Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous section

Next section

Caput IV / DE INANI GLORIA FVGIENDA

Nunc, quoniam periculum est, ne piis operationibus inanis glorię surrepat appetitio, de iis dicendum uidetur, qui, ut iactantiam uitarent, aut occultari magnifice facta uoluerunt aut eorum laudem aliis, non sibi attribuere, ne se existimantes stare, in pręcipitium elationis ruerent et gloriam quęrentes hominum, gloriam, quę a Deo est,

amitterent.

Huiusce rei documenta exibere nobis uolens Magister ac Dominus noster

Iesus Christus, leprosos mundat, cęcos illuminat, infirmos curat, surdo et muto aurium linguęque officium instaurat, et tamen singulis, ne nemini quicquam dicant, iniungit. Archisynagogi quoque filiam mortuam suscitaturus, turbam iuxta cadauer tumultuantem abscedere pręcepit nec in publico, sed domi uitale operatus est remedium, ne popularem gloriam expetere uideretur. Quod autem multa id genus non ita secreto, sed in

conspectu peregerit plurimorum atque

-- 1-315 --

etiam prędicari uoluerit, non fuit inconstantię uolubilitas (nullum uitium in eo, qui Dei sapientia est, cadere potest) sed pię dispensationis miseratio, quę diuinę conuenit bonitati. Non solum enim illi, qui iam credebant, quomodo ostentationem uitarent, instruendi, sed etiam, qui nondum credebant, ad fidem manifestioribus signorum spectaculis conuertendi erant. His dicitur: Si mihi non creditis, operibus credite! Illis: Cauete, ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis!

Sic et apostoli Dominica uestigia secuti, ad confirmationem prędicatę fidei in propatulo quidem miracula operabantur, reuelationes autem uisionumque mysteria, nisi necessario in uulgus proferenda essent, occultabant.

Paulus apostolus, cum raptus in paradisum, siue in corpore siue extra corpus, audisset arcana uerba, quę non licet homini loqui, annos quatuordecim rem tantam silentio texit, conscientia sua contentus, donec Corinthiis (ueritus, ne pseudoapostolos sibi uel sui similibus pręferrent, alienati a ueritate, quam ab ipso didicerant) eam aperuit palamque fecit. Sed et hanc gloriandi necessitatem insipientiam uocat. Factus sum insipiens, inquit. Vos me coegistis. Ego enim a uobis debui commendari; nihil enim minus feci ab iis, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum. Quibus sane uerbis testatus est minime de se loquendum, nisi cum incumbit necessitas. Sed et tunc ita temperandum, ut et res dicatur et euitetur iactatio.

Tali quidem temperamento usus Ioannes Aegyptius monachus, cum Spiritu Sancto reuelante multis futuri euentus responsa daret, inferebat non suis meritis eam reuelationem sibi factam, sed illorum, qui rogatum aduenerant. Morbo affectos coram se curationis gratia adduci uetuit, quoniam ultro citroque commeantium agmen ostentationi esse potuisset. Oleum eis benedictum mittebat, quo peruncti conualescebant atque a langoribus liberabantur.

-- 1-316 --

Antonium quoque abbatem tradunt Martiniano, militum pręfecto, pro filia, quam nequitię spiritus possederat, supplicanti respondisse: ne se opem posceret, cum et ipse peccator esset, sed, si in Christo confideret, eidem supplicaret, iuxta fidei meritum gratiam ab ipso impetraturus. Credidit Martinianus, et domum rediens Deum precatus

incunctanter, filiam a demonio liberauit, ut predictum ab Antonio fuerat. Pulchre igitur unico responso Antonius tria simul expressit bona: humilitatis obseruationem, fidei uirtutem, infirmitatis remedium.

Moyses uero abbas haud dissimulauit non solum se laudationem sui non quęrere, sed etiam detractione delectari. Siquis enim uisendi eius studio aduenisset, raro aditus copiam faciebat, tanti se habere molestissime ferens. Quamobrem pręsidi quoque prouincię spe conueniendi primum quidem decepto, deinde iterum aduentanti obuiam tandem profectus, cum interrogaretur, ubinam esset Moyses abbas (nam fama tantum ipsi

notus erat): Quid tibi, respondit, cum stulto illo ac deliro sene? Denique de semet quasi de alio licentius obloquendo discedere hominem compulit, non mediocriter mirantem, quod tam diuersa de illo, quem iam secundo quęsitum uenerat, sibi audire contigisset. Qui reuersus didicit ab indigenis eum quidem ipsum Moysen fuisse, a quo eiusmodi responsum accepisset, et magis mirari coepit tam gratum illi esse sui contemptum.

Non minus se contemni gaudens Constantius, Anchonitanę ecclesię monachus, cum e longinquis partibus quidam, ut ipsum uideret, aduenisset ostensumque despexisset, eo quod statura admodum breui esset, quasi corporis uitium animi uirtuti officere possit, - irrisorem suum osculo excepisse dicitur, lętari se affirmans, quod tandem nactus esset

hominem, a quo iure paruipendendus existimaretur; seruum enim se esse ut habitu pusillum, ita ad ea, quę facto opus erant, ignauum inertemque ac prorsus inutilem. Nonne satis declarauit, quantum ab humane glorię concupiscentia procul esset, qui sic exultauit contemptus?

-- 1-317 --

Magna quidem hęc Constantii erga calumniantes patientia, sed non minor illa Gregorii pontificis erga laudantes modestia. Cuidam enim probato uiro ipsum attollenti respondisse fertur: Deum deprecare, frater, ut his, quę de me predicas, dignus efficiar, sicuti et tu dignus es, cuius opinio improbari non debeat. Sed plerunque euenit, ut ea, quę

de iis, quos amamus, in medium proferimus, maiora uero sint. Itaque, quanuis ista commendatione tua longe inferiorem me esse agnoscam, charitati tamen gratias ago. Huiuscemodi responso sapientissimus pontifex et laudatori satisfecit et, cum summo honore preditus esset, ab humilitate non discessit.

Quam autem arduum et difficile sit non illici quandoque humanę laudis affectatione, testis est Apollonius abbas. Qui cum annos quadraginta in deserto solitarius uixisset, iussus uoce sibi e cęlo delata iam tandem ad frequentem locum pergere, coenobium construere, discipulos comparare tam constanter Dominum rogasse dicitur, nequa se deinde inter homines uersantem iactantię aura perstringi sineret, ut non

aliud olim magis ueritus ad eremi latebram confugisse uideatur, non ante uitę finem inde discessurus, nisi iussio intercessisset diuina, quę postremo dignum illum iudicauit, ut consuasor ei autor fieret salutis multorum.

Hinc eundem haud parum sępe monachis pręcipere solitum tradunt, nequis propterea se ante alios esse existimaret; quod aliquo miraculi ostento insignitus esset, quando quidem et Dominus discipulos suos non ideo gaudere iusserit, quia demonibus imperarent, sec quia in libro uitę ęternę scripti censique essent.

Iterum admonebat, si quam aliquis ex illis uel secretę uisionis uel spiritalis fruitionis dotem a Deo accepisset, nemini nisi necessitate coactus proderet. Alioquin si exinde illum prę cęteris ęstimationi haberi contigerit haud facile uanę glorię uitio cariturum. Eo autem surrepente gratiam omnem, quam assecutus fuerat, irritam fore dicente Scriptura: Qui in uno peccauerit, multa

-- 1-318 --

bona perdet. Denique domicilia eorum ob hoc cęllas appellari; quod in his cęlarentur, quę occulta esse uelint.

Nec mirum aliquem interdum plausu assentatorum suorum blanditiisque duci, cum frater Leonardus etiam cogitationum suarum circumuentus fuisset, nisi mature, qui eum periculo erriperet, inuenisset. Beatum Franciscum asello insidentem ipse pedes comitatus mente uoluere coepit, quanto ante illum quondam ierit generis nobilitate potentiaque seculari. Franciscus Spiritu Sancto edoctus, ut intellexit gliscentem in pręcordiis comitis tumorem, statim desiliens asellum se illi cedere dixit, ipse potius pedibus iter facturus, eo quod obscuriore loco natus esset. Agnouit ille insolentis

cogitatus culpam pene aperte sibi obiici, et miratus deprehendi potuisse ad pedes eius suppliciter prouoluitur seque peccasse confitens ueniam impetrat, cautius deinceps humilitatis propositum seruaturus. Aratrum quippe tenens post tergum respexerat, sed magistri opera rursum cito conuersus aptum se fecit regno Dei.

Idem Franciscus, cum se inter homines fama sanctitatis efferri percepisset, ne quam ex eo uoluptatem caperet, alteri negocium dedit, ut econtra probris petulantiaque ipsum incesseret. Et cum ille rusticanum, idiotam, ignauum inutilemque cum appellasset, calumnianti gratias agebat affirmans uerius de se sentire oblocutores suos quam laudatores, qui opinione decepti supra id, quod esset; se ęstimarent. Itaque, quanto ab

aliis magis extollebatur, tanto se gerebat submissius, cauillationibus potius quam commendatione ingenii morumque suorum delectatus, Esaię memor dicentis: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et uiam gressuum tuorum dissipant.

Egidius Atheniensis, quoniam miraculis clarere coeperat, iactationis occasionem fugiens patriam dereliquit, ad eremum se contulit. Et dum apud Veredonium* cor. ex Veredenium eremitam in agro Arelatensi habitaret, sabuloso ac sterili

-- 1-319 --

solo ab ipso terrę conditore Deo foecunditatem precibus impetrauit. Mox inde decedens uastioris solitudinis latebras petiit, ibi quęrens domicilio locum, ubi non facile mortalium de se rumores audire posset.

Iudocus item fama sanctitatis regumque Britannię stirpe iuxta clarus, dum solitarius habitaret et signorum, quę fecerat, rumor multos ad uisendum eum a diuersis partibus exciuisset, uidens in tanta se adeuntium frequentia periclitari humilitatem in ulteriorem deserti angulum sedem transtulit, ut tam ab inanis glorię cupidine semotus esset quam a consuetudine hominum.

Eulalius quoque monachus criminis olim suspectus, ut innocentiam probaret, iubente abbate fiscellam, quam de palmeis foliis ipse texuerat, igni imposuit. Atque ubi a flammis eam lędi non posse animaduersum est, non solum omni suspicione fuit absolutus, uerum etiam ob miraculum uenerationi haberi a fratribus coeptus. Cęterum se in celebritate esse indigne ferens, procul inde secessit in desertum maluitque in speluncis cum feris habitare quam in monasterio ab hominibus honorari, memor dictum esse a propheta: Saluabuntur qui fugerint ex eis, et erunt in montibus quasi columbę conuallium.

Sed quid de Hilarione abbate dicemus? Qui iam sexagenarius cernens circa se tum monachorum multitudinem, tum eorum, qui sanandi ad cum undique confluebant, flebat quotidie et ad seculum redisse se atque in uita mercedem recepisse aiebat. Abire cupientem inhibebant. Denique biennio in tali animi solicitudine peracto, cum postremo comedere nollet, donec discessum impetraret, et iam dies septem nihil gustasset, ne inedia conficeretur, dimissus reliquit Palestinam. Pręterea gloriam semper fugiendo, dum crebro sedem mutat, Bethilium, Pelusium, Theubaton Babylonemque peragrauit, deinde Aphroditon, eremum Antonii, rursum Aphroditon, Alexandriam, Osam, Brutium, Paretonium, inde Siciliam et inde Epidaurum, ac post hęc Cyprum. In cuius insulę

-- 1-320 --

uastiore minusque noto angulo cum sese abdidisset, diu latere non potuit miraculis eum ubique prodentibus. Quia tamen uiribus partim ętate, partim labore exhaustis inde iam emigrare incommodum erat, ibidem et fugę finis et uitę fuit. Hunc tantum in ipso honoris contemptum pręter cętera extollens Hieronymus: Mirentur, inquit, alii signa, quę fecit,

mirentur incredibilem abstinentiam, scientiam, humilitatem! Ego nihil ita stupeo quam gloriam illum et honorem calcare potuisse. Concurrebant episcopi, presbyteri, clericorum et monachorum greges, matronarum quoque Christianarum grandis tentatio, et hinc et inde ex urbibus et agris uulgus ignobile, sed et potentes uiri et iudices, ut benedictum ab eo panem uel oleum acciperent. At ille nihil aliud quam solitudinem meditabatur.

In hac salutarium uirtutum parte foeminas quoque sua laude fraudare non decet.

Tabita, uirgo sacra monasterii magni Thebaidis, cum se omni humilitate deiecisset, insanire putabatur. Verum quia stultum Dei sapientius est hominibus, sancto Pierio abbati in eremo degenti reuelatum fuit illius merita suis esse potiora. Proinde ad uisendam eam perrexit et responsa, quę diuinitus acceperat, palam fecit. Ex quo ipsa

ut uidit se non iam ut stultam contemni, sed potius ut sanctam honorari, clam discedens monasterium pariter honoremque dereliquit et in solitudine uitam duxit.

Maria, natione Gallica, de uico Niuella episcopi Leodiensis, ignobilis genere, celebris sanctitate, frequentiam hominum illuc ad se uisendam turmatim accurrentium moleste ferens precata est ostendi sibi locum sanctę quieti magis opportunum. Et reuelatione accepta discedens tridui iter arripuit, nulli* corr. ex nullo labori parcens, ut humilitatem conseruaret. Peruenitque, quo uolebat, ad ecclesiam sancti Nicolai cognomento

Decegnies et ibidem solitaria consedit. Ferunt sacelli illius fores, cum clausę obseratęque essent, aduentanti sua sponte protinus

-- 1-321 --

patuisse, ut uel hinc intelligas gloriam humanam fugientibus facile pręberi aditum ad gloriam angelorum.

Euphrasia etiam, Christo dicata uirgo, signis in Thebaide diuinitus factis clara, cum puerum quendam paralyticum mulieremque phanaticam sanitati restituisset, ne miraculorum magnitudine insolesceret, laboribus cumulum addidit: crebrius utens

ieiuniis, uigiliis, precationibus cęterisque corporis exercitiis, nullum ocio tempus remittens, ne desidiosa aliquando cogitaret se alicuius momenti esse, cum nihili ęstimari mallet. Igitur, tametsi a monasterio non recessit, inuenit tamen, quemadmodum abesse posset a gloria. Corpus enim castigando et in seruitutem redigendo consentire coegit spiritui, semper humilitatem affectanti.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.