Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous paragraph

Next paragraph

Cornelii nanque, Italicę cohortis centurionis, elemosinę (ut in Actis* corr. ex Actibus Apostolorum legimus) ascenderant in memoriam in conspectu Dei atque ad illum, adhuc gentilem, angelum de cęlo, Simonem Petrum ab Ioppe Cęsaream usque euocarunt, dignum utique reddentes, qui cum angelo colloqueretur, ab apostolo baptizaretur, a Spiritu Sancto, priusquam baptizatus sit, uisibiliter illustraretur; adeo ut, et qui aderant ex circumcisione fideles, mirati sint Spiritus Sancti gratiam etiam in nationibus esse effusam et Petrus in ueritate se comperisse dixerit, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi.

-- 1-296 --

Eadem quidem de causa et beatum Eustachium tradunt ex gentili Christianum factum, ex Christiano martyrem immortalitatis palmam assecutum. Cęsaris enim Traiani temporibus magister equitum super cornibus cerui, quem uenando insecutus fuerat, Christum in cruce fulgentem uidere meruit. Qui dum ob ipsius erga inopes beneficia ei se apparuisse diceret et mysteria ueritatis reseraret, credentem baptizari iussit, ut, qui charitate iuuerat miseros, fide inter uere felices recipi idoneus foret.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.