Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Primi quidem illum secuti sunt apostoli, qui et ipsi quam pauperes fuerint,
in principio capitis huius diximus euangelicę historię sequentes fidem. Id
si parum est, age modo, citentur etiam prophetarum uaticinia, ut utriusque
Scripturę collatis testimoniis nullus ambiguitati relinquatur locus. Esaias
propheta: Conculcabit, inquit, eam (hoc est Hierusalem) pes
pauperis, gressus egenorum. Rursus idem: Pauperes homines in
Sancto Israhel exultabunt ... Sanctificabunt Sanctum Iacob, et Deum
Israhel prędicabunt. Item Hieremias: Ecce ego -- 1-348 --
mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos.
Sophonias quoque ait: Derelinquam in medio tui populum pauperem et
egenum, et sperabunt in nomine Domini – dicit Dominus. Quę quidem
omnia de ipsis Domini apostolis fuisse significata, expositorum nostrorum
assertio consentit. Igitur, si Ecclesię Christianę fundatores atque
ędificatores iam ab initio pauperes et egeni a Deo optimo maximo electi
sunt, quid est, quod te pudeat pigeatue pauperem esse, qui operi illorum
prępositus es minister et custos?
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|