Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Vos uero, Ecclesię antistites, qui uillici personam induistis dicentis:
Fodere non ualemus, mendicare erubescimus, uillici saltem et
exemplo facite uobis amicos de Mammona iniquitatis, fideliter dispensantes,
quę uobis commissa sunt, alioquin audituri: Si in alieno infideles
fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? Bona, quę habet
Ecclesia, pauperum sunt, bona uero sacerdotis, uita ęterna. Qui ergo ea, quę
pauperibus debentur, in suos conuerterit usus, uitam ęternam, quę sibi
propria erat, amittet. Et cum nec illa secum ferre poterit, quoniam
uelit-nolit relinquenda sunt, nonne egere incipiet? Nonne, qui dudum
mendicare erubescebat, iam etiam illis, qui mendicauerunt, inuidebit? Et
more diuitis purpurati nequaquam uerecundabitur opem poscere ab iis, quibus,
cum deberet, dare neglexit. Tormenta patietur, et nemo miserebitur, sed
dicetur ei : Memento, quia recepisti bona in uita tua, mendicantes autem
mala! Tu nunc cruciaris, illi consolantur.
-- 1-347 -- Igitur, quisquis ecclesiastici dispensatoris curam gerit, si
metu supplicii liber et spe pręmii securus esse desyderat, agnoscat se
pauperis Domini seruum et paupertatem, quam ille coluit, et ipse colat.
Pontificali dignitate fulges, non est, cur Christi uitam imitari non debeas,
qui Christi in terra uicem tenes. Non est, inquit, discipulus
super magistrum, nec seruus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut
sit sicut magister eius, et seruo, sicut dominus eius. Attende
itaque, cuius magistri discipulus es, cuius domini seruus. Nempe illius,
quem etiam prophetę non nisi pauperem uenturum prędixerunt, ut est illud
Zacharię dicentis: Exulta satis, filia Syon, iubila, filia Hierusalem!
Ecce rex tuus ueniet tibi iustus et saluator; ipse pauper, et ascendens
super asinam et super pullum filium asinę. Tam autem pauper, tam
inops, tam egenus, ut (sicut euangelicę ueritatis testatur autoritas) non
habuerit, ubi reclinaret caput suum, non unde pro se et apostolo didragmam
solueret. Alieno usus est hospitio, alienis impensis sustentatus, aliena
syndone inuolutus, alieno conditus sepulchro. Denique suum habuit nihil,
cuius sunt omnia. Quęris, quare tam pauper uixerit in terra, qui tam diues
est in cęlo? Quare, nisi ut discas terrena contemnere et amare cęlestia? Hęc
apprehendi non possunt, nisi illa relinquantur. Hinc ipse ait: Vade,
quęcunque habes, uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo,
et ueni, sequere me! Qui ergo pauper non fuerit, Christum sequi non
poterit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|