Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous paragraph

Next paragraph

Non tamen minori curę Othilię uirgini uigilias fuisse accepimus. Cui, quanuis monasterii in quodam Bauarię monte siti pręposita esset, pro stragulo ursina pellis, pro puluillo saxum erat. Solebat enim, uti in cęteris religiosę conuersationis laboribus, ita et in hac parte grauius onus sibiipsi quam aliis, quibus pręerat, uirginibus imponere. Super ursi autem pelle cubans magisque uigilię quam somno indulgens, conculcauit ursum illum, quem Dauid typum gerens Christi scribitur interfecisse, et de quo per Hieremiam dicitur: Vrsus insidians factus est mihi. Lapidem uero capiti supponens placuit lapidi illi, qui factus est in caput anguli, qui fecit utraque unum. Cui nunc inseparabiliter iuncta et ipsum, quocunque ierit, sequens concinit canticum nouum, quod in Apocalypsi nemo potest dicere, nisi fuerit uirgo. Virginitas autem ipsa in tantis quidem uersatur periculis, ut, nequando corrumpatur, custodiri a uigilantibus raro possit,* corr. ex potest a somnolentis nunquam.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.