Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous paragraph

Next paragraph

Maria Aegyptiaca, cum corpus suum uulgaret, uiuens mortua erat. Sed qui uenit quęrere, quod perierat, et non iustos, sed peccatores uocare ad poenitentiam, ipse tandem cordis eius domum ingressus ait: Puella, tibi dico, surge! Et confestim surrexit, quę diu iacuerat in impudicicię coeno. Surrexit, ut Iesum, quem in deliciis amiserat, in amaritudine animę suę quęreret. Cum enim de Alexandria Hierosolymam uenisset, non potuit templum Dei ingredi uique inuisibili inhibita, substitit in limine, miratur, stupet, erubescit et pedem inuita refert. Vbi recognouit sacro aditu se indignam, quod prophanis uitę obscoenitatibus esset polluta, nequiter actę ętatis poenitudine grauiter angi animo coepit et lachrymas effudit, decernens ibi turpitudini finem imponere, ubi Dei erga se indignationem coeperat experiri. Rursumque

-- 1-361 --

tentato ingressu libere absque impedimento introiuit. Mox ante crucem Domini suppliciter prostrata tandiu flere non destitit, donec audiuit, si saluti suę consultum uellet, Iordanem transiret. Transmisso ergo Iordane desertum penetrauit, iam aliam uitam, alios mores sequens quam quos ad eam usque diem non deseruerat. Iam primum caput illud, quod sępe margaritis et auro ornauerat, cęli obiecit iniurię, nullo tecto contenta; crines, quos frequenter calamistro intortos crispauerat, cum desecuisset, pedibus conculcandos proiecit; faciem, quam pluries cerussa et purpurisso fucauerat, lachrymis rigauit et solis excoxit ardoribus; pectus, quod fasciolis papillarum tumorem cohibentibus astringere consueuerat, pugnis diuerberauit. Totum denique corpus, quod prius omni uoluptatum genere diffluxerat, extenuauit ieiuniis, uexauit uigiliis, fatigauit laboribus, solicitauit assiduitate orationum, deuenustauit nuditate, oppressit inopia. Sic penitus immutatam post quadragesimum conuersionis suę annum Zosimas abbas (dum forte per desertum illud solus incederet) uidit deprehenditque orantem procul a terra subleuari, trans flumen euntem super aquas siccis uestigiis ambulare. Ad tantam perfectionem eremi cultrix deuenit, tam disperdita urbium cultrix.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.