Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Sed quid de Paulino, Nolanę urbis episcopo, dicam? Qui depopulata Campania
Vandalorum excursionibus, cum in redimendis captiuis cuncta consumpsisset,
seipsum quoque in elemosinam tradidit. Profectus enim in Aphricam uicaria
seruitute redemit uiduę Nolanę filium. Holitoremque se fecit barbari domini,
ut matrem unici amissione consternatam eo recuperato consolaretur. Iactent
se, qui uolunt, facultates non modicas in pauperum usum impendisse. Ecce qui
omnia impenderat, inuenit pręterea, quemadmodum inops factus omnium diuitum
elemosinas superaret. Cęterum misericordię remunerator Deus uirum tanta
pietate pręditum non est passus diutius iugo premi impiorum. Contulit illi
prophetię spiritum; quo afflatus cum prędixisset regem in proximo moriturum
diuinationique respondisset euentus, tantę admirationi fuit, ut statim
libertatem sibi acciperet, aliis impetraret. Pro unius liberatione se in
seruitium obtulit, sed cum omnibus simul, qui e Nola abducti fuerant,
liberatus, frumento insuper nauibus imposito, ad patriam postliminio rediit
pristinęque dignitati honorificentissime fuit restitutus. -- 1-302 -- Serapionis quoque monachi elemosine haud minori commendatione dignę, si
donantis tantum animus perpendatur, non etiam doni magnitudo. Cum enim nihil
pręter tunicam et palium et Euangeliorum codicem haberet, duobus pauperculis
obuiam factus alteri palium, alteri tunicam dedit. Et cum nudus sederet,
interrogatus, quis eum despoliasset, protento codice illo, quem manu
tenebat: Hic, inquit. Iterum alios mendicantes conspicatus, etiam codicem
uendidit et uenditi precium illis distribuit, dicens a Domino pręceptum
esse: Vende omnia, quę habes, et da pauperibus! Necdum se istud
implesse putauit, donec semetipsum quibusdam gentilibus uendidit, ita tamen,
ut ipsos Domino lucraretur. Cumque eos ad Christum conuertisset, pecunia,
quam acceperat, se redemit. Rursum idem Lacedemonię fecisse dicitur, eodem
successu, conuerso diuite quodam ac principe uiro. Post talia charitatis
officia in abbatem electus apud Arsinoen, decem milium monachorum pater
fieri meruit, et qui omnes pręibat pietate, omnibus pręesse dignus fuit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|