Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Non alienum uidetur de hoc Antonii habitaculo uerba Hieronymi apponere in
Hilarionis abbatis uita sic dicentis: Saxeus et sublimis mons per mille
circiter passus ad radices suas aquas exprimit, quarum alias harenę ebibunt,
alię ad inferiora delapsę paulatim riuum efficiunt, super quem ex utraque
ripa palmę innumerabiles multum loco et amoenitatis et commodi tribuunt. De
Hilarione deinde loquens, cum post obitum Antonii discipulos eius uisendi
gratia adisset: Videres, inquit, senem huc atque illuc cum discipulis beati
Antonii Isaac et Pelusiano discurrere. Hic, aiebant, psallere, hic orare,
hic operari, hic fessus residere solitus erat; has uites, has arbusculas
ipse plantauit. Illam areolam manibus suis ipse composuit. Hanc piscinam ad
irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est; istum sarculum ad fodiendam
terram plurimis annis habuit. Iacebat in stratu eius Hilarion et quasi
calens adhuc cubile deosculabatur. Erat autem cęllula non plus mensurę per
quadrum tenens, quam homo dormiens extendi poterat. Pręterea in sublimi
montis uertice, quasi per cochleam ascendentibus, et ardue ualde, duę
eiusdem mensurę cęllulę uisebantur, in quibus uenientium frequentiam et
discipulorum suorum contubernium fugiens moratus est. Verum hęc in uiuo
excisę saxo ostia tantum adita habebant. His quidem uerbis diuus Hieronymus,
ut mihi uidetur, non solum loci formam atque naturam pulchre expediteque
descripsit, uerum etiam eleganter effinxit enucleateque expressit, quantus
in illis Dei seruis intimi amoris feruor accendebatur, dum singula
circumspectando sic penitus Antonii memoria -- 1-353 -- commouentur,
tanquam pręsentem cernerent, non tanquam desyderarent absentem. Vsque adeo
ille efficax atque admirandum sanctitatis exemplum fuit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|