Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Quid defuit Abrahę illi Aegyptio uasta in solitudine, clausa etiam cęllula
demoranti, cui nihil omnino supellectilis erat pręter catinum uestemque
cilicinam et rusticum sagum? Sic usque ad quinquagesimum ętatis suę annum
(qui uitę ultimus fuit) dicitur perdurasse, ita ut nihil unquam amplius
concupisset. Bona enim, et ea non modica, in quibus hęreditario absens
successerat, egenis dilargiri mandauit, ne obolum quidem passus ex his ad se
deferri. In summa igitur inopia tam diues fuit, ut -- 1-342 -- nihil
appeteret, in summis opibus tam largus, ut omnia donaret, semper diuitiis
pręferens paupertatem. Mennę quoque, Samnitum prouincię solitario (ut
Gregorius tradit) paucula tantum apum aluearia uictum suppeditabant. Eo
accedens quidam Longobardus latro frustraque, ne aliena raparet, monitus
sacrilegas apibus intulit manus. Sed sicut Esaias ait: Vę qui prędaris! Nonne et ipse prędaberis? Continuo sceleris ultor Deus
raptorem tradidit Sathanę uexarique permisit. Indoluit autem Mennas inimici
casum. Sciebat enim et inimicos diligere, ut obediret Christo. Indoluit
ergo, ita ut uellet nec apes habuisse. Et cum decretum ei fuisset nihil in
uita possidere, nihil quęrere, proximi uici beneficio sustentatus est, in
diem panem afferentibus, quos ille pręceptis imbuebat salutis.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|