Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous paragraph

Next paragraph

Gallicanus quoque monachus, quem et consulem et uictorem et Constantini Augusti generum fuisse diximus, omnibus pro Christo contemptis tam ardenter in monasterio serui functus est officio, quam prius in castris imperatoris ac ducis. Nec magis olim militaris glorię auidus fuit quam postea humilitatis. Operęprecium erat uidere pauperum lauantem pedes, monachorum manibus aquas dantem, mensas concinantem, pauimenta uerrentem et reliqua id genus exercentem paulo ante tot clientium patronum, tot seruorum dominum, tot militum ductorem, quot conuenire potuit principi uiro, Cęsaris genero, Romani exercitus pręfecto,

-- 1-323 --

sępe uictoria potito, nunquam uicto. Tantam status mutationem nequisset efficere fortuna, quantam ille sua sponte suscepit, haud ignarus multo maiorem certioremque felicitatem esse seruire Christo quam dominari mundo. Quoniam, ut Esaias inquit: A seculo non audierunt neque auribus perceperunt, oculus non uidit, Deus, absque te, quę pręparasti expectantibus te.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.