Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Augustinus, Hipponensis episcopus, philosophię Christianę assertor egregius,
dum Sanctę Trinitatis mysterium solus in cubiculo sedens contemplatur, ita a
seipso abscesserat, ut a muliere, quę illum quadam de re consulere
uehementer cupiebat, sępius interpellatus nihil responderet, immo ne
respiceret quidem. Mulier denique, quia se contemptam putauit, abiit
tristis. Postero autem die, cum eum in ecclesia missam celebrantem audiret,
in spiritu rapta uidit de Trinitate disputantem atque audiuit iccirco se
illum die hesterno frustra quidem adisse, quod eiusmodi meditatione
occupatus ipsam neque uidere neque omnino sentire potuisset. Ac proinde ne
redire dubitaret. Rediit et, quod petierat consilium, sine cunctatione
accepit. Maiorique deinde reuerentię habere hominem coepit quam ante
habuerat, cum talia de illo sibi uidere contigisset. Quid igitur mirum, si
tam copiose tamque argute de Trinitate scripserit, qui mente sic abstracta
Trinitatis sacramentum fuerat contemplatus? Sed ne contemplando tantum
apprehendisset, nisi, ut apprehenderet, pie prius ac iuste uiuendo dignus
euasisset. Vitę sanctitate meritum sibi comparet, qui uult contemplatione
proficere. Scriptum est enim: Homini bono in conspectu suo dedit Deus
sapientiam, et scientiam, et lętitiam.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|