Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Philetes quoque, Hermogenis magi discipulus, cum Iacobo Maiore de fide
certamen iniit. Victus autem credidit et ad magistrum suum reuersus: Magus
abieram, inquit, redeo Christianus. Indignatus Hermogenes Phileten, ubi
constiterat, incantationibus fixit, ita ut se loco mouere non posset. Tunc
apostolus sudariolum suum misit, cuius tactu liberatus Philetes, discipulum
diaboli relinquens, adhesit discipulo Christi. Rursum tamen Hermogenes
imperat spiritibus, ut extemplo ambos coram se uinctos sisterent. Sed in
foueam, quam -- 1-431 -- fecit, ipse incidit. Profecto enim spiritus ne
tangere quidem Dei seruos potuerunt. Supra illos in aera pendentes fremebant
ac lamentabantur, quod ab Hermogene missi, ut eos ligarent, ipsi igneis
catenis ligati ibidem detinerentur. Expediti tandem, et apostolo quam mago
obsequentiores facti, Hermogenem ipsum uinculis complicatum in medium
adducunt, nihil pręterea ei mali inferre iussi. Qui deinde libertati
redditus, ab apostoli latere discedere non audebat, nequid grauius a
demonibus pateretur, donec baculo eius accepto abiit securus, plus iam
confidens apostoli ligno quam ueneficiis suis. Conuersus igitur maleficę
artis libros flammis tradidit, et se fidei Christi, satis expertus nihil ea
neque uerius neque fortius mortalibus datum.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|