Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Cęterum neque sic superata Sathanę improbitas conquiescere potuit iterumque
oranti illi plus etiam molestię intulit tacita suggestione quam intulerat
manifesta infestatione. Intimo nanque medullarum titillatu
cogitationem ei libidinis excitauit. Atque ille intermissa precatione
repente exurgens uiolentum mentis motum dura corporis flagellatione
repressit uenarumque calescentium pruritum semet in gelida niue nudum
prosternens extinxit. Hoc enim est genus illud, quod non eiicitur nisi per
orationem et ieiunium.

|