Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Thomam Aquinatem, catholicę ueritatis locupletissimum dissertorem, dum de Deo
diu multumque cogitat, a solo attolli et altitudine fere cubitali in aere
pendere uisum ferunt neque deinde tantę contemplationis fructum dissimulare
potuisse, uultu prodente iocunditatem, quam intima conceperant pręcordia.
Extasi autem tam profunda rapi solitum, ut interdum candelam accensam
tenens, ea demum ad manum usque absumpta, flammę calorem non senserit. Quem
prorsus non sensisse, iis etiam, qui id factum non uiderunt, fidem facere
poterant non pauca in manu ipsius ac digitis adustionis uestigia. Qualia
ergo illa aut quantę delectationis fuisse dixerimus, quibus occupatus animus
non aduertebat -- 1-407 -- corporis tormenta uel ad quę sese mens
errigens carnis quoque pondus secum trahere uidebatur, dum supinum stare et
humum non contingere cogit.

|