Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Iacobus martyr, a pręsectis membrorum nodis Denodatus dictus, cum esset
fidelis fidelibusque ortus -- 1-445 -- parentibus atque inter regis
Persarum aulicos primo loco haberetur, gentili domino gratificari cupiens eo
prolapsus est, ut idolum adoraret. Deinde a matre per litteras increpitus
culpam agnouit, animo resipuit, poenitentiam egit, honores, quibus
fruebatur, contempsit. Regem nihil ueritus idola eius detestatus est et se
Christianum esse palam asseruit tam constanter, ut articulatim dilaniatus
non formidaret supplicia, sed appetere uideretur. Aeternę denique
felicitatis bona, quibus pręuaricando se indignum fecerat, diuina clementia
suffragante martyrio suo redemit. Bonum est ergo (ut Propheta ait)
confidere in Domino quam confidere in homine. Bonum est sperare in
Domino quam sperare in principibus.

|