Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous section

Next section

Caput VII / DE AVARITIA VITANDA

At uero, quia plerique religionis habitum induunt, non ut Christum, sed ut pecuniam lucrentur, quibus dicitur: Non potestis Deo seruire et Mammonę, eorum auaritię sanctorum continentiam opponamus, ut, qui pie in Domino uiuere uolent, omni cupiditate deposita iam hinc discant, quod gratis acceperint, gratis dare.

Heliseus propheta, cum Naman Syrum a lepra curasset, nullis precibus moueri potuit, ut dona acciperet. At Gezi, minister eius, cupiditatis stimulo percitus cucurrit post Naman, quasi a magistro missus, mendacique procacitate impudenter usus argentum et uestes ab eo accepit. Propterea et lepra, qua Naman fuerat liberatus, adhesit illi et semini eius usque in sempiternum, ut saltem sic punitus discat charitatem erga proximum gratuitam esse debere, non mercenariam.

Nam et de Samuele propheta in Ecclesiastico scriptum legimus, quod pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusauit illum homo. Hoc quidem post multas eius inibi enumeratas laudes, ideo fortasse in fine quasi in uestibulo collocatur, ut scias donorum contemnendorum curam non solum uirtutem esse, sed etiam uirtutum seruatricem atque custodem. Quę si abscesserit, cupiditati linquens aditum, irruente uitio dissipabitur uirtutum coetus. Conturbat quippe domum suam (ut Salomon in Prouerbiis ait) qui sectatur auaritiam; qui autem odit munera, uiuet.

Hinc etiam Daniel oraculi diuinitus in pariete descripti mysterium expositurus regi dona dignitatemque pollicenti ait: Munera tua sint tibi, et dona domus tuę

-- 1-335 --

alteri da! Scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. Quod uero deinde legitur eum mox purpura esse indutum, torque aurea circumdatum, potestate pręditum, argumento est licere aliquando peracto opere oblata recipere, non tamen ex pacto, sed ex donantis liberalitate, neque ad luxuriam, sed ad necessitatem. Consyderandum autem, sic etiam acceptum munus quantę patuit inuidię. Nonne tantę, ut acceptorem suum leonibus obiecerit laniandum, nisi quod mitior tunc syluestrium belluarum extitit feritas quam semper malesuadus flagitiosorum hominum liuor. Nec mirum, si Deo uolente protectus est, qui, ut suos protegeret, honorem munusque admisit, non ut sibi indulgeret.

Sed si hi, qui adhuc sub Legis umbra uersabantur, uenalitati sese exponere in excipiendis diuinis nefas esse ducebant, quanto eos continentiores esse par est, quos iam coruscante Euangelio in lucem eductos omnium uirtutum decet consummata perfectio? Proponantur nunc igitur Christi apostoli, ut magis confundantur, qui ne ueterum quidem sanctorum parsimoniam imitari student, luxurię potius cupiditatibusque dediti, nomen atque professionem clericorum habentes, non uitam. Quos per Malachiam arguit Dominus dicens: Quis est in uobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? Non est mihi uoluntas in uobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. Sed iam audiant, quam moribus eorum diuersa gesserint illi, quorum sectę se esse autumant.

Petrus et Ioannes missi in Samariam baptizatis imponebant manus, et accipiebant Spiritum Sanctum. Tune Simon magus, et ipse baptizatus, sed magis ad auaritiam quam ad fidem corde conuerso, pecuniam apostolis offerre coepit, ab eis petens, ut simili euentu, quibus ipse manum imposuisset, Spiritum Sanctum acciperent; haud parum lucri se facturum ratus, si hanc potestatem assequi potuisset. Adeo quippe mentem animumque eius excęcauerat malicia, ut nesciret sacramenta

-- 1-336 --

Dei et uenale putaret, quod nec uendi nec emi potest. Ideoque meruit audire: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri! Apostoli ergo non modo pręmium non acceperunt, uerum etiam offerentis nequitiam acerba execratione prosecuti sunt.

Bartholomeus quoque apostolus Polemio, Indię rege, offerente sibi camellos argento auroque oneratos, eo quod filiam eius ab immundo spiritu liberam reddidisset, nihil prorsus accipere uoluit, sibi his nequaquam opus esse dicens neque ob hoc se uenisse, ut munera acciperet, sed ut in Christum credentibus uiam adipiscendę salutis mostraret. Hęc res profecto non minus quam miraculum sanatę filię impulit regem, ut baptisma susciperet et postremo relicto regno discipulus apostoli fieret, qui fuerat Indię dominus.

Iudas etiam Thaddeus, cum Abagarum, gentis ultra Euphratem positę regem, graui ualitudine laborantem solo tactu sanitati restituisset, magnam uim argenti atque auri pro eo sibi oblatam constanter recusauit. Si nostra, inquit, dereliquimus, quomodo accipiemus aliena? Itaque tantum diuitiarum contemptum in tam paupere uiro rex admiratus, non ita cupide paulo ante expetiuerat sanitatem ut tunc Christi suscepit fidem. Neque enim dubitauit ueritatem ab eo syncere prędicari, a quo aberat captatio lucri.

Pari animi magnitudine pręditus Cyriacus martyr, cuius gloriosus exitus VI. Idus Augusti nobis celebris habetur, a Roma ad Persas usque ab Sapore, eorum rege, euocatus, cum filiam illius Iobiam a demoniaca uexatione uindicasset, dona, quibus uel longi itineris labor compensari potuisset, oblata repudiauit. Neque enim pro terreno pręmio peregrinationem illam susceperat, sed pro cęlesti. Itaque, qui mortalis regis gazam contempsit, ab immortali Domino martyrio coronatus ęternam adeptus est beatitudinem.

Cosmas et Damianus, germani fratres, medendi arte clari, sed pietatis officio clariores, gratuito curationem

-- 1-337 --

exercebant. Et cum Damianus Palladia matrona morbo liberata munusculum aliquid ab ea precibus pulsatus ac pene coactus accepisset, adeo id ęgre Cosmas tulit, ut mandasse dicatur, ne eodem tumulo cum fratre componeretur, quandocunque ipsis uita defungi contigisset, nihil tam iniquum existimans quam pro labore, qui propter Deum susceptus fuerat, ab homine mercedem quęrere.

Eadem animi constantia Leonardus, sancti Remigii discipulus, quoniam Gallorum regis coniugem difficili partu laborantem, medicis iam desperantibus, ipse diuina uirtute a periculo liberarat, regi amplissima dona offerenti haud quaquam se iis indigere respondit, proinde neque accipere uelle, nihil cuiquam defuturum asserens, quicquid habere necessarium fuerit, qui omnium opifici libenter seruierit, cum ipsa Veritas dicat: Quęrite primum regnum Dei, et hęc omnia apponentur uobis.

Hilarion abbas, ut in cęteris omnibus, ita hac quoque in parte circumspectus Orioni, a quo legionem demonum Christi uirtute propulerat, dona immodica secum allata porrigenti: Nonne legisti, ait, quid Gezi, quid Simon passi sint? Quorum alter accepit precium, alter obtulit, ut ille uenderet gratiam Spiritus Sancti, hic mercaretur. Cumque Orion flens diceret: Accipe et da pauperibus, respondit: Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas et nosti pauperes. Ego, qui mea reliqui, cur aliena appetam? Multis nomen pauperum occasio auaritię est, misericordia uero artem non habet. Nemo melius erogat, quam qui nihil sibi reseruat. Tristi autem et in terra iacenti: Noli, inquit, contristari, fili! Quod facio pro me, et pro te facio. Si enim hęc accepero, et ego offendam Deum et ad te legio reuertetur.

Idem candidato cuidam Constantii imperatoris, quem itidem nequitię spiritu uexatum sanum fecerat, decem auri libras dono offerenti ordeaceum porrexit panem dicens quod, qui tali cibo aluntur, non pluris aurum ęstiment quam lutum.

-- 1-338 --

In Sicilia etiam quidam de primoribus uiris morbo aquę intercutis ea ipsa die, qua ad eum uenerat, curatus, cum postea eidem offerret plurima munera, audiuit dictum Saluatoris ad Discipulos: Gratis accepistis, gratis date!

Eugenia uirgo (ne foeminarum etiam in refutandis muneribus constantiam sileamus) dum sub persona abbatis sexu dissimulato uirorum pręesset collegio, Melanciam Alexandrię nobilem matronam, quadam desperatissima corporis ęgritudine affectam, Deum precata, et repente et efficaciter curauit. Et cum pro tali beneficio ingentia sibi offerrentur dona, nihil accepit, se Christi paupertatem pręferre diuitiis dicens et pro eius amore ea, quę cum seculo transeunt, contemnendo ad illas, ubi ipse est, nunquam deficientes delicias anhelare, quę quidem uitę huius incommodis, non opibus comparantur. Et certe fieri non potuit, ut, quę seipsam abnegauerat, ita ut etiam inter uiros uiuens mulierem se nesciret, quicquam pręter Christum concupisceret.

Lucri autem pecuniarumque detestandam cupidinem in iis, qui sacris initiati sunt, si forte Gezi superius a nobis propositum exemplum non satis deterret tanquam uetustate iam obliteratum, audiant recentiora.

Cyrillus, Hierosolymitanus episcopus, post diui Hieronymi in Domino dormitionem, ad Augustinum scribens tradit fuisse monasterium quoddam in Thebaidis partibus ducentarum fere foeminarum, sanctarum utique, si non auaritię foeditate sanctitatis decorem polluissent. Consuetudo pessima apud illas inoleuerat nullam in collegium admittendi, quę certum pecunię numerum non afferret. Cuidam ex iis, cuius Deo deuotus animus a tam prophana negociatione abhorrebat, apparuit in somnis Hieronymus iubens, uti cęteris pergeret nunciare, nisi actutum poenitentes ab ea exactione destiterint, ultionem a Deo paratam iam ipsarum capitibus imminere. Cumque hęc in conuentu omnium narrata fuissent, ridiculo excepta sunt existimantibus deliramentum esse mulierculę aniliter desipientis nec uera, ut erant,

-- 1-339 --

referentis. Altera deinceps et item tertia nocte eadem uisa rursum coram replicantem, iam odio habitam, probris agitantes eiecere, Deo pro illa disponente, ne scilicet Loth cum Sodomis disperiret, iustus cum impiis. Vix etenim mulier septa monasterii egressa fuerat, cum monasterium ipsum terribili fragore funditus concussum reliquas oppressit ruina, ut ex tanto numero, ne una quidem saltem extremum in mortem anhelitum ducens post casum illum sit inuenta. Itaque contusis miserabiliter artubus una omnes tam paruo temporis momento extinctę, tunc demum auaritię, cum uitę finem fecere.

Quis hęc audiens non contremisceret, quis prauum animi propositum in melius non commutaret? Scio tamen et uehementer doleo esse quosdam, qui etiam multa talia legentes nihilo segnius insistere coepto sceleri pergunt spinis concupiscentię pręfocantibus semen* corr. ex sementem uerbi Dei. Quibus Hieremias clamat dicens: Ecce incircumcisę aures eorum, et audire non possunt. Ecce uerbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud ... A minore quippe usque ad maiorem omnes auaritię student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Cur ita, nisi quia (ut Philo ait) existimauerunt lusum esse uitam nostram et conuersationem uitę compositam ad lucrum et oportere undecunque etiam ex malo acquirere? Aurum enim suum, sicut Osee testatur, et argentum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Auaritia nanque, si Apostolo credimus, simulachrorum seruitus est radixque malorum omnium cupiditas. Propterea quidem et Dominus in Exodo pręcipit dicens: Non accipies munera, quę etiam** add. excęcant prudentes, et subuertunt uerba iustorum. Idem in Euangelio: Videte, inquit, et cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius est ex iis, quę possidet. In Ecclesiastico quoque legimus: Qui aurum diligit, non iustificabitur... Lignum offensionis est aurum. Vę illis, qui sectantur illud! Et omnis imprudens

-- 1-340 --

deperiet in illo. Deperierunt nempe in illo Achan anathematis reus, Iohel et Abias peruertentes iudicium, Saul uictis Amalechitis mandati Dei pręuaricator, Achab cum Iezabele Naboth*corr. ex Nabaoth Iezrahelitę interfector et uineę eius cruentus occupator. Deperiit in illo et Iudas, Domini uenditor, et Ananias cum Saphira precii, quod uouerant, malignus interuersor. Quid multa? Non homines solum, sed urbes etiam et regna auri sacra fames hausit atque consumpsit. At nos egredi cupientes de Babylone, fugere de Caldeis, id est, de consortio eorum, qui satiari diuitiis nequeunt, simul cum psalmista nostro clamemus: Domine, inclina cor nostrum in testimonia tua, et non in auaritiam, ut, sicut Esaias dixit, proiicientes illam et manus nostras excutientes ab omni munere, in excelsis habitemus tecum. Beati enim, qui habitant in domo tua, Domine; in secula seculorum laudabunt te.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.