Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Cuius quidem pollicitationis tum fide certi, tum magnitudine accensi, Maria,
Martha et Lazarus, cum inter se partiti essent hęreditatem Marięque Magdalum
oppidum, Marthę Bethania, Lazaro pars urbis Hierusalem sorte obuenisset,
omnibus post ascensum Domini distractis ac diuenditis pecuniam ad pedes
apostolorum proiecere in terram, ut corda errigere possent in cęlum, quo
Christum iam pręcessisse conspexerant. Hunc morem sedulo a fidelibus ea
tempestate obseruatum Lucas in Apostolorum Actis testatur dicens: Omnes
etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
Possessiones et substantias uendebant, et diuidebant illa, prout cuique
opus erat. Et iterum: Multitudinis autem credentium erat cor unum
et anima una; nec quisquam, eorum quę possidebat, aliquid suum esse
dicebat, sed erant illis omnia communia. Et paulo post:
Possessores agrorum aut domorum uendentes afferebant -- 1-287 --
precia eorum, quę uendebant, et ponebant ante pedes apostolorum.
Diuidebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Subiungit etiam
Iosephum, Barnabam* corr. ex Barsabam
cognominatum, agrum, quem habebat, uendidisse pecuniamque
apostolorum conculcandam pedibus apposuisse, ut scilicet ea contempta agrum
sibi illum de Euangelio parare posset, in quo absconditus est thesaurus
regni cęlorum.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|