Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Diuus Marcus Euangelista, ut sacerdotio reprobus haberetur, pollicem sibi
amputasse dicitur. Veruntamen (ut ait Hieronymus) tantum consentiens fidei
prędestinata potuit electio, ut nec sic in opere uerbi perderet, quod prius
meruerat in genere. Cum enim ex leuitis esset, ut Alexandrię episcopus
fieret, eo compelli dignior fuit, quo magis refugit.

|