iis, quę de illa diuus Hieronymus litteris commendauit? Sed quę ad rem spectant, quam nunc tractamus, hęc sunt. Paula, inquit, nobilis genere, sed nobilior sanctitate, potens quondam diuitiis, sed nunc Christi paupertate insignior, Gracchorum stirps, soboles Scipionum, Pauli hęres, cuius uocabulum trahit, Męcię* corr. ex Martię Papyrię, matris Aphricani, uera et germana progenies, Romę prętulit Bethlehem et auro tecta fulgentia informis luti uilitate mutauit. Post hęc discessum eius ab urbe describens ait: Descendit ad portum fratre, cognatis, affinibus et, quod his maius est, liberis prosequentibus et clementissimam matrem uincere pietate cupientibus. lam carbasa tendebantur et remorum ductu nauis in altum protrahebatur. Paruulus Toxotius supplices manus tendebat in littore. Ruffina iam nubilis, ut suas expectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat. Et tamen illa siccos oculos tendebat ad cęlum, pietatem in filios pietate in Deum superans. Nesciebat se matrem, ut Christi probaret ancillam. O magni animi foeminam et tanto uirtutum suarum prqęcone dignam, quantus fuit ipse Hieronymus!

Paris propositi nec minoris constantię fuisse creditur Elizabeth, Pannonum regis filia. Quę lantgrauio, Thuringię regulo, nuptui data, deinde marito Hierosolymis peregre defuncto ab iis, qui eius tetrarchiam hęreditario acceperant, nequiter eiecta maleque habita, quasi rem uiri sui dissipasset, quoniam in dandis elemosinis minus parcam fuisse dolori erat auaris animis, cum uix tandem dotalia ab illis extorsisset bona (ea erant duo milia pondo argenti infecti, facti cęlatique), pauperum et peregrinorum satis amplum in Marpurg** corr. ex Marupre construxit receptaculum ibique iis humiliter ministrando, quanto se inter

-- 1-293 --

mortales fecerat uiliorem, tanto sublimius inter sanctos et electos postmodum fuit exaltata. Constantis uero animi haud obscurum argumentum fuit, quod, cum a patre, ut in Pannoniam rediret, missis nunciis plurimum solicitaretur, nunquam acquieuit malens alienigenarum opprimi iniuriis quam suorum illectationibus blandimentisue deliniri. Denique orasse Dominum dicitur, ut contemptis omnibus, liberorum etiam, quos propinquis commendarat, abiecta cura ei soli toto corde totisque uiribus famularetur ac deseruiret; et responsum accepisse preces suas, ut petierat, exauditas. Adeo illi omnia extrema potius pati quam a seruitio Christi discedere certum ac deliberatum erat.

Si tamen relictarum rerum metiri uoluerimus magnitudinem, non animum, omnium Christi ancillarum parem, priores partes dabimus Kunegundi, Henrici imperatoris coniugi. Quę cum summum dignitatis locum adhuc inter principes foeminas retinere posset, defuncto tamen Henrico ingressa ecclesiam inspectante populo abiecit imperialia ornamenta et religionis induit habitum. Maluit enim abiecta uiuere in domo Domini quam sublimis uersari in tabernaculis peccatorum.

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.