Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
At uero, quoniam quanto dignitas maior tanto maius in dignitate positi
periculum, Lamon monachus mori pręoptauit quam episcopus uiuere. Hieropoli
electus nullis suasionibus adduci potuit, ut electioni assentiret. Cumque
Theophilus episcopus forte ex itinere eodem loci diuertisset atque itidem
suaderet, quando iam tantę autoritatis uiro aperte refragari difficile erat,
diem ad deliberandum impetrauit. Dum autem in solo loco genibus prouolutus
toto eo tempore secretę precationi intendisset, inuentus est efflasse
animam. Hoc ipsum petenti illi diuinitus indultum credi par est; uerenti
utique, si episcopum gereret, quę episcopi sunt, pręstare non posset, aut si
pręstitisset, ne uel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens illis iam
tandem comparandus euaderet, quibus dicitur: Vę uobis, qui diligitis
primas cathedras in synagogis et salutationes
in foro.
-- 1-330 -- Par animi humilitas uel idem periculi metus fuisse perhibetur
sancti Goar, monachi in Gallia. Qui a rege Sigiberto ad Treuerensem
episcopatum uocatus, postquam recusando nihil se proficere uideret, triginta
dierum manendi in monasterio moram, quasi res suas expediturus, petiit.
Interim in cęllula sua se includens Dominum precatus est: paratum se ad
omnia dura pro illius amore sustinenda, tantum hoc episcopalis officii onere
ne se grauari sineret. Mox ergo febri correptus reliquum uitę in lectulo
ęger peregit, ne sanus ad pręsulatum cogeretur, quando quidem etiam quoduis
pati sibi satius putauit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|