Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous paragraph

Next paragraph

Porro, Alexius, nobilis Romanus, clam patre Euphemiano in Syriam abiens intantum adamauit paupertatem, ut gauderet se a seruis patris, qui ad quęrendum eum missi fuerant, et non agnitum fuisse et* corr. ex ut elemosina donatum. Ex his, quę emendicabat, in diem uiuens, quicquid sibi supererat, aliis impertiebat, nihil solicitus in crastinum. Tall uitę tenore cum septendecim annos in Syria peregisset, Romam rediit et maioris etiam in paupertate constantię exemplum domi quam foris dedit. In paternis enim ędibus pro mendico susceptus, nee ulli cognitus nec ipse se prodens totidem peregit annos. Mortuus postremo indicauit, quod uiuens cęlauerat, relicto breui chyrographo, quo quis esset, quidue egisset,

-- 1-345 --

descriptum continebatur, ut tunc demum se manifestum faciendo, cum pro temporali inopia diuitias esset recepturus sempiternas, et patri adhuc orbitatem suam lugenti causam pręberet consolationis et nobis materiam imitationis.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.