Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Mattheus quoque Palmerius Florentinus in suo Chronicon libro testatur
Olympium quendam, Arrianum episcopum, quingentesimo decimo Dominicę
humanitatis anno, dum apud Carthaginem in balneis lauans sanctam Trinitatem
sacrilego ore lacessisset, tribus igneis iaculis ab angelo uisibiliter
percussum conflagrasse. Recte quidem tot ictibus scelestus ille interiit,
quot in Deo personas offenderat, quarum Trinitatem unius esse substantię
unus percussor iuxta fidei nostrę confessionem declarauit.

|