Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
At nunc quibus artibus is honos ambitur quaue aditur temeritate, dolendum
magis quam dicendum puto. Sed ut nihil aliud pro uero affirmare ausim,
neminem tamen ętas nostra ex iis, qui eliguntur, uidit recusantem. Antehac
autem et Quintus Cęlestinus, cum menses sex rexisset Ecclesiam,
pontificatum, quem Caroli regis solicitationibus agitatus acceperat, tam
libenter deposuit, quam inuitus gerebat. Hinc primum degenerantis curię
signum apparuit, quoniam tantę integritatis uir a nemine, ne id faceret,
interpellatus est aut, cum fecisset discessissetque, reuocatus nisi ab
eodem, cui ob uirtutem charus fuerat, rege; quanquam ille solitarię uitę,
quam repetebat, captus dulcedine nullius iam dissuasionibus a proposito
moueri potuisset, quoniam nec regis motus est. Id neque improuide neque
inconsulte factum facile uel uno argumento probari potest, quod magis deinde
miraculis claruit quam tunc pontificatu et tandem in numero sanctorum est
habitus. Quis adeo mentis impos est, ut proposita sibi optione non mallet
eius priuati habere conuersationem quam aliorum in dignitate constitutorum
honorem, in cęllula latentis consolationem quam in cathedris sedentium
potentiam, opes, delicias, luxum?
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|