Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Sed ne cuiquam tam fructuosum opus tunc demum exercendum differatur, cum aut
nihil aut parum profuturum sit, documento nobis erit Lucia uirgo. Quę cum
matrem Euticiam ad erogandas pauperibus facultates hortaretur illaque
diceret, uti uitę suę finem expectaret, ipsa postea, quod uellet, de opibus
suis factura: Non est, inquit, admodum gratum, o mater, Deo munus, quod, qui
offert, ideo offert, quia illius usum suprema sibi interdicit dies. Da, dum
sana es, ne, si moriens dederis, inuita dedisse arguaris, rem utique, quam,
uelis nolis, relinquere cogeris. Victa rationibus Euticia laudauit filię
sententiam. Lucia uero iam bonis omnibus ad uotum erogatis, cum diis
sacrificare compelleretur, ait sacrificium Deo acceptissimum esse uisitare
pupillos et uiduas in tribulatione eorum. Et quia etiam inter tormenta
misericordię in egenos comminiscebatur, misericordię semper remunerator Deus
effecit, ut, cum ad lupanar traheretur, loco moueri non posset, cum
ureretur, illęsa inter flammas maneret, cum iugularetur, morti non cederet,
donec ad cęlos itura, uitale uiaticum de manu sacerdotis accepit, corpus
uidelicet et sanguinem Agni, pro cuius amore sua omnia in elemosinam,
seipsam in sacrificium tam confidenter quam libenter obtulerat.
-- 1-309 --
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|