Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Aretii uero Tiburtius pręfectus Pergentinum et Laurentinum fratres, ne
Christum prędicaren±, suasionibus primum blanditiisque lactat. Vbi id parum
successit, comprehensos fustibus uerberari iussit; uerberantium brachia
aruerunt. In carcere conclusis cibum denegat; ab angelo aliti sunt. Eductos
super candentes prunas ambulare nudis pedibus cogit; ut super harenam ierunt
illęsi. Allato Iouis simulachro, ut adorarent, -- 1-427 -- minaciter
hortatur. Illis autem Iesum inuocantibus ęneus Iuppiter in puluerem solutus
periit. Parum nempe fuerat Tiburtii sęuitiam immanitatemque calcasse, nisi
et deos eius contriuissent. Multi gentiles, cum illos diis suis fortiores
uidissent, ad Christum conuersi sunt. At impiissimus tyrannus capite eos
postremo cędi iussit, nullo tamen manifestiore indicio uictum se ostendens,
uiuere permissurus, quos occidit, si uicisset.

|