Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous section

Next section

LIBER III
Caput I / DE CHARITATE ERGA DEVM

Charitas, quoniam et tertia in ordine harum, de quibus modo diximus, ab Apostolo ponitur et de tribus maior ipsa prędicatur, ideo satis congruum arbitror, ut tertii nunc uoluminis principium teneat et quasi in arce collocata consistat. Quę uirtus cum talis sit, ut sine ea cęterę nihil sint, neminem ignorare uolumus de ipsa simul tractari, ubicunque de aliqua a nobis tractetur. Quędam tamen, quę illi magis propria censui, conabor hoc loco referre et sanctorum exemplis - primo quatenus Deus diligendus sit, deinde proximus, postremo inimicus - digerendo explicare.

Deum toto corde, tota anima, totis uiribus iubemur diligere. Quod utique ita sit, ut sola erga eum dilectio

-- 2-374 --

omnes alias superet dilectiones. Super omnia enim amandus est autor ipse omnium atque conseruator. Nulla res unquam cordi nostro sic inherere debet, ut eius causa ille, qui est causa omnium, minus honoretur, minus colatur. Despiciantur opes, deserantur parentes, repudietur uxor, abiiciantur liberi, perferantur supplicia, uita ista effundatur, nihil denique non agendum uel non sustinendum putetur, quod ab homine agi sustinerique possit, dummodo soli pareatur Deo, soli semper deseruiatur.

Abrahę unicus filius erat Isaac. Et cum unice illum amaret, manibus propriis mactare uoluit, ut obediret Deo. Pluris fecit mandatum Dei quam unici uitam neque se crudelem esse, si sanguinem filii effudisset existimauit, sed pientissimum, si eo effuso iussioni paruisset diuinę. Promissionem acceperat de Isaac dicente Domino: Dabo tibi filium, cui benedicturus sum eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Et tamen, de quo tanta sibi promittebantur, mox eundem impuberem adhuc iubetur immolare. Cuius hic non titubasset fides, quis non dubitasset, ne illo sublato irritum fiat oraculum? At uero Abraham et pollicenti credidit et iubenti obediuit et certissimo tandem euentu, quod promissum fuerat, accepit.

Heli sacerdos nimia in filios indulgentia male agentes remisse molliterque corripiens Deum offenderat, et tamen, cum illos tam tenera amplexaretur pietate, a Philistiim interfectos audiens satis ęquo animo tulit. Postquam autem et arcam Domini simul captam fuisse intellexit, impatiens doloris de sede corruit. Et quia nonagenarius iam erat, eo lapsu collisus expirauit ostendens, quanto sibi grauius erat pręsentia Domini, quam arca exhibebat, quam liberis, quanuis charissimis, orbari.

Quantum de arcę amissione doluit Heli, tantum de eius reductione a Philistinis restitutę lętatus est Dauid. Nam cum rex esset et rerum gestarum gloria omnibus, qui in Iudea regnauerant, pręferretur, non erubuit, dum

-- 2-375 --

arca a Leuitis portatur, omni regię dignitatis ornata deposito et ephod lineo sumpto pedester incedere, saltare, ludere et quasi unus e plebe iocunditatis gesticulationibus uti, donec illa in urbem inuecta sub tabernaculo, quod ipse tetenderat, uenerabiliter collocaretur. Ex quanta autem in Deum pietate quantoque amore ea regis exultatio proueniret, Michol, uxoris suę, poena testatur, quę, quoniam scurrilis leuitatis illum arguerat, Deo ulciscente perpetuę sterilitatis damnum tulit.

Idem post hęc anxie secum queri coepit se in ędibus habitare cedrinis, arcam uero testamenti Dei manere sub pellibus, quibus tabernaculum tectum erat. Hinc iam in animum inducens constituere templum Domino sacrisque illius magis decenter reponendis dedicare, regiam cessisset, nisi multo magnificentius habitaculum iis quam sibi faciendum decreuisset, et quidem tale, quale deinde a filio suo Salomone legimus ędificatum. Cuius opulentię amplitudinisque gloria apud posteros uix fidem inuenisset, si eam humanę tantum, non etiam diuinę Scripturę monumenta retulissent. Sed mirentur alii opus, nos animi Deo deuoti affectum pensemus, qui mea quidem sententia maior in Dauid quam in Salomone fuit. Multa quippe postea populo populique principibus indulsit Dominus, et propter seruum suum Dauid ea se indulsisse protestatus est, ut, quia ipse Deum plus cęteris dilexerat, plus etiam a Deo dilectus nosceretur. Quod autem Salomon potius quam ille, ut templum Domino construere electus sit, non tam meritum quam mysterium fuisse constat.

Perfectę charitatis cultum et in pueris illis in Babylonem abductis uiguisse quis negauerit, quando captiuitatis necessitatem, in qua erant, superare potuerunt, nunquam religionis suę obseruationem deserentes. Leguminibus et frigida aqua nutriri quam dapibus regiis, ne cibo Lege uetito incestarentur, maluere. Statuamque auream adorare iussi, mori pręoptarunt quam fidem pręuaricari. Hinc in fornacem septuplo quam solitum erat accensam missos flamma non adussit. Illęsi inter

-- 2-376 --

igneos globos laudes Deo concinebant, et idem ardor, qui illis intra fornacem ignouit, raptim exhalans eos, qui foris aderant, regis ministros corripuit atque consumpsit. Motus tanto miraculo rex non iam statuam a se errectam, sed Deum Israhel adorandum edicto iussit. Sic constans ac uera pietas captiuos rege ipso, a quo fuerant capti, fortiores reddidit et in igne positos periculi expertes fecit, parcente illis incendio et in suos sęuiente autores, quos peremit.

Eleazarus scriba Antiocho Epiphane fideles persequente, ut suillam carnem gustaret, compelli (quoniam illegitimum erat) nullo modo potuit, sed neque pro illa suppositam aliam, qua uesci licebat, ut sumeret, exorari, uolentibus amicis ea simulatione ipsum subtrahere neci. Vtque cęteris constantis animi perpetuęque in Deum obseruantię exemplum fieret, extrema pati maluit quam quicquam prophani aut agere aut omnino egisse uideri. Itaque corpus carnifici crudelibus poenis conficiendum tradidit, ut spiritum absque labe comissi pariter suspectique sceleris conseruatum Deo offerret.

Machabei quoque septem fratres neque ingentibus regis promissis corrupti sunt neque minis territi. Ad perferenda fortiter supplicia mater hortatrix aderat, et magis ipsa animo torquebatur uerens, ne tormentis uicti contra Dei legem aliquid agere inclinarentur. Sed et illi feliciter consumpti plus Deum quam semet diligendum documento fuere et mater sic amando filios, ut eos quocunque mortis genere affici mallet quam peccare. Ac ne in se quam in liberos indulgentiorem fuisse putes, quos ad necem pręmiserat, continuo sequi uoluit. Et id quidem tanto lubentius, quanto iam de eorum erga Deum fide magis fuit secura. Non supplicia reputabat, sed, an Deum amarent, gloriosam experientiam, multaque charitate ardens probari tam se quam filios poenis acerbioribus gestiebat. O dignam talibus filiis parentem! O dignos tali parente filios! Vtrique pari animi constantia ostenderunt, quam omni morte fortior esset sola Dei dilectio.

-- 2-377 --

Hic est ignis ille, quem Dominus noster Iesus uenit mittere in terram et, quid uolo, inquit, nisi ut ardeat? Videamus ergo, qualiter in illis arserit, qui ipsum Iesum Dei Filium esse certa atque indubitata fide credidere.

Simon Petrus in illius amorem semper propensissimus, cum totius noctis piscationem casso labore peregisset, ipso tandem in nauiculam suscepto ac iubente laxauit rete et tantam uim piscium traxit, ut attonitus indignum se talis Domini pręsentia iudicaret et genibus simul prouolutus diceret: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Profecto, qui sic humiliabatur, iam diligere coeperat. Hinc et subleuari meruit, ne timeret, quod deinde non pisces, sed homines esset capturus. Quibus uerbis ita allectus est, ut, quem modo exire a se uolebat, mox exeuntem sequi maturaret, et quidem relictis omnibus, ut palam esset nihil se pręter Christum appetere, nihil habere uelle.

Iterum, cum nauigantes Discipuli Dominum super mare gradientem conspexissent et, an ipse esset, ambigerent, Petrus reliquis feruentior, Domine, inquit, si tu es, iube me uenire super aquas. Non ambulare super aquas petiit, sed uenire, quam primum amplecti illum, non miracula facere cupiens. Nauis uelo remoque satis propere obuiam agebatur, sed amantis cupiditate tardior erat. Annuente Domino succinctus prosiluit, super aquas cucurrit, mox crebrescentibus uentis commotoque mari pauefactus dubitauit et, cum ob hanc animi hęsitationem mergi coepisset, clamasse dicitur: Domine, saluum me fac! Arguitur itaque, quia timuit, sed saluatur, quia eius ope etiam saluari posse credidit, cuius uirtute super mare incessit. Vt dubitaret, fragilitas compulit, ut inuocaret, fides iussit, ut periculum euaderet, charitas imperauit.

Idem, cum quibusdam ex Discipulis durus ille sermo Domini uideretur: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis ideoque post sensum suum abeuntes ab ipso desciuissent, reliquos duodecim interrogante Domino, an

-- 2-378 --

et ipsi abire uellent, pro omnibus respondit: Domine, ad quem ibimus? Verba uitę ęternę habes. Et nos credimus et cognouimus, quia tu es Christus, Filius Dei. Sic consyderabat etiamtum Petrus Dominum, ut nihil eum sine ratione dicere, nihil facere arbitraretur. Sic eidem adheserat, ut, si etiam reliqui omnes dilapsi fuissent, ipse solus non recessisset. Cęterum et se et illos non modo nusquam recessuros, uerum etiam minime dubios esse, quin ipse Filius Dei sit, affirmat, ut scilicet discas neminem posse perfecte diligere, qui non plene crediderit.

Post hęc prędicente Domino ea, quę propediem Hierosolymis passurus esset, ait: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Vide, quali amoris ardore flagrabat. Quem in omnibus uerissimum esse nequaquam dubitat, ab eodem id solum patienter audire non poterat, quod ipsi ualde indecens et abominabile esse, nondum mysterium intelligens, existimabat. Absit a te, Domine, imprudenter optat, sed error hic ex affectu prouenit charitatis. Increpatur ergo, ut ab errore resipiscat, non ut a charitate discedat, immo, ut correctus perfectius diligat.

Inde et in monte, cum reliqui fulgentis Domini splendore stupefacti mutire non auderent, primus prorupit in uocem: Domine, bonum est nos hic esse. Non attendebat loci solitudinem, non deserti incommoditatem, non rupium asperitatem. Ibi sibi optimum esse censuit, ubicunque cum illo una esse contigisset. Si uis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Helię unum. Cur etiam sibi unum non poposcit? Quia eodem cum Iesu contubernio uti et nullo prorsus intersepto ab eo seiungi uelle consilium erat. Semper oculis illum coram intueri cupiebat, quem semel animo complexus fuerat.

Tunc quoque separari ab eo pertimuit, cum ille Discipulorum pedes loturus sibi obnixe renitenti minaretur ac diceret: Nisi lauero te, non habebis partem mecum. Hoc ut audiuit, protinus se totum eius exponens uoluntati respondit: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. Modo dixerat: Non lauabis mihi pedes

-- 2-379 --

in ęternum, et tam cito mutauit sententiam, quam cito illar Domino minus placere intellexit. Vtrobique tamen summi amoris argumentum, cum et reuerentiam prę se tulerit renuendo et permittendo obsequii solicitudinem, ueritus, ne quam ob causam consuetudine eius, qua sibi nihil dulcius neque suauius erat, carere cogeretur.

Quid illud? Cum audisset, quod unus ex Discipulis conspiraturus esset aduersus Dominum suum et a Ioanne quęreret, quis ille esset, quo eum animo quęsisse crederemus? Nonne in ipsum protinus irruendi, ipsum membratim discerpendi et in frusta concidendi laniandique, si cognouisset? Quando quidem nec armatorum cohortem timuit, unum ex illis gladio feriens, dum pro Domino, cui iam manus iniecerant, furibundus contempto uitę periculo decertat, plures inuasurus, nisi Dominus inhibuisset. Tunc gladium uaginę reddidit cum is, cui etiam ligato parendum erat, iussit.

Illud etiam obiter consyderemus, quantę pietatis quantęque teneritudinis fuit, cum Dominum audisset dicentem: Quo ego uado, uos non potestis uenire, solus percontatur et interrogat: Domine, quo uadis? Et: Quare non possum te modo sequi? Animam meam pro te ponam. Omnia quidem pręsumere cogebat amor, sed imbecillitas non omnia potuit pręstare. Iam ad supplicium raptum a longe sequitur, nec in atrium ingredi audet, sed foris ante ostium pręstolatur et ab aliis introductus accedit ad ignem, quoniam surrepente formidine frigescebat charitas. Denique interrogatus, se nosse illum negat, pro quo paulo ante ne uitę quidem suę parsurum, si res ita postulasset, dixerat. Cessit tunc sane timori amor, ut pateret, quanta esset humana fragilitas, ubi auxilium subtrahitur diuinum. Sed etsi cessit, non tamen recessit. Rursum se ille colligens, cum in ipsum respexisset Iesus, usque adeo timuisse doluit, ut dolore mors leuior fuisset. Haud igitur minoris dilectionis testimonium prębuit uiuus, dum crimen luget, quam prębuisset mortuus, si Dominum omnino non negasset.

-- 2-380 --

Proinde etiam post reatum his quoque, qui nihil tale commiserant, pręferri meruit, omnium princeps constitutus, quia omnibus plus dilexit.

Persequamur et illa intimi amoris signa, quę post resurrectionem Saluatoris in eo apparuisse Euangelica ueritas docet. Cum igitur singulari cultu atque obseruantia Dominum usque ad crucem prosecutus fuisset, mortuum quoque ac sepultum quęrere non cessauit. Cucurrit una cum Ioanne ad monumentum, ut citius cęteris uideret illum, quem cęteris ardentius amabat. Pręcurrit quidem Ioannes, sed ante introiuit in monumentum Petrus, corpore tardior, sed amore aliquanto feruentior.

Ita et, cum piscationem facerent, Dominum ipsos de littore alloquentem prior agnouit Ioannes, sed ad eum prior uenit Petrus. Sic quippe traditum est: Simon Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se (erat nudus) et misit se in mare. Alii autem Discipuli nauigio uenerunt. Non enim longe erant a terra. Non patitur moras charitas. Tametsi prope littus erant, haud quaquam distulit Petrus, quin ipsum nauiculę cursum suo pręueniret, dum ad Dominum properat. Non petiit nunc, ut super aquas ambularet, quia et id petere tardatio uidebatur, et cum miraculo uelle agere aliquid, quod sine eo perfici potest, Deum tentare est. Itaque uado, quo uolebat, peruenit, reliqui deinde applicuere. Tum demum iubente Domino afferi de piscibus, quos ceperant, primus ascendisse dicitur et traxisse rete in terram magnis piscibus plenum. Qui enim impensius amat, solicitius paret. Magnisque affluit uirtutibus, qui perfecte eum colit. Et cum tanti essent, inquit, non est scissum rete. Non enim rumpi nexus possunt, quos uerus innodauit amor, neque uirtutum aceruus dissipari poterit, si in sinum congestus fuerit charitatis.

Illum ergo Dominus, cui plus inesse erga se pietatis nouerat, dignum iudicauit, quem ad Ecclesię gubernacula sedere faceret. Ter interrogato et ter respondenti; quod ipsum amaret, oues suas ultro committit. Quod

-- 2-381 --

autem tertio interrogatus Petrus contristatur, iam, nequid ut ante imprudenter temereque pręsumpserit, dubitat et iccirco consyderatius respondet: Domine, tu nosti omnia, tu scis, quia amo te. Alias multum pollicitus tam nihil pręstitit, ut etiam ueritatem abnegaret; modo nihil promittere ausus tantum exhibuit, ut post persecutiones, verbera, carcerem, catenas, quę pertulit, etiam crucifigi pro nomine illius non recusarit. Hinc apparet nihil eo esse imbecillius, qui in se confidit, neque fortius, qui in Deo. In Deo confidens Neronem contempsit, qui in se confidens expauerat ancillas.

De Paulo quoque apostolo in Actis legimus, cum esset Tyri, ab Agabo propheta et a Spiritu Sancto fuisse prędictum, quod uincula tribulationesque passurus Hierosolymis esset. Ipse tamen eodem Spiritu confirmatus illo proficisci nequaquam dubitauit nihil supplicia ueritus, dum prędicat Iesum. Lugentibus Discipulis et magistrum indulgentissimum pariter ac doctissimum a proposito deterrentibus: Quid facitis, inquit, flentes et affligentes cor meum? Ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Iuit, in insidias incidit, comprehenditur, ligatur, cęditur, torquetur. Est tamen, cum ei fandi copiam fecissent, tortores suos in uiam salutis dirigere moliebatur, non pro se solicitus, ut uel sic acceptus dimitteretur, sed pro illis, ne errantes in ęternum perirent, pro iniuria referens beneficium, pro malo bonum. Non enim languescit odium sustinens charitas, sed accenditur, si uera fuerit.

Hinc idem ad Romanos a Corintho scribens clamat: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? An angustia? An fames? An nuditas? An periculum? An persecutio? An gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, et ęstimati sumus sicut oues occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque uirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,

-- 2-382 --

neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quę est in Christo Iesu, Domino nostro.

Hinc etiam a Roma ad Philippenses scribens: In omni fiducia, inquit, sicut semper et nunc mangnificabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, siue per mortem. Mihi enim uiuere Christus est, et mori lucrum. Et rursum: Quę fuerunt lucra, hęc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Veruntamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Iesu Christi, Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam, ut et inueniar in illo, non habens meam iustitiam, quę ex Lege est, sed illam, quę ex fide est Christi Iesu. Ad hęc Corinthios hortatur dicens: Siue manducatis, siue bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite! Et de iis, qui Deum amant, ad Romanos ait: Scimus, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum uocati sunt sancti. Et de iis, qui negligunt, ad Corinthios: Siquis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema, maran atha, quod Syrum esse aiunt et sonare: Dominus uenit, ut sit sensus: eum in aduentu Iudicis a fidelium consortio separandum, qui a Christi charitate inuentus fuerat alienus.

Charitatem autem Dei habet, quisquis ea, quę ab illo pręcepta sunt, ante omnia exequi studet. Ioannes apostolus: Hęc est charitas Dei, inquit, ut mandata eius custodiamus. Ac nequid excuses, subiungit: Et mandata eius grauia non sunt. Idem alibi: Et hęc est charitas, ut ambulemus secundum mandata eius. Ipse quoque Dominus in Euangelio: Si diligitis me, inquit, mandata mea seruate! Et iterum: Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Et rursum: Siquis diligit me, sermonem meum seruabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus, et mandata apud eum faciemus.

-- 2-383 --

Quanta uero uel quam necessaria sit charitatis uirtus, Paulus plenissime declarat illa Epistola, quam primam ad Corinthios scribit, affirmans uni charitati omnes inesse uirtutes et omnes prorsus uirtutes nihil esse, si hęc una defuerit. Cuius quidem sententię uerba, quoniam non solum discenda, sed etiam ediscenda sunt, operęprecium erit hic apponere.

Si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum uelut ęs sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non emulatur, non agit perperam, non inflatur; non est ambitiosa, non quęrit, quę sua sunt, non irritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit, siue prophetię euacuabuntur, siue linguę cessabunt, siue scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. Cum autem uenerit, quod perfectum est, euacuabitur, quod ex parte est. Cum essem paruulus, loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus, cogitabam ut paruulus. Quando autem factus sum uir, euacuaui, quę erant paruuli. Videmus nunc per speculum in ęnigmate, tunc facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria hęc. Maior autem horum est charitas.

Hęc charitas sanctos tuos. Domine, non modo diuitiarum dignitatumque secularium atque honorum, uerum etiam uitę lucis huius contemptores fecit. Nullis tyrannorum minis suppliciisue absterreri potuerunt, ne nomen tuum* add. ubsque palam prędicarent atque extollerent.

-- 2-384 --

Petrus, Andreas, Philippus crucifigi non recusarunt, Iacobus et Paulus capite truncari, Iacobus alter de pinna templi deiici et fullonis fuste mactari, Ioannes in bullientis olei dolium nudus demitti, Thomas et Mattheus lanceis confodi, Stephanus lapidibus obrui, Matthias securi percuti, Simon et Iudas irruenti sacrilegorum impetu ellidi atque obteri, reliqui omnes Discipuli diuersis tormentorum generibus absumi ac perimi. Quid post illos de tot milibus martyrum dicam? Dulcia illis tormenta erant, per quę ad te ascendere, tecum iungi properabant. Nihil illis formidini, nihil timori esse poterat, quoniam perfecta charitas foras mittit timorem. Vehementiores poenas experierunt, ut maioris erga te amoris testimonium redderent. Sed nulla tam vehemens a persecutoribus excogitari potuit, ut ęquaret patientium affectum. Grauiora tolerare parati erant quam nouerat inferre rabies inimici in ipsos debacchantis.

Sed, ne foeminarum in Deum pietatem omnino pręteriisse uideamur, unius exemplo contenti erimus, pietatem deinceps proximis debitam prosecutri.

Maria Magdalena mundi dilectione in dilectionem Domini commutata, soli illi placere cupiens, uenit in domum pharisei, ubi ipse recubuerat, humique prostrata pedes eius osculari coepit, lachrymis rigare, capillo tergere, unguentis perfundere. Et quoniam charitas operit multitudinem peccatorum, continuo de illa dictum est: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum.

Iterum in domo Simonis leprosi eiusdem Domini caput unxisse refertur unguento precioso. Impetrata quippe delictorum uenia altius promouetur, et quę pedes unxerat, iam digna fit, quę ungat et caput. Sic paulatim progrediendo ab infimis ad summa usque peruenitur.

Immensi amoris indicium et illud fuit: Cum Martha, soror eius, Dominum accipiens hospitio parandi conuiuii cura distringeretur, illa audiendi uerbi dulcedine delinita nullis eiusdem germanę compellationibus auelli potuit, ut ab eo parumper secedens ipsam in ministrando iuuare uellet. Ideoque optimam partem elegisse dicitur,

-- 2-385 --

quę non auferetur ab ea. Charitas enim nunquam excidit.

Sed ut alia omittam, quis digne explicare, nedum laudare queat, iam sepulto Domino animi eius solicitudinem assiduumque angorem? Comparauit aromata, ante lucem ad monumentum uenit et non inuento corpore recurrit ad Discipulos. Tulerunt, inquit, Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum. Rursum reuertitur identidemque super uacuum sepulchrum inclinata prospectat, perquirit, plorat. Recedunt Discipuli, permanet illa. Qua perseuerantia atque inquietudine tandem obtinuit, ut Domini a morte resurgentis gloriam prima uideret, prima crederet, prima cęteris annunciaret.

Caput II / DE CHARITATE ERGA PROXIMVM

Quoniam uero neque Deum diligere probatur, quisquis non dilexerit proximum suum, discamus sanctorum exemplis, ipsi quoque proximi, id est omnes homines - omnium enim unus pater est Deus - quali amore quantoque animi affectu prosequendi sint.

Ionathę erga Dauid amicitiam non imminuit Saulis patris indignatio, sed auxit. Pater sępe uitę Dauid insidiatus est; semper filius detexit insidias patris, frequenter

-- 2-386 --

iratum placauit et a persecutione amici auertit. Cumque die festo Neomenię in celebri conuiuio requireretur, excusauit eius absentiam et patris odium in illum concitatum in se pene excepit, lancea ab eo petitus, sed a Deo protectus. Exurgens ergo ne gustatis quidem solennibus epulis latebras adiit David eumque monuit, ut fuga sibi salutem quęreret. Denique (ut Scriptura testatur) diligebat Ionathas David sicut animam suam, intantum de salute eius solicitus, ut potius patrem regem sibi infensum sustineret quam illum desereret. Documento est non oportere parentum aliorumue dissidiis aut insultationibus nos moueri, ut ab officio discedamus, quod proximis debemus. Scriptum enim est: Noli fieri pro amico inimicus proximo!

Dauid regis erga populum charitas, cum in multis tum in eo pręcipue apparuit, quod, postquam ob illegitimam simul et arrogantem plebium enumerationem puniendus ex tribus malis unum optare cogeretur, neque famem in terram suam neque cędem suorum ab inimicis inferendam elegerit, cum sibi et frumenti satis suppetere posset, ut regi, et multorum armis tectus necem minus ipse timere. Elegit autem communem tam sibi quam reliquis omnibus metum - pestilentiam, immo, quam in se potius, qui deliquerat, quam in aliis desęuituram speraret. At ubi uidit se prętermisso populum uastari cędique, angelo percutiente, exclamat. Ego sum qui peccaui, ego inique egi; isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei! Qua pietate diuinam placauit iram sibique et iis qui superfuerant ueniam impetrauit, tam iustus in poena eligenda quam promptus in perferenda. Sed cum neque populus a culpa credatur alienus, ipse corporis, ille animi dolorem passus est, minus doliturus, si soli pati contigisset.

Abdias, Iezabele impia prophetas interficiente, centum ex eis speluncis abditos pauisse dicitur. Non pepercit impensę tot homines pascendo et magnum uitę suę adiit discrimen eos occultando, quibuscum sibi una

-- 2-387 --

moriendum esse non dubitaret, si deprehensi fuissent. Quamobrem et ipse diuinatione donatus quarto loco censetur in catalogo duodecim prophetarum. Qui enim prophetam accipit in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet.

Tobię charitatem Babylonica captiuitas probatiorem fecit. Quippe in eadem necessitate constitutis, quoquo modo potuit, opitulari non cessauit, nunc uerbis consolando, nunc rebus iuuando et eos, qui ab impiis hominibus cędebantur, sepeliendo. Hinc, cum et ipse regis Senacherib iussu necandus perquireretur, Deo fauente una cum suis periculum effugit. Postea rege filiorum manu interempto reuersus omnia, quę sibi sublata fuerant, recuperauit, ne benefaciendi materia deesset, cui non deerat animus. Pius ergo in medio inimicorum seruari meruit, crudelis autem nec inter filios tutus fuit.

Et beati Iob pietatis opera percensentur, dum ad eum dicitur: Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; uacillantes comfirmauerunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Cur ergo post hęc erumnis concutitur, calamitatibus premitur, ad extremam redigitur miseriam? Cur nisi, ut aurum igne probatur, sic is, qui prosperis in rebus semper continentissimus fuerat, etiam in aduersis eiusdem integritatis esse noscatur? Post probationem a malis liberatus duplicia recipit, temporale utique et ęternum bonum, ne ignores multo maximam esse pietatis mercedem.

Abdemelech Aethiops, eunuchus, Sedechię regis seruus, Hieremiam ab iis, qui uera audire non poterant, in coenoso lacu ignominiose deiectum miseratus, cum regem pro illo exorasset, solus eduxit. Inde, qui prophetam male habuerant, in hostium potestatem deuenerunt. E quibus alii interfecti, alii in Babylonem captiui ducti sunt. Ad ipsum autem Abdemelech per prophetam dicitur: Liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus uirorum, quos tu formidas. Sed erruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. O

-- 2-388 --

grande charitatis meritum! Capitur, quatitur, uastatur, funditus euertitur Hierusalem, et inter tot gladios furentium inimicorum is, qui proximum ab iniuria liberauerat, diuina uirtute protectus liber expersque periculi fuit.

Multa quidem id genus exempla de Veteri Testamento adduci in medium possent, nisi plura Noui modo sese ingererent referenda.

Iam primum Christi erga nos charitas effecit, ut, nisi proximos nostros dilexerimus, non iniusti solum, sed etiam ingrati simus. Si enim Dei Filius pro hominibus homo factus est, si formam serui accepit, si mori ualuit, quanta ingratitudo est nos tantillum gratię illi referre nolle, ut eos diligamus, quos ipse sic amavit? Profecto indignus est beneficio redemptionis, qui communis redemptionis aspernatur consortem et inter feras beluas computandus, dum ita exuit humanitatem, ut hominem contemnat, quem iuuare conditio, genus natura, Deus hortantur. Ne malos quidem odisse debemus, sed modis, quibus commodius fieri potest, ut corrigantur, curare.

Iaonnes apostolus, cum iuuenem, quem baptizatum peregre proficiscens episcopi cuiusdam fidei commiserat custodiendum, discessisse atque in solitudine cum multis latrocinia exercere audisset, uehementi dolore affectus est incusauitque episcopi negligentiam in eiusmodi deposito seruando nec cunctatus conscenso equo ad grassatorum latibula abiit solus, periculi immemor, dum perditam ouem uestigat inter lupos. Eo uiso iuuenis commissi conscientia uerecundatus fugere coepit, Ioannes insequi consecutusque eum blanditiis promissisque allicit et ad spem uenię animat; se pro illo rationem redditurum, modo poenitere ac secum redire ne detrectaret. Itaque reuersum sic instituit, ut lucraretur Christo. Nobis documento est nulli labori parcendum, ut proximum perniciosis uitę erroribus implicatum expediamus ad salutem. Alioquin contempsisse arguemur, quem sicut nos ipsos diligere iussi fuimus.

-- 2-389 --

Hoc loco non omittendę videntur sancti huius de odio charitateque sententię, quo accuratius enixiusque hanc sequamur, illud euitemus. Qui dicit - inquit - se in luce esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et nescit, quo eat, quia tenebrę occęcauerunt oculos eius. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad uitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non habet uitam ęternam in se manentem. In hac cognouimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi et uiderit fratrem suum necesse habere et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus uerbo neque lingua, sed opere et ueritate. Charissimi, diligamus nos inuicem, quia charitas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non nouit Deum, quoniam Deus charitas est. Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. Siquis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, Deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Paulus quoque apostolus, qualem erga proximos charitatem haberet, ostendit ad Romanos dicens: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Et ad Corinthios: In cordibus nostris estis, ad commoriendum et ad conuiuendum. Et ad Philippenses: Testis mihi est Deus, quomodo cupiam omnes uos esse in uisceribus Iesu Christi. Et ad Thessalonicenses: Facti sumus paruuli in medio uestrum. Tanquam si nutrix foueat filios suos, ita desyderantes uos cupide uolebamus tradere uobis non solum Euangelium Dei, sed etiam

-- 2-390 --

animas nostras, quoniam charissimi nobis facti estis. Rursum ad Corinthnos: Cum liber essem - inquit - ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucrificarem. Et factus sum Iudeis tanquam Iudeus, ut Iudeos lucrarer; iis, qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem, cum ipse non essem sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, lucrificarem. Omnibus omnia factus, ut omnes facerem saluos. Idem denique ait: Ego per omnia omnibus placeo, non quęrens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant.

Praeterea charitatis proximi pręcepta nobis insinuans: Qui diligit proximum - inquit - Legem impleuit. Nam: Non adulterabis; Non occides; Non furaberis; Non falsum testimonium dices; Non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo Legis est dilectio. Rursum alibi: Omnis enim Lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si inuicem mordetis et comeditis, uidete, ne inuicem consumamini. Alibi quoque ait: Estote imitatores Dei sicut filii charissimi. Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suauitatis. Iterum alibi: Mementote - inquit - uinctorum tanquam simul uincti et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes. Atque alibi breuiter omnia comprehendens ait: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

Apostolorum postremo omnium et eorum, qui illos secuti sunt, unum hoc charitatis propositum fuit: neque rerum pręsentium neque quietis neque uitę mortalis ullam habere rationem, dum consulitur spiritali saluti proximorum.

Serapion abbas oppidum quoddam infidelium ingressus, cum publice prędicantem in medio pellerent, uenundare sese illis coepit in seruum, ut saltem cum dominis priuatim colloquendi potestatem haberet. Vbi

-- 2-391 --

uero frequenti assiduaque suasione illum, cui seruiebat, credentem de idolorum seruitute in fidei Christi libertatem uendicasset, reddito ei precio ad alium transibat. Hoc gentiles erudiendi genere etiam Lacedęmone et Athenis usum dicunt. Itaque non recusauit uenalis mancipii uilitatem abbas, ut alios a pernicie liberaret erroris.

Magna et Abraham eremitę in neptem charitas, quam secum in solitudine commorantem Deo seruire et uirginitatem custodire docebat assiduis monitis quotidianaque adhortatione. Sed illa tandem a iuuene quodam solicitata, cum sceleri consensisset, patrui, sanctissimi uiri, conspectum ferre non ualens clam discessit et de uenia desperans impudicicię se dedit. Quid ageret amissa oue, pastor iam senex nesciebat et tamen quiescere prę dolore non poterat. Denique eremum relinquere, tegumentum, ne agnosceretur, mutare, urbes, quas fugerat, intrare, nihil intentatum relinquere, donec illam inuenisset, decreuit. Hoc igitur consilio usus quęsitam inuenit, inuentam conuertit, conuersam secum reduxit et tanto labore recuperatam diligentius custodiuit, ita ut illa salutem, de cuius spe deciderat, poenitendo acquisierit. Quod si ipse delinquentem neglexisset, nunquam fortasse illa a delictis resipuisset. Sed nescit torpere charitas, quousque subleuet corruentem.

Paulinus, Nolę urbis episcopus (sicuti alio loco de ipso diximus) uiduę cuiusdam filium, in Aphrica apud Vandalos captiuum, cum pecunia non suppeteret, uicaria seruitute redemit, mulieris orbitatem miseratus. Simul, ne ille iuuenis, dum superbis dominis seruit, eorum ritus secutus seruire inciperet diabolo, maluit uitam suam quam proximi animam periclitari.

Antidius, Turonensis episcopus, cacodęmonem lętum et gestientem uidens, quod Zosimum, summum pontificem, septennio solicitatum tandem ad stuprum committendum se impulisse diceret, haud cunctandum ratus illi pręcepit, uti se eadem celeritate, qua uenerat, Romam perferret. Die altero pontificem adiit relatisque, quę de

-- 2-392 --

illo demon iactauerat ruborem ei pauoremque iniecit et confitentem protinus ad poenitentiam conuertit eodemque usus diei spacio ad Turonem rediit. Timuisset sese demoni credere, nisi proximi charitas foras misisset timorem. Cuius quidem charitatis merito effectum est, ut is, qui papam corruere fecerat, episcopo obediret.

Pacomius monachus animaduertens proximi uici colonos rerum ignaros a cultu abesse diuino et tantummodo in pascendis pecoribus studium protrahere, uehementer indoluit nihilque moratus eremum dereliquit et inter illos tuguriolum sibi constituit. Neque prius ad solitudinis locum rediit, quam illos edocuisset Deum honorare, Christo credere, pie atque innocenter uiuere. Fugerat frequentiam, sed fugientem reuocauit charitas - ueluti qui maris periculum euadens iam in portu atque in tuto se recepit, tum, siquos naufragari respexerit, rursum committit se fluctibus, ut in alto laborantibus opem ferat, suę ipse quieti salutem pręponens aliorum.

Vitalis etiam monachi in urbe Alexandrina mira admodum charitatis opera extitere. Prostibula adibat foeminarum et cum ea, quę impudentiore lasciuia diffluere uidebatur, noctem pactus precium offerebat. Admissus autem in aliquo fornicis angulo procumbens deprecando peruigilabat, donec illucesceret dies. Factum admirans mulier, cogebatur interim tacita intra se cogitare, non iam quantum lucri fecisset sed quantum turpiter uiuendo Deum offendisset. Itaque multę ab eo hoc modo conuersę uitam correxere. Ipse uero peruersa hominum opinione iactatus, quoniam circa lupanaria frequens erat palamque reprehensus patienter tolerabat, cum plus utilitatis ex correctione alieni delicti caperet quam ex sua infamia damni.

Pafnutius quoque abbas, qua ratione Thaidem, nobile scortum, ab impudicicia auerteret, excogitauit. Cum enim ab ea secretiorem congrediendi locum poposcisset et in abditissimum postremę domus cubiculum ductus, ibi etiam ne ab aliquo conspiceretur, uehementer se

-- 2-393 --

uereri diceret, »ne dubita - inquit illa - nemo hic te iam uidere pręter Deum potest.« Captata occasione abbas interrogauit, an Deum esse crederet, quem latere nihil possit, tum, qui bonis pręmia et malis proponat poenas. Annuenti subiunxit: »Cum hoc non ignores, nonne infelicissima es, quae propter breuissimi temporis uoluptatem et te et omnes, quibus tui copiam facis, perditum eas cruciatibusque ęternis deputes?« Scelerum conscia mulier statim in lachrymas prorupit ac deinceps lasciuiam carnis frenans ieiuniis orationumque fatigationibus domans pudice sancteque uixit. Itaque neque ipse Pafnutius timuit in se suspicionis notam, dum in alios timet reatus poenam.

Bernardinus, antequam Minorum religionem profiteretur uitam imitabatur in omni charitatis negocio assiduam. Senę pestilentia laborabant. Plerique contagiosam morbi uim timentes urbe excesserant, et illi quoque, qui resedissent, cum ea familia, in qua ęger erat, commercium habere formidabant. Solus Bernardinus sic destitutis necessarium pręstare ministerium decreuit. Duodecim iuuenibus persuadet, ut secum infirmis seruiendo Christo seruiant. Cum hoc comitatu domos laborantium ingredi, sanos consolari, ęgrotis mederi, indigentibus uictum, defunctis sepulturam prouidere, sed ante omnia curare, ut confessi contritique, quicquid euentus ferret, expectarent. Magis uerebatur, nequid decedentibus officeret ad beatitudinem consequendam, quam ne sibi ad uitam propagandam. Cęterum tantę pietatis uir in tam pręsenti periculo sanus atque incolumis meruit conseruari dignusque effici, qui multo magis postea prodesset hominibus, prędicando, quam tunc profuerat ministrando.

Sanctulus, Nursię provincię abbas, cum sibi pecunia non suppetisset, qua diaconum suum a Longobardis latronibus captum redimeret, aliam longe difficiliorem redimendi rationem iniit et, ut sibi cum illo colloqui diesque aliquot una esse liceret, rogauit. Qui rogabantur, hac lege concesserunt, ut, si diaconus effugisset, tunc

-- 2-394 --

abbas, qui per ętatem effugere non poterat, capite puniretur. At ille pro diacono mori paratus fugam persuadet eumque noctu emittit. Qua de causa ad necem petitus prębuit ceruicem. Cęterum iam ad feriendum elatam uidens spiculatoris manum protinus exclamat: »Sancte Ioannes, tene illam!« Immota mansit et rigentibus neruis deflecti nequiuit. Reliqui miraculo territi abbatem liberum fecere. Qui mox rogatus male affectam manum oratione curauit. Multiplicia dona certatim offerebant, uenerantes iam quem dudum occidere uoluerant. Nihil illi accipere libuit pręter captivos. Qui omnes libertati redditi, cum ei gratias egissent, abiere. Itaque Sanctulus abbas, dum se morti opponere pro unius salute non dubitat, una cum multis meruit seruari, Deo id tribuente hominis pietati.

Carpus, Pauli apostoli discipulus (sicuti de illo Dionysius ad Deophilum* corr. ex Theophilum scribens testatus est) cum fidelem quendam ab infideli subuersum cerneret, prę dolore languere coepit. Cumque, ut conuerterentur, orare debuisset, ut ambo e uita decederent, optauit, ueritus, ne alterius suasu, alterius exemplo alii corrumperentur. Vidit autem in quiete illos in fornacem ardentem a spiritibus immundis trahi uiolenterque impelli, et cum eo spectaculo delectari coepisset, aspexit Christum cum angelis e cęlo delabi in terram ipsosque ab ignis periculo erreptum accedere. A quo et audiuit iterum paratum se pro peccatoribus pati. Hac uisione admonitus pro utriusque conuersione Domino supplicauit et, quos antea mori concupierat, demum in fide uiuificatos recepit. Hinc discimus neminem appetere debere delinquentium poenas, sed poenitentiam, orandumque esse etiam pro incredulis et iniquis. Sic est enim amplectenda religionis fides, ut non deseratur proximi charitas.

Nunc, ne alterius etiam sexus pium in proximos amorem silentio prętermittamus, idem amor nos hortatur, ut scilicet et legentes huberiorem referant fructum

-- 2-395 --

et sanctę foeminę sua laude, quantum in nobis est, minus fraudentur.

Catharina, uirgo duodeuiginti annos nata, cum Maxentii, Alexandrię pręsidis, edictum audisset, in quo referebatur gladio in illos animaduerti placere, qui die pręstituta templum ingressi deos non adorassent, in medium prorupit et pręsidem ipsum nomine compellans atque insanię palam arguens Christum crucifixum adorandum esse asseuerauit, inanium autem deorum simulachra contemptui habenda simul cum iis qui adorant ea. Non est uerita sęuissimo insultare tyranno, ubi proximorum periclitari uidet fidem. Corporis mortem contempsit, ne fideles suppliciorum metu perterriti in mortem ruerent infidelitatis.

Anastasia Romana infideli quidem uiro tradita, sed tantum Christo iuncta, cum patricii generis esset, prętulit nobilitatis altitudini charitatis humilitatem. Quippe uilibus induta, ne agnosceretur, martyrum carceres inuisebat, uincula exosculabatur, ad patientiam exhortationibus animabat. His officiis digna euasit, quę et ipsa coronam referret martyrii.

Maria Decegnies conomento dicta, de pago Niuella episcopatus Leodii, ipsa uitę sanctitate maritum pellexerat, ut castitatem seruaret. Ambo ergo Christo, non mundo seruientes leprę morbo affectis ministerium impendisse dicuntur. Non langoris deformitas, non tabes, non sanies foeculenta, non morbi euitanda contagio obstitit charitati. Miserabilior ęgrotantium facies ministrantium curam magis accendebat. Nunc cum Christo regnant in cęlis, qui leprosis ministrarunt in terra. Pro breui labore pręmia consecuti sunt beatitudinis ęternę.

Bona uirgo in finibus Aegypti, in sanctarum uirginum coenobio Deo seruiens, dum unam inter illas, quam praecipue dilexerat, ex graui ualitudine iam morti proximam miseratur, orauit Domnium, ut cum ea simul diem obiret perpetuaque morientis fieret comes. Vt orauerat, impetrauit: ambę eodem die uita defunctę sunt,

-- 2-396 --

ambę uno sepulchro conditę. O inseparabile pii amoris uinculum, quod ne morti quidem soluere licuit! Simul cęlum petierunt, quę simul in terra Christo seruierant, ut convivere, sic etiam commori exoptantes.

Charitate inter se contenderunt apud Antiochiam Theodora uirgo et quidam miles. Illa ob Christi confessionem ab infidelibus in prostibulum truditur. Miles ignotus eam primus adiens persuadet, ut mutatis secum indumentis, uirili habitu euadens, uirginitatem intactam conseruet. Cumque ipse cum muliebri ueste deprehensus pro uirgine ad supplicium traheretur, non sustinuit illa, ut, cuius ope pudiciciam tutata fuerat, ei necis causa fieret. Palam proclamat se esse ei poenę addictam, non ipsum; econtra ille, immo se iudicis sententia damnatum, non illam. Diu certarunt, uterque alterum sua morte redimere cupientes. At uero, quoniam Christi confitentibus mori uiuere erat, Deo disponente ambo simul capitis obtruncatione gloriosum martyrium peregerunt, ne eos tyranni gladius separaret, quos iunxerat amor Christi.

Caput III / DE CHARITATE ERGA INIMICOS

Sed quoniam qui ait: Dilige proximum tuum sicut teipsum, idem deinde dixit: Diligite inimicos uestros et benefacite iis, qui oderunt uos, hanc quoque dilectionis partem prosequamur, ut sanctorum exemplis discamus

-- 2-397 --

nulli malum pro malo reddere, ne male agenti pares simus et, quę ab aliis facta reprehendimus, eadem ipsi faciamus. Tempore, non opere differunt inferens et uindicans iniuriam.

Ioseph ingentem fratrum inuidiam ingenti rependit beneficio. Occidere eum uoluerunt, in cisternam deiecerunt, Ismahelitis uendiderunt. At ille, cum deinde Pharaonis prępositus esset et fames septennis premere coepisset terram, uenientes in Aegyptum conuiuio excepit, frumento et pecunia iuuit, singulos exosculatus est, iniuriam omnem remisit. Ac ne sequentibus annis, qui quinque, donec septennium perageretur, restabat, fame confecti perirent, ut ad se in Aegyptum cum patre totaque familia transmigrarent, curauit permissuque regis terram, in qua commode habitarent, dedit. Quid multa? Qui sibi innocenti necem seruitutemque intentauerant, eos, cum uictus penuria laborarent, benigne suscepit, opipare aluit, large beneficiis affecit.

Moyses pro Maria sorore Deum orauit et a lepra curatam reddidit, quam petulanter in se oblocutam nouerat et ob hoc quidem lepra perfusam. Dimittere illam Dei iudicio uoluntatique licebat, sed ipse pietate uictus, ut morbo eo liberaretur, precibus impetrauit.

Idem a populo, quem de seruitute Aegyptia liberatum in terram lacte et melle manantem, id est, bonis omnibus affluentem perducere tanto labore tantoque uitę periculo moliebatur, sępe murmuratione lacessitus est, sępe furore impetitus et ad tabernaculum fugere coactus. Et tamen tali ac tanta ingratitudine nunquam, sic commotus est, ut benefacere cessaret. Prostratus pro illis orauit, Deum placauit, manna de cęlo, aquam de petra, dum deserta peragrant, ad esum potumque eis impetrauit, legem digito Dei scriptam dedit, de inimicis uictoriam a Domino exorauit, ducem, qui eos in Terram promissionis inferret, reliquit. Si nihil in illum unquam deliquissent, sed semper iussis omnibus fuissent obsecuti, magis pro ipsis solicitus esse non potuisset.

-- 2-398 --

Dauid quoque Saulis regis capitale in se odium beneficiis ęquauit. Saul enim uirtuti eius laudibusque inuidens et lancea pręsentem appetierat et fugientem armis persequebatur. Ac ille persecutorem suum bis absque sui periculo interimere potuit, si uoluisset; semel in spelunca, ubi ipse latebat, diuertentem, cum clamidis laciniam non sentienti abscidit, iterum in tentorio, cum noctu iuxta caput dormientis cyphum hastamque sustulit et nulli custodum uisus ad suos rediit. His quidem argumentis ostendere uolens, quantum deferret regi etiam iniquo, cum ab illo declinare mallet quam hostliter persequentem lędere. Denique a Philisteis cęsum luxit et cędis eius nuncium, qui ex uulnere morientem, ut doloribus liberaret, ab ipso rogatus, insuper percusserat, occidi iussit, ut reliqui discerent manum continere a christo Domini. Benedixit autem illis, qui mortui cadauer mandauerant sepulturę. Ad hęc illos, qui post Isboseth, Saulis filium, dolose interfecerant, licet ipse de regni successione secum contendisset, ulcisci iussit, tam in aliorum offensores iustus, quam in suos pius.

Quidam ex prophetis, cum uenisset Bethel, Hieroboam, Israhel regem, idolo sacrificantem increpuit, aduersa illi prophetans familięque eius. Iratus Hieroboam extendit manum iubens apprehendi hominem, et continuo arefactam retrahere nequibat. Vir Dei misertus pro illa manu, quam in sui iniuriam extensam mouerat, Dominum rogauit pristinęque sanitati protinus restituit. Facillime quippe diuina exoratur pietas ab exercente pietatem.

Quid de Discipulis martyribusque Christi dicam? Qui etiam in eos, a quibus grauissima passi sunt supplicia, beniuolentiam benignitatemque prę se tulere.

Stephanus pro illis, a quibus falso accusatus, inique damnatus crudeliter lapidum ictibus impetebatur, genibus prouolutus orauit, ne ipsis hoc ad peccatum imputaretur, quod sibi cedere sciebat ad gloriam.

-- 2-399 --

Iacobum quoque apostolum, Alphei filium, tunc, cum de pinna templi lapidum ictibus deturbaretur ac deturbatus insuper fullonis fuste cęderetur, orasse accepimus illis ignosci postulantem, a quibus iniuste necabatur Sęuiendo impii efficere nequiuerunt, ut pius in sęuientibus bene optare desisteret.

Venustianus, Tuscię pręses, Sabinum, Assisii episcopum, cum duobus diaconis Exuperantio et Marcello ob Christianitatem comprehendi fecerat et in carcerem trudi. Hos ambos diuersis poenis excruciatos interfecit, illi utranque abscidit manum. Mox ipse graui oculorum dolore uexatus ab eodem remedium poposcit, cui iam tot intulerat mala. Atque ille ueluti beneficiis obstrictus et nulla affectus iniuria libenter accessit, diligenter orauit, efficaciter sanauit, sanando insuper hominem ex infideli Christianum fecit. Maius bonum pro malo reddere non potuit quam ut inimicum suum diligendo Deum amicum faceret et eum pro Christo ad patientiam suppliciorum animaret, a quo ipse pertulerat supplicia.

Pergentinus* corr. ex Pergentius et Laurentinus fratres sub Decio cęsare Aretii martyrium passi, cum fustigarentur et uerberantium brachia repente obriguissent, ut illi sanitatem recuperarent, orarunt, inimicorum potius quam suę poenę remedium exquirentes.

Ioannes et Paulus Iuliano Apostata imperante Romę passi sunt. Eorum corpora humi defossa Terentiani, militum pręfecti (cuius manu cęsi erant) filium ad tumulum ipsorum adductum a demonica uexatione liberum reddidere. Hinc patet, quales erga alios uixerint, qui hos, a quibus necati sunt, etiam mortui dilexerunt.

Christophorus martyr a Dagno** corr. ex Dago , Lycię rege, passus, cum post multa tormentorum genera stipiti alligatus tandem sagittis appeteretur atque earum una reflexo mirabiliter ictu regis oculum confixisset, uulneris remedium monstrauit. Rex itaque decollati martyris cruore oculo illito sanatus est, et conuersus cadauer eius

-- 2-400 --

sepulturę honore affecit, cuius uitam extinxerat, tunc demum consyderans Christi uirtutem, cum expertus est erga se martyris charitatem.

Nazarium et Celsum martyres ii, qui in mare suffocandos de naui iactauerant, cum orta statim tempestate periclitari coepissent eosque super undas ambulantes conspexissent, ut sibi subuenirent, suppliciter petiere. Illis ergo in nauem reuersis atque orantibus resederunt fluctus, posuerunt uenti, periculum omne sublatum est. Sancti igitur tantum beneficii retulerunt, quantum iniurię acceperant, curantes, ne illi mergerentur, a quibus ipsi submersi fuerant. Accessit beneficio cumulus, quoniam sic a mortis periculo liberatos etiam, quomodo in ęternum beati uiuerent, docuerunt.

Hęc in martyrio charitas, illa citra martyrium.

Spiridion, Cypri episcopus, fures nocturnos domi deprehensos, cum multis, ut eiusmodi scelere abstinerent, admonuisset, non solum impunitos, sed etiam ueruece, quem furatum uenerant, donatos dimisit.

Felicis quoque monachi in furem benignitas a Gregorio in primo Dialogi sui libro commendatur. Cum enim hortuli curam gereret ac subinde illum expoliari animaduertisset, serpenti pręcepit, ut aditum custodiret neminem lęderet. Proh nefas! Serpentes famulos Christi reuerentur, homines infestant. Fur adueniens in primo statim ingressu uiso serpente pauidus retulit pedem. Quo uepribus alte implicato, ipse in caput corruens, pronus pependit, donec superuenit Felix. Qui pendentem miseratus confestim deposuit et holeribus abunde collatis amice hortatus est, ne per scelus quęreret, quod innocenter se largiente habere posset, quoties petitum uenisset. Magis forsan impensę parceret Felix, si illum furari permisisset, sed a furandi peccato rem copiosius impertiendo auertere hominis animum satius existimauit.

Talis in furem et Odo, Cluniacensis coenobii abbas, fuit. Illum enim, qui sibi equum noctu subducere attentauerat eoque conscenso neque discedere, cum uellet, neque omnino descendere quiuerat, mane compertum

-- 2-401 --

benigne ac perhumane corripuit et ad poenitentiam criminis adduxit. Data etiam stipe ueluti equi mercenarium custodem, non tanquam deprehensum abactorem dimittendum curauit.

Amon* corr. ex Amos quoque Aegyptius, dum in eremo manenti panem, quo in diem uesci solebat, furto subtraherent homines impurissimi, duas serpentes cęllę custodię apposuit, quarum afflatu illi, cum furandi animo propius accessissent, semineces concidere. Eos tamen superueniens Christi seruus manu quemque prehensans errexit et criminis blanditer arguens ad poenitentiam inflammauit atque ita amplexus est, ut ex furibus monachos faceret. Nunquid se suppilari doluit, qui suppilatoribus suis tam se benignum pręstitit? Non, ut ulcisceretur inimicos, custodiam serpentibus mandauerat, sed ut deprehensos a flagitiis auerteret et iungeret Christo.

Non minus ęquo animo quidam latronum uiolentiam tolerarunt quam hi dolos furum.

Clodoueo rege aduersus Gothos arma mouente quidam ex militibus predę cupiditate Maxentii, abbatis Pictauiensis, monasterium inuaserunt. Et cum unus abbatem sacrilegio, ut poterat, renitentem ferire uellet, manum cum gladio sublatam demittere nequiuit, reliqui nescio qua stupiditate mentis correpti immobiles constitere. At Maxentius immanitatis uiolentięque eorum oblitus poenam miserari coepit et precatione liberos ab ęgritudine reddidit. Qui deinceps inferre illi iniuriam et timuerunt castigati et erubuerunt beneficio uicti.

Elphegus, Cantuariensis archiepiscopus, Romam uersus pergens, cum in urbem Ausonam** corr. ex Ausoniam diuertisset, omnibus, quę secum habebat, exutus urbeque eiectus fuisse dicitur. At cum Deo ulciscente sancti iniuriam repentino tecta incendio conflagrare coepissent, reuocatus oratione flammas extinxit. Quo miraculo malignitas hominum in munificentiam uersa plurima offerebat dona. Ipse uera nihil accepit pręter ea, quę sibi modo per uim errepta

-- 2-402 --

fuerant, ut gratuito potius inimicos suos quam mercede diligere uideretur.

Idem Deo supplicando et panem benedictum morbo affectis porrigendo pestilentiam sedauit, in ipsos tantum Cantuarię occupatores grassantem, qui ab Ethelredo rege secedentes, cum pyratis societate facta,* add. in urbem hostiliter irruperant, magnam ciuium partem sustulerant, monachos interfecerant, templum incenderant, sibi graue uulnus inflixerant et carcere teterrimo constrictum menses septem incarcerauerant. Omnes Dei ultione deleti fuissent, nisi Elphegus intercessisset, ipsis etiam benefacere cupiens, a quibus tot mala se suosque passos sciret.

Mauro abbati, qui beato Benedicto in gubernatione successerat, monasterium in agro Andegauensi construenti quidam ex operariis inter se blaterantes detrahere licentius coeperunt, idipsum monasterii opus non pietati religionique eius, sed hypocrisi simulatęque sanctitati deputando. Proinde Sathanę traditi, unus, qui criminis causa et caput fuerat, instanter expirauit, reliqui mirabiliter a demonio uexati sunt. Mauro autem pro illis cum lachrymis deprecante, et mortuus reuixit et, qui nequitię spiritu agitabantur, liberati sunt. Non enim solet ad indignationem moueri, quisquis etiam laudari contemnit.

Hinc etiam Apollonius monachus at martyr, cum in carcere detineretur, et Philemon choraules omnibus eum opprobriis oneraret, suspirans: Fili, inquit, misereatur tui Deus et nihil horum, quę modo in me obloquendo effudisti, reputet ad peccatum. His uerbis ille corde compunctus et fidem, quam persequebatur, accepit et non recusauit martyrium.

Vitalis, ** corr. ex Vitalius Alexandrinus monachus, hominem, a quo alapam acceperat, statim a demone arreptum ac uolutatim humi iactatum, dum pro illo orasset, omni prorsus molestia expediuit. Tam facilis exauditio nonne

-- 2-403 --

aperte declarat, quanti apud Deum momenti sit erga inimicos charitas?

Isaac quoque abbas eum, a quo alapa percussus fuerat, cum ob hoc a demonio uexaretur, superincumbens poena liberauit. Idem iis, qui noctu in hortum suum furtim irrepserant et nec auferre quicquam nec inde discedere potuerant, mane inuentos de proposito quidem corripuit, sed quasi hospites prandio excepit et collectis hortuli fructibus, quos furatum uenerant, donauit atque abeuntes deduxit.

Memorabilis admodum et Ioannis Elemosinarii episcopi contra iniuriam gratia. Conquerenti nepoti de uillico conuitiatore respondit se ita in eum uindicaturum, ut nemo non miratus sit. Accersitumque uillicum annuis pensionibus liberum fecit, docens hoc exemplo nepotem iniuriam hominum haud secus uindicandam esse ab iis pręsertim, qui Deo, non sibi placere student.

Idem, cum a quodam mendico pro data elemosina contumeliam recepisset, clericos in eum insurgentes cohibuit, se in causa esse asserens, quod petenti minus quam indiguerat impendisset. Illoque accito omnem, quam habebat, pecuniam coram effudit, ut, quanta sibi opus esset, suo arbitrio sublatam ferret. Alius ab ingrato data repetiisset, ille contumeliam passus datis etiam superaddendum existimauit.

Ioannes Damascenus pro eo, cuius occulta calliditate perfidię in Theodosium imperatorem innocens damnatus dexteram amiserat manum, diu intercessit, ne in dolo deprehensus capite puniretur. Imperator admiratus hominis patientiam ipsum, pro quo rogabatur, interfici uetuit, sed tamen, ne tantum scelus omnino impunitum abiret, in exilium ablegari iussit, sanctum honore affecit: scribę illi officium, in quo antea fuerat, restituens, cum eidem manus quoque redintegrata Beatę Virginis beneficio fuisset. Quis acceptam remittere iniuriam arduum putabit, si tantę offensionis odium tanta repensum est animi benignitate?

-- 2-404 --

Sanson, Dolensis archiepiscopus, eum, qui sibi ueneni poculum propinauerat, spiritu immundo oppressum miseratus, Deo supplicando sanitati restituit, ad poenitentiam hortatus est, ueniam indulsit, uiuere illum in ęternum cupiens, qui sibi per insidias molitus est necem. Sic neque uenena incaute sumpta nocere ipsi potuerunt, qui sibi antidotum iam pręparauerat perfectę charitatis.

Hunc quidem et foemineis in pectoribus charitatis ardorem nequiuerunt extinguere aliena odia.

Christina, uirgo et martyr, pro fide ac ueritate horrendos constanter perpessa est cruciatus. Cum autem etiam serpentes in eam missi fuissent, sed mordere omnino nollent, ueneficum, a quo ad mordendum irritabantur, inuadentes rabidis ictibus multaque ueneni ui statim interimunt. At Christina sui ipsa carnificis uicem dolens, Christum precata, et serpentes in fugam conuertit et ab eis peremptum ad uitam reuocauit et eundem iam credentem ad certam beatitudinis spem errexit.

Anatoliam etiam uirginem angusto carcere una cum terribili serpente conclusam nec tamen ab eo lęsam, cum tandem consumptam putarent carcerisque ostium reserassent, serpens inde erumpens Audacem, a quo immissus fuerat, morsu apprehensum sinuosoque spirarum uolumine colligatum humi deiicit moribundum. Mox autem ipsius uirginis oratione serpens procul effugatur, et Audax sanus errigitur. Christianorum enim conuenit pietati eos, a quibus offensi sunt, defendere pro uiribus ac tueri nec ab uno lędi permittere.

Potamiena uirgo Alexandrię passa Basilidi pręfecto, a quo omnia pene tormentorum genera in suo exceperat corpore pro Christi nomine, postquam ad Dominum cum palma migrasset martyrii, per uisum apparuit et coronam, quam ei a Domino impetrauerat, si credere uellet, ostendit. Credidit ille, et per martyrium ęternitatis gloriam consecutus est. Tantę curę fuit uirgini eum, per quem torta interfectaque fuerat, saluum beatumque facere.

-- 2-405 --

Veneranda quoque uirgo, dum pro Christo multis magnisque afficeretur suppliciis et nunc humi dispassis manibus pedibusque diuaricatis extenta neruis bubulis cęderetur, nunc sic resupinata grandi lapide uentri aduoluto premeretur, nunc in cacabum sulphure, pice, oleo plenum demersa subiectis ignibus coqueretur, eius, cuius iussu talia patiebatur, propius astantis oculum bulloris aspargine cęcatum terra saliua diluta liniens reparauit et ipsum tandem patientia sua superatum Christo credere compulit. Quis conuitium, contumeliam, maledictum non ęquo animo feret, si pro tam grauibus tormentis tam magnum redditum est beneficium?

Darię uirginis intergritatem ab infidelibus in prostibulum tractę leo de cauea fugiens atque illi adsistens tutatus est. Qui eam uitiandi animo adire ausi fuerant, ipsos inuadens in primo statim limine strauit nihilque pręterea mali intulit, ipsa uirgine sic iubente, ut essent, quos ad fidem poenitentiamque conuerteret, non qui in erroris tenebris uitęque nequitia disperirent. Parci igitur illis iussit, qui sibi erreptum uenerant rem omnibus diuitiis atque etiam uita ipsa preciosiorem, uirginitatem. Neque enim uirginitas illi ad beatitudinem consequendam satis fuisset, si abfuisset pietas.

Paris exempli et Agnetis uirginis erga inimicum dilectio. Eum quippe, qui ipsam stuprare moliebatur, a diabolo necatum uitę restituit. Vitę restitutus Christum confiteri palam coepit. Illa ergo orante is, qui pudiciciam ipsius inquinare conatus fuerat, duo pręcipua retulit bona: uitam, qua adhuc in terris uiueret, et fidem, qua supra cęlum ęternitatem consequi posset.

Eugenia uirgo, Philippi, Alexandrię pręfecti, filia, sub uirili habitu sexum dissimulans, inter monachos religiose uersata et iam digna, cui monasterii gubernacula committerentur, Melantię tandem matronę, quam ad illicitos amplexus prouocantem contempserat, accusatione capitis rea constituitur. Accusationis summa erat Eugenium abbatem domi suę uim inferre uoluisse. At illa, cum se non iam Eugenium, sed Eugeniam esse, ut infamiam

-- 2-406 --

purgaret, prodere uellet, prius accusatrici suę ignosci petiit. Deinde coram patre, cuius iudicio neci iam addicta erat, pectus suum detegendo detexit fallacis mulieris impium commentum. Simul, cuius ipsa filia esset, indicauit. Sic omni prorsus periculo probroque sese expediuit, ante tamen uenia impetrata illi, cuius tam mendaci ac tam foeda delatione in tanta inciderat mala.

At etiam in monasteriis aliquando locum sibi uendicat inuidia.

Euphrasia, Deo dicata uirgo, ob humilitatem frequenter sese uilibus occupabat officis. Quędam autem inter sorores non satis linguę temperans illam carpere et simulatę sanctitati facta dictaque eius ascribere palam ausa, cum ab abatissa punienda decerneretur, eiusdem, quam lacessierat, intercessione liberatur. Euphrasia enim et ante ipsam se suppliciter prosternens, quasi quę lęsisset, non quasi quę lęsa fuisset, ueniam sibi petiit et ante abatissam illi impetrauit.

Othiliam uirginem pater occidere in animo habebat, solo corporis uitio offensus, quia cęca nata fuerat. Mater autem periculo subtractam monasterio tradidit. Hinc ipsa uirtutibus proficiens defectumque oculorum mentis perspicacitate supplens pro eo patre, quem sibi tam indigne capitali odio infensum nouerat, feruenter orando effecit, ut et uiuens poenitentiam delicti ageret et defunctus purgatorii poenas cum paradisi deliciis commutaret. Ipsa uero corporei quoque uisus usum a Deo accipere meruit, quem non acceperat a parentibus.

Hoc quidem charitatis genus tum Veteri tum Noua lege pręcipitur nobis obseruandum. In Exodo dicitur: Si occurreris boui inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. Si uideris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed subleuabis cum eo. Et in Prouerbiis legimus: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum, ne forte uideat Dominus et displiceat ei, et auferat* corr. ex auferet ab eo iram suam. Et iterum: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit,

-- 2-407 --

da ei aquam bibere. Prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. In Euangelio quoque ipse Dominus ait: Diligite inimicos uestros, benefacite iis, qui oderunt uos. Benedicite maledicentibus uobis et orate pro calumniantibus uos. Iterum: Diligite, inquit, inimicos uestros, benefacite et mutuum date nihil inde sperantes, et erit merces uestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Quod autem uerbis pręcepit, exemplo pręstitit. Proditori quippe suo corporis et sanguinis sui sacramentum obtulit, pedes lauit, osculum non negauit. Illis etiam, a quibus cruci affigebatur, ueniam dari petiit: Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt, quid faciunt. Si tam clemens erga tantam sęuitiam Dominus, quomodo seruus eius erit, qui uindictam expetierit? Aut quomodo Christiano nomine censeri merebitur, qui in diligendis inimicis Christum imitari contempserit? Omnibus mandatum est benefacere omnibus, si fieri potest, sin minus, bene optare; ita tamen, ut homo semper ametur, malignitas hominis nunquam. Omnis enim malignitas diaboli seruitus est, homo autem Dei opus est, et quidem ad imaginem et similitudinem autoris sui factum.

Caput IV / DE OFFICIO DOCTORIS EVANGELICI

Sed profecto inter omnes omnium charitates ea pręcipua est habenda, qua alius alii non tam ista temporalia et caduca bona quam illa ęterna atque perpetua

-- 2-408 --

optare et, quantum in illo est, prouidere ac procurare debet. Enitendum igitur erit iis maxime, qui diuinarum rerum scientia pręstant, ignaros instruere, timidos animare, desides urgere, omnes denique ad capessendas uirtutes, quibus uerę felicitatis pręmia comparantur, sedulo exhortari. Huiusce rei exempla more nostro ab iis, quos Deo, placuisse nouimus, petamus.

Moyses et Aaron Dei iussu diriguntur, ut populum suum de Pharaonis iugo erreptum ab Aegypti finibus educant et populus ipse sacrificium sibi offerat in deserto et sic Terram ingrediatur promissionis. Doctoris igitur partes erunt peccatores ad poenitentiam compellere, de diaboli seruitute in libertatem gratię uendicare et de terrenis secularibusque negociis ad cęlestium meditationem iugiter excitare, ut, quam beatitudinem animo contemplati fuerint, pietatis iustitięque operibus parare sibi nitantur.

Esaias propheta, cum se ab angelo carbonis de altari sumpti tactu purgatum animaduertisset et Dominus diceret: Quem mittam, et quis ibit nobis? — ultro se obtulit dicens: Ego sum, mitte me! Quod usurpare nequaquam ausus fuisset, nisi se prius a delictorum inquinatione prorsus expiatum excoctumque agnouisset. Carere enim debet omni uitio, qui aliorum prauitatem paratus est corrigere, ut auditores non tam uerbis ad emendationem uitę prouocet quam exemplo. Labia enim iusti (ut in Prouerbiis dicitur) erudiunt plurimos.

Vnde alibi ad eundem dicitur: Super montem excelsum ascende tu, qui euangelizas Syon; ut scilicet culmen sanctitatis pie uiuendo inscendat, qui prędicationis munus assumit. Exalta in fortitudine uocem tuam, qui euangelizas Hierusalem; nempe ut, et qui prope sunt et qui longe, audiant. Exalta et noli timere; ne timendo illis adulari incipias, quos debes increpare et sublato cauterio, dum lędere cutem formidas, latens sub ea malum suppurare permittas. Ideo nanque pręceptum est: Non coquas hędum in lacte matris suę, id est, peccantibus ne blandiaris.

-- 2-409 --

Rursum dicitur illi: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. Proinde, qui in ecclesia declamant, aperte, perseueranter, audacter suo fungantur officio, ita tamen malefacta omnium detestando, ut semper uenię spem proponant poenitentibus. Quia Deus clemens et misericors est, patiens et multę miserationis, et ignoscens super malicia.

Hieremias immaturam ętatem excusans clamat: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Noli, inquit Dominus, dicere, quia puer sum, quoniam ad omnia, quę mittam te, ibis et uniuersa, quęcunque mandauero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, ut erruam te. Denique: Misit, inquit, Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit: Ecce dedi uerba mea in ore tuo, ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et ędifices et plantes. Siquis igitur ad prędicationis opus diuinitus eligitur, nulli rei diffidat, nihil trepidet; omnia aderunt, cui aderit Deus. Disce tamen omne doctoris studium eo spectare debere, ut euellat et destruat hominum uitia, plantet autem et ędificet uirtutes.

Ezechieli etiam Dominus libere uaticinandi pręstitit audaciam dicens: Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas. Et rursum: Verba eorum ne timeas et uultus eorum ne formides. Ad hęc datum illi pro cibo uolumen intus et foris scriptum. Etenim prędicator et exteriorem Scripturę historiam in exemplum auditorum proferre debet, et interiorem mysticumque sensum, qui sub ea latet, cum res postulauerit, non tacere. Cuius quidem disciplinę scientiam si assecutus fuerit, et ipse dicere cum Ezechiele poterit: Comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce, uel cum Dauid: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Super mel ori meo.

Ac nequando uel intempestiua ętas prędicandi minuat autoritatem in eis, qui diuinitus inspirantur, Danielis

-- 2-410 --

adhuc infantis spiritum suscitatum legimus et puero iudicante damnatos senes. Spiritus enim, ubi uult, spirat cordaque hominum, non annos metitur, quibus lumen sapientię suę infundat. Et interdum quidem, ut uirtutem suam ostendat, ex ore infantium et lactentium perfecit laudem.

Ionas ad Niniuitas prophetare iubetur, et fugit. Quam autem inconsyderate divinę reluctatus uoluntati sit, casus ostendit. Nauigat, tempestate concutitur, in mare pręcipitatur, a pisce deglutitur. Sed cito poenitens liberator moremque Domino gerens prędicat. Et Niniue, quę mox subuertenda erat, auditis prophetę uerbis poenitentiam egit, Deum placauit, seruata est. Quid hoc exemplo discitur nisi tam dignum diuina ultione doctorem, qui dissimulat populi crimina, cum ad prędicandum mittitur, quam populum, qui ab his auerti negligit, cum redarguentem audierit. Neque enim tantam calamitatem Niniuitę tunc effugissent, si Ionę minas contempsissent.

Ioannis quoque Baptistę uox clamantis in deserto puchre nobis modum formamque prędicandi uidetur exhibuisse. Vitia primum omnium acriter increpanda maximeque eorum, quos in iis obstinatiores cernimus, docuit, phariseis insultans ac dicens: Genimina uiperarum, quis demostrabit uobis fugere a uentura ira? Remedium deinde, ne desperent, continuo ingerendum ostendit, dum subiungens ait: Facite ergo fructum dignum poenitentię! Postremo proponendum iustis pręmium, impiis poenam dicens: Congregabit triticum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. His etiam, qui talia docent, neminem timendum declarauit corripiendo Herodem regem, uincula, carcerem, necem perferre satius sibi existimans quam illicitum illius coniugium adulatione obtegere et pręceptorum Dei immemorem se prębere.

Post Ioannem autem coepit prędicare ipse olim prędicatus semperque prędicandus, mundi Saluator ac Dominus. Lex enim et prophetę usque ad Ioannem, exinde

-- 2-411 --

Euangelium Christi, et hactenus quidem terrenorum pręmium bonorum, nunc iam cęlestis regni ęterna promittitur poenitentibus beatitudo. Poenitentiam, inquit, agite, appropinquabit enim regnum Dei. Nec certe prius Iesus prędicare coepisse dicitur quam tentatus famem uicisset in deserto, auaritiam in monte, uanam gloriam in templo. Qua in re ostendere uoluit, qualem prius esse oporteat, qui diuini uerbi passim disseminandi curam aggredi decernit.

Hinc iam reliquarum nationum saluti consulens Discipulos asciscit sibi, ut habeat, quos discedens doctrinę suę per orbem propagandę relinquat magistros utque is, qui docet, aliis etiam docendi disciplinam impendere discat. Circuit totam Galileam, ut doctoribus post se futuris urbes, castella, uicos peragrandi solicitudinem insinuet. Docet in synagogis, ut illi ibi magis uerba facere studeant, ubi pluribus prodesse posint. Prędicat Euangelium regni Dei, nequid aliud in ecclesia prędicandum inani iactatione pręsumant. Cum discipulos docet, ascendit in montem, cum turbas, descendit in plana, ut meminerint perfectioribus excellentiora uitę pręcepta dari oportere, imbecillioribus leuiora, lac paruulis, solidum iam adultis cibum.

Infidelibus uero his duntaxat, qui audire ueritatem concupierint, religionis nostrę quęque creditu faciliora primum insinuanda sunt, non statim mysteria ingerenda, ne sanctum detur canibus et margaritę mittantur ante porcos et conculcent eas pedibus, contemnentes, quicquid capere non possunt. Audiuimus quendam sacerdotalis ordinis uirum, cum ipso pręsente inter Machumetanos quosdam de Deo mentio incidisset et multa ultro citroque iactata fuissent, tandem dixisse Deum ipsum sępe a se manibus contrectatum, sępe ore haustum. Quod etsi uerum dixerit, inconsulte tamen apud sacramenti ignaros atque adeo incaute, ut illi non modo non crederent, sed etiam ipsum quasi blasphemum ulcisci uellent. Denique parum abfuit, quin eidem, quod sequitur, tunc contingeret: Et canes conuersi dirumpant uos.

-- 2-412 --

Cuius quidem periculi non ignarus Salomon: Qui custodit, inquit, os suum, custodit animam suam; qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala.

Prędicandi autem donum, nequis leue putet,* corr. ex putaret non nisi precibus proponitur impetrandum. Rogate, inquit, dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Cęterum, nequis lucri, et non tantum hominum causa prędicationis opus sibi uendicet, ait: Gratis accepistis, gratis date! At uero, ne in quęrendis uitę necessariis rebus occupatus animus docendi studium remitteret: Dignus est operarius, inquit, cibo suo; ut scilicet, quibus seminant spiritalia, ab iis sibi corporalia metant, non plura tamen quam pręsens necessitas poposcerit, ne prędicationem, quę gratuita esse debet, uenalem faciant.

Pręcipit quoque Dominus ac monet, ut huiusce professionis uiri, ciuitatem ingressi apud dignos maneant, ne scilicet integritati autoritatique eorum quicquam deroget turpis hospitii nota et in suspicionem incidant, qua linguam honestiorem quam uitam habere existimentur.

Pręterea, licet illi, qui in auditorio conueniunt, parum aut nihil omnino profecerint, non tamen ei, qui docet, pręmium supprimitur laboris dicente Domino: Si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur. Neque enim inuitantium gratia perire debet, si ad conuiuium inuitati uenire fasstidierint.

Qui autem usque adeo inueterata animi peruicacia obdurant, ut piis hortatibus mollescere prorsus nequeant, eos Dominus anathemate uidetur execrari dicens: Quicunque non receperit uos neque audierit sermones uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate excutite puluerem de pedibus uestris! Minis quoque horrendis exterret subiungens: Amen dico uobis, tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati. Inexcusabilior procul dubio erit, quisquis prędicationes audiens emendari corrigique neglexerit

-- 2-413 --

quam qui omnino non audierit, casu aliquo impeditus Seruus enim, qui cognouit uoluntatem domini sui et non fecit, plagis uapulabit multis. Qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit paucis.

Postremo ipsos doctores caute incedere, ne dolis heresum capiantur, simplicitatem custodire, ne ad hypocrisim maliciamque declinent, iubet dicens: Estote prudentes sicut serpentes! Serpente enim minus prudens Adam a serpente deceptus est. Et simplices sicut columbę! Ne scilicet sanctiores uideri quam esse malint. Nam et Spiritui Sancto ideo fortasse in columbę specie interdum apparere libuit, ut ad imitandum auiculę illius puritatem nos inuitaret. Profecto, qui tales extiterint, non immerito iam audire poterunt: Nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim uobis in illa hora, quid loquamini. Non enim uos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis. Itaque nihil neque in pręmeditando neque in pronunciando laborabunt, quibus affatim omnia, quoties usus fuerit, diuina benignitas suppeditabit.

De apostolis traditum est: Variis linguis loqui coeperunt, prout Spiritus Sanctus dobat eloqui illis. Hoc ideo sane, quia diuersis gentibus fidei Christianę mysteria prodi iam uulgarique oportebat et diu errantibus uiam aperiri salutis. Hinc tu quoque, si unam alteramue ciuitatem ad Deum sanctius atque syncerius colendum conuerteris, nondum te existimes fecisse satis, donec datur facultas etiam ad reliquos instruendos proficisci. Pii sane ac boni medici est plurimis curatis alios insuper, qui curatione indigent, perquirere et opportuna omnibus remedia conferre.

Legimus Petro Hierosolymis primum uerba ad populum faciente die uno tria milia hominum baptizata fuisse, in dies quoque credentium creuisse numerum. Sed et alio deinde die quinque milia superioribus addita. Cum autem Petrus gentiles quoque Domini iugo subiiciendos per uisum cognouisset, Cornelium centurionem et, qui cum illo domi erant, credentes baptizauit. Qui

-- 2-414 --

ergo paulo ante una tantum atque altera prędicatione tam multos conuerterat, idem etiam paucos non contempsit, ita ut neque itineris laborem ab Ioppe Cęsaream usque euocatus recusaret. Illi igitur, qui in magna etiam auditorum frequentia non suam gloriam, sed alienum profectum quęrunt, tunc quoque, cum rariores conuenerint, docere non erubescunt.

Paulus segregatus in Euangelium Dei cum collega suo Barnaba peragrant oppida Iudeę in synagogis prędicantes. Inuidentibus uero Iudeis et ad conuitia furenti rabie prorumpentbus dixerunt: Vobis oportebat primum loqui uerbum Dei. Sed quoniam repellitis illud et indignos uos iudicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. Relinquendi ergo sunt, qui peruersa obstinatione durati a peccandi proposito diuelli nullo modo possunt, ne, dum in sterili solo sementem iacimus, foecundę interim glebę nullo subactę aratro fructu huberiore fraudentur. In summa, quicunque Ecclesiam audire noluerit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nemo saluatur inuitus.

Idem hi, ut Lucas inquit, prohibiti sunt a Spiritu Sancto loqui uerbum in Asia. Quę res documento est non passim omnibus euangelizare nos debere, et iis pręsertim, quos Euangelium ipsum contemptui habituros non ambigimus, ne et hi exinde grauioribus poenis obnoxii sint et nos sanctum dedisse canibus arguamur. Vnde et Salomon in Prouerbiis ait: Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.

Rursum illis libentissime docendi operam debemus exibere, a quibus ultro inuitamur. Iam enim se institutionibus nostris pro sua uirili obsecuturos polliceri uidentur, dum inuitant. Hinc est, quod Paulus transire maturauit in Macedoniam, cum uir Macedo in uisu apparens ei suppliciter poposcit, ut eo ueniens ipsos adiuuaret. Non petit auxilium, qui non agnoscit periculum. Quis autem petit nisi is, qui periculo liberari cupit?

-- 2-415 --

Multis tandem urbibus regionibusque docendo peragratis Paulus contulit se Athenas disseruitque cum Epicureis et Stoicis, palam ostendens, quarto pręstaret eorum philosophię disciplina Christi. Quanta autem uel argumentorum ui disputauit uel miraculorum operatione illa, quę dixerat, approbarit, Dionysius Areopagita indicio est factus Apostoli discipulus, qui magister fuerat philosophorum.

Relictis Athenis uenit Corinthum et Aquilę Priscillęque hospitio usus artem scenofactoriam cum illis factitasse dicitur, sabbatis uero in synagoga disputationes exercuisse. Hinc ipsemet quidem ad Corinthios scribens: Laboramus, inquit, operantes manibus nostris. Et ad Thessalonicenses: Non inquieti fuimus inter uos neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus uobis ad imitandum nos. Nam cum essemus apud uos, hoc denunciabamus uobis, quoniam, siquis non uult operari, nec manducet. Nemo igitur Euangelio seruiens assidue sibi de Euangelio uiuendum putet et, quod prędicationi superest temporis, ocio conterat. ne et petendis elemosinis crebrius insistens non petere, sed exigere uideatur, et corporis quieti indulgens ad socordiam paulatim deuolutus a labore quoque spiritalium actionum animo obtorpescat.

Petrus et Paulus postremo Romę ad martyrium usque prędicando perseuerarunt. Reliqui etiam apostoli dimissa Iudea in diuersas prouincias idolorum cultores at religionem Christi conuersuri disperguntur. Andreas Achaiam, Philippus Scythiam, Bartholomeus Lycaoniam, Iacobus Zebedei Hispaniam, Ioannes Ephesum, Thomas Parthiam Hyrcaniamque et Indiam, Mattheus Macedoniam et Aethiopiam, Iacobus Alphei Hierosolymam, Iudas Thadeus Mediam, Mesopotamiam, Pontum et cum Simone fratre Persidem in sortem prędicationis accepere, nulli labori parcentes, nullum uitę discrimen deuitantes, dum

-- 2-416 --

communi omnium saluti consultum uolunt. Neque tyrannorum minis neque suppliciis deterriti sunt, ne Christi nomen ubique circumferrent. Sic in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrę uerba eorum. Sic habitantibus in regione umbrę mortis lux orta est eis. Merito igitur illi sedebunt super thronos cum Christo iudicantes, qui nunquam conquierunt Christum annunciantes.

Inter apostolicos autem uiros Ambrosius episcopus eruditione, ingenio ac diligentia Dei uerbum prędicando ita pręstitit, ut facile persuasum sit non commentum fuisse, quod de illo quondam iactatum constat, ob os scilicet eius in cunis iacentis uolitasse apum examen, stridulo tinnitu eloquii futuri suauitatem portendens. Hic Aurelium Augustinum Manichea heresi tabescentem suis prędicationibus purgauit sanumque reddidit. Qui iam catholicę fidei disciplinis eruditus omnium tandem hereticorum dogmata certissimis destruxit argumentis nostraque confirmauit, obscura quęque in Scripturis declarauit et ab iis, quę dubia erant, ambiguitatem sustulit. Religiosis uiuendi pręcepta dedit, nemo in disserendo acutius uidit, nemo melius explicauit. Quid multa? Vnum tunc hominem conuertit Ambrosius, sed in uno homine totum pene terrarum orbem doctrinę illius radiis illustrandum recepit. Qui enim docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates.

Abbatem Antonium aliquando ad hereticos conuincendos relicta solitudine Alexandriam uenisse legimus. Intermisit ergo eremi quietem, dum ad bellum egreditur contra illos pugnaturus, a quibus catholicę fidei murus quatiebatur. Accesserunt quidam philosophi quasi rusticano homini et litterarum ignaro illusuri. Verum ubi loquentem audissent, demirati uerborum uim sententiarumque grauitatem ueritati ab eo prędicatę adheserunt et, cuius corporis habitum paulo ante subsannauerant, scientiam amplexi sunt Christo credentes. Nesciebant

-- 2-417 --

utique sub terra latere aurum et interdum sub uili panno habitare sapientiam.

Regulus episcopus, Ioannis apostoli discipulus, in Gallia cęlestis frumenti granum oppidatim disseminat et plurimis baptizatis fructum huberrimum in horreis Ecclesię recondendum cogit. Cęterum, cum apud quendam uicum in magna uirorum ac mulierum celebritate suggestum concionaturus ascendisset, ranarum e proximo lacu coaxantium strepitu prępediebatur, ne commode audiri posset. Igitur, ut silerent, imperauit. Atque ex illo etiamnum lacum illum ranis quidem refertum, sed nullam earum uocalem esse asseuerant. Quid mirum, si homines eius doctrinam secuti sint, cuius iussis irrationale animal obediuit? Ranę obmutuerunt, et homines confiteri Christum coeperunt.

Patricius episcopus in partibus prouincię Scotię, Christi fidem euangelizasse primus dicitur. Qui cum per Hiberniam iter faceret et se prędicationibus nihil proficere uideret, Deum precatus est, ut ostento aliquo hominum illorum duritiem commolliret, quo ab erroribus iam tandem resipiscerent et ad religionem ueram conuerterentur. Diuinitus admonitus humi circulum designauit atque inibi terra penitus subsidente hiatus ingens apparuit magnumque omnibus incussit terrorem, ne in profundum acti poenas iam incredulitatis darent. Hunc hiatum adhuc extare ferunt et occulto quodam sinuosoque meatu ad nescio quę purgatorii loca deducere. Id utrum uerum sit, scire nihil nostra refert. Credimus enim purgatorium animarum alicubi esse, etiamsi ibi non sit, magisque illud nunc consyderare expedit, quanta hic sanctus humanę salutis cupiditate flagrabat, cui non satis fuit uerbis docuisse, nisi etiam miraculorum terrificationibus, quod docuerat, credere cogeret uel inuitos.

Aldebertus uero, Pragę episcopus, cum effrenem et indomitam plebem nullis prędicationum solicitationibus ad modestius uiuendi rationem redigere potuisset, episcopatum reliquit et summi pontificis permissu ad coenobium

-- 2-418 --

Cassini montis perueniens monachum se fecit. Pertimuit eo fungi officio, postquam sibi commissos meliores efficere nequiuisset, ne quęsisse uideretur, quę sua sunt, non quę Iesu Christi, id est, suum honorem, non aliorum profectum.

Cogitent nunc, quam agant, qui sibi creditum gregem pabulo prędicationis pascere negligunt et se pastores profitentur, si is, qui quotidianis exercitationibus sese fatigabat, non solum parere nolentes dimisit, sed etiam dignitati renunciandum censuit. Quod si is, qui tanta animi solicitudine uocisque contentione in monendo usus fuerat, ob incorrigibilem tamen plebis peruersitatem locum tenere pontificis dubitarit, quanto magis timere debet lucerna sub modico posita, sal fatuum, canis mutus non ualens latrare, cui Dominus per prophetam comminatur dicens: Speculatorem te dedi domui Israhel. Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Ob hoc quidem et propheta contremuit dicens: Vę mihi, quia tacui. Et Apostolus: Vę mihi est, inquit, si non euangelizauero.

Iuuenalis, natione Apher, arte medicus, ordine presbyter, cum a pontifice Romano, ut Narniensi infideli populo Christum euangelizaret, ius potestatemque sibi concedi petisset, episcopus eorum constitutus illo se contulit. Multisque ibi catholica credulitate prędicando confirmatis quendam de obstinatorum numero, cui pręter cęteros error ueritate charior erat, sibi infensissimum habuit. Qui comprehensum, postquam, ut carnem idolo immolatam gustaret, cogere uerbis non potuisset, uiribus aggreditur. Cultellum ori admouet, strictosque dentium dirimere ordines molitur, uiam facturus cibo intra fauces respuentis indendo. At multo secus quam cogitarat euenit. Repente enim quadam lymphatę mentis insania correptus, cuspide in se uersa, ipse sibi iugulum ferit et ad pedes eius, quem inuaserat, exanimis corruit.

-- 2-419 --

Sic tutatus est Dominus pii doctoris disertum guttur, ut hic, qui illud per uim polluere attentauerat, suum confoderet et sua sibimet manu mortem conscisceret. Eo cadente reliqui omnes, qui in pari infidelitate diu iacuerant, per fidem sese errexere Christi, et unius increduli poena multis credendi causam prębuit.

Seruatium, Traiectensem episcopum, hac Spiritus Sancti gratia donatum fuisse ferunt, ut prędicantem audientis alienigenę diuersęque nationes unaquęque sua lingua locutum putarent, nihil non intelligentes, quod ab illo esset prolatum. Ad hęc tot miraculis claruisse dicitur, ita pure sancteque uixisse, ut prędicatione, uirtute, moribus ad perfectionem apostolorum proxime accessisse uideatur. Igitur uitę sanctimonia pręstet oportet, qui pręstare cupit prędicandi doctrina operationeque signorum.

Iuoni presbytero ad prędicandum eunti fluuius non modico incremento ponti supereffusus uiam incluserat. Mox in sese collectus ac subsidens, uelut ueritus tam salubrem operam remorari, transitum prębuit rursumque operuit aquis. Huic simili miraculo olim Leuitis arcam ferentibus Iordanis ad fontem reuersus aridum cessit iter, sed qui illos secuti sunt, in Terram promissionis peruenerunt, qui uero Iuonem, in cęlum ascenderunt; alterum Legi, alterum Euangelio datum.

Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, cum in Gallia apud Vigorniam urbem sub dio prędicaret et populus imminentem supra se atrę nubis contractionem cernens pluuiam timeret dilabique sub tecta pararet, ne dubitarent, pręcepit et imbri, ne uerbum Domini impediret, iussit. Magna uis aquarum circa eos, qui ad audiendum conuenerant, in terram defluxit, nullum tamen ex tanto hominum numero attigit. Et pauor pariter ac pudor omnes cepit nolle illius pręceptis obedire, cui insensibile elementum paruisset. Itaque non sine melioris uitę proposito, finita prędicatione, abierunt multi, dum commissa deflerent, lachrymis madidi, pluuia nemo.

-- 2-420 --

Dominicum ordinis Prędicatorum futurum institutorem pręsagiis quibusdam ante monstratum fuit. Mater eo foecunda catellum se peperisse somniauit, qui faculam mordicus arreptam pręferens mundum incendere uidebatur. Eodem iam nato cuidam non ignobili matronę uisum est stellam fronti eius insedisse, cuius fulgore perinde ac solaribus radiis totus terrarum orbis lucescebat. Breui ergo effectum est, ut ab eo plurima euangelizantium turba per omnes fere prouincias nationesque diffunderetur passimque discurreret. Sic ille ardentis prędicationis facibus mundum succendit, sic doctrinę spiritalis luce illustrauit.

Eius itaque collegii uir nominatissimus Vincentius tantum prędicatione ualiut, ut in Hispania quinque milia Iudeorum ad Christum dicatur conuertisse, in Mauritania octo milia Saracenorum. In urbe quoque Granata docuit infideles, donec a rege eiectus ad suos rediit inuitus. Italiam etiam Galliamque prędicando peragrauit, nec labore uictus nec periculo deterritus, dum ad ęternę salutis beatitudinem adipiscendam omnes inuitat, illud in Psalmo Prophetę promissum implens: Docebo iniquos uias tuas, et impii ad te conuertentur.

Minorum uero pater Franciscus etiam illud executus uidetur: Ite in mundum uniuersum et prędicate Euangelium omni creaturę! Sic enim hominibus prędicauit, ut mundum repleret monasteriis, sic auibus, ut ad audiendum dociles intentęque silentium tenerent ac se manu ab eo contrectari non formidarent. Illos, ut pie religioseque uiuerent, hortatus est, has tantum, ut Creatorem suum laudarent, cuius beneficio pennas haberent ad uolatum, uocem ad cantum, fructus terrę absque omni uel serendi uel metendi labore ad alimentum uitęque sustentationem. Quo hunc amoris studio eos, quos ad fruendam beatitudinem genitos nouerat, docuisse dixerim, si etiam irrationabilia, quantum illis conueniret, monere non neglexit?

Idem apud castellum Gallinarium prędicans hirundinibus multiplici garritu obstrepentibus silentium

-- 2-421 --

imperauit, nullaque deinde, quandiu ipse uerba fecit, ne minimum quidem sonum aut susurrum edidit. Et quisnam tam impudens est, ut dubitet, Spiritum Sanctum per os eius locutum, cum etiam bestię interdum pręter naturę suę usum, quod locutus est, intellexerint, et quod iusserit, obediendo peregerint?

Antonius Hispanus, huius ordinis uir sanctitate percelebris, cum apud Forum Iulii moram traheret, prędicare uerbum Dei iussus imperitiam excusabat, nunquam antea eiusmodi declamationibus usus. Veruntamen iussioni maiorum obtemperans talem fecit sermonem, qualis exercitatissimo tribui potuisset. Exinde prędicationibus operam dare coepit. Cumque aliquando de cruce Domini nostri Iesu Christi uerba faceret, patrem Franciscum, qui uuius adhuc alia in prouincia longe sepositus degebat prope astare in aere uidit nutu confirmantem omnia, quę ab ipso dicebantur. Ad tam sublime euangelizandi munus non nisi per humilioris gradum ascendit, hoc est, dum se eo indignum reputat et tamen, quod iubebatur, obediendo experiri non recusat, sed et tunc confitens ac dicens: Doctrina mea non est mea, sed eius, qui misit me.

De Bernardo, Clareuallensi abbate, traditum est, quod mater eum editura ante in quiete uidit se catellum in utero latrantem habere. Id interpretatum est eam diuini uerbi pręconem egregium parituram. Quam sane interpretationem minime falsam fuisse euentus docuit. Quanti enim hic sanctus in dicendo ingenii industrięque fuerit, quantę in exhortando uirtutis, ipsa scripta eius, quę in manibus habentur, indicio sunt. Quę quoties legimus, toties dicere occurrit: Argentum electum lingua iusti.

Hic, cum aliquando inter prędicandum sibiipsi placere coepisset, ad inanem gloriam occulta suggestione illici se animaduertens aduersus demonem protinus inclamauit: Neque per te, maligne Spiritus, prędicationem hanc inchoaui neque per te finiam. Hoc repetens et arrogantiam cauit et conseruauit humilitatem. Ex quo satis

-- 2-422 --

patet, quantum illi reprehendendi sint, qui suis prędicationibus inanem tantum laudationis humanę fucum captant seque doctos dici malunt quam docere, quando quidem disciplinis non ita necessariis occupantur, dum docent, dilatantes philacteria sua et magnificantes fimbrias, ita sane, ut, qui audiunt, mirentur magis quam discant.

Istos et Stephani anachoretę arguit exemplum. Qui cum aliquando illiteratus ac rudis haberetur, tantum in Mareotidis eremo manens profecerat, ut neminem ad eum discendi aliquid gratia accessisse ferant, quin idem discedens se satis edoctum diceret. Mira illi Scripturarum intelligentia inerat, Deo iis pręcipue mysteriorum suorum abdita reserante, qui non tam se multa scire quam alios docere, ut salui fiant, charitatis studio exardescunt.

Equitius spud Valeriam urbem abbas, postquam scalpello sibi quandam linguę rubiginem ab angelo leuari uidit, ab eodem iussus est ad prędicandum egredi. Diuersa igitur peragrauit loca, passim Euangelium prędicans ac se sacrisque codicibus iumento impositis iter faciens. Accusatus autem, quod nulla Apostolicę Sedis autoritate prędicationis officium exerceret, Romam citatur. Et dum eo proficisci pararet, interim pontifex per somnium exterritus, rursum illi, ne uenire fatigaretur, per nuncios iussit, simulque opus, quod coeperat, facere pergeret, quando quidem id faciendi facultatem non ab hominibus, sed a Deo accepisset. Spiritalis enim, ut Apostolus inquit, omnia iudicat, ipse a nemine iudicatur.

Hoc docendi genus Apostoli sententia interdictum foeminis est. Mulieres, inquit, in ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Siquid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. Marię tamen Magdalenę prędicatione Massilia Euangelium recepit Christi, et Marthę, sororis eius, Rhodani accolę. Decuit solas apostolatus fungi officio, ut, quę

-- 2-423 --

cum Christo et uiuente et resurgente conuersatę fuerant, quicquid de illo uel oculis conspexissent uel ab illo auribus excepisent, fide certiore testarentur. Siquidem et iis iure suo dicere licebat: Non possumus, quę uidimus et audiuimus non loqui.

Quali uero diligentia quantoque studio in docendo uti debeat catholicę professor disciplinę, Paulus apostolus ostendit, dum Timotheum hortatur dicens: Prędica uerbum, insta, opportune, importune, argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina. Eundem quoque in loquendo cautum circumspectumque esse oportere monstrauit, cum ait: Formam habe sanorum uerborum, quę a me audisti, in fide et dilectione in Christo Iesu. Et paulo post: Noli, inquit, contendere uerbis! Ad nihil enim utile est, nisi ad subuersionem audientium. Solicite autem cura teipsum probabilem exibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem uerbum ueritatis. Prophana autem et uaniloquia* corr. ex inaniloquia deuita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Et iterum ait: Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens, quia generant lites. Ad Titum etiam: Loquere, inquit, quę decent sanam doctrinam. Sic et Dominus noster Iesus Discipulis suis, ut Euangelium regni Dei prędicarent, mandauit, non inanes poetarum fabellas, non rerum nihil ad institutionem uitę pertinentium inutiles uestigationes, non captiosa sophismatum argumenta, quibus occupatus animus confunditur magis quam eruditur.

Pręterea modum modestiamque in corripiendo seruandam idem pręcipit dicens: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres, anus ut matres, iuuenculas ut sorores, in omni castitate. Sic et Galatas admonet, cum ait: Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Illos tamen, qui plus nimio duri uidentur et delinquendi assuetudine iam occaluerunt, acrius

-- 2-424 --

increpandos esse cum Ioannis Baptistę tum Salauatoris nostri exemplo docemur. Dum enim phariseos palam arguerent, alter illos uiperarum progeniem appellauit, alter hypocritas generationemque peruersam et adulteram dixit. Et cum in flagitiis obstinatiores esse uidisset, diaboli, non Abrahę filios nuncupauit. Ferrum enim ferreis malleis procuditur, cera autem, quoniam tenellę naturę sit, manibus formatur. Hinc Paulus Corinthios per Epistolam interrogans: Quid, inquid, uultis, in uirga ueniam ad nos, an in charitate et spiritu mansuetudinis? — denotare utique uolens, quod, si adhuc in errore perseuerarent, quo subuersos fuisse rescierat, uirga iam, non mansuetudine opus esse in castigando.

Doctorem enim procul ab omni assentatione esse decet, quod idem signauit, cum de se diceret: Si hominibus placerem, Christi seruus non essem. Alibi quoque ait: Ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, Deus testis est, nec quęrentes ab hominibus gloriam, neque a uobis, neque ab aliis. Qua in re non est prętermittenda Salomonis sententia dicentis: Qui dicunt impio: Iustus es, maledicent eis* corr. ex ei populi et detestabuntur eos tribus. Qui arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos ueniet benedictio. Et iterum: Homo, inquit, qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius. Adulator enim non coercet malos, dum palpat, sed licentiores effcit. Hoc uitio facile carebit, qui omnibus rebus antetulerit ueritatem et cum Psalmista dicere poterit: Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Sic etiam Helias propheta Achab regi irato ac dicenti: Tune es ille, qui conturbas Israhel? — audacter respondit: Non ego turbaui Israhel, sed tu et domus patris tui, qui reliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim. Idem quoque Ochoziam regem, qui ipsum comprehendere quęsierat, ultro adiit et eo morbo, quo affectus iacebat, eo quod de recuperanda

-- 2-425 --

ualitudine deum Acharon consultum miserat, periturum prędixit. Azarias etiam sacerdos Ozię regi super altare thimiamatis incensum adolenti reclamauit restititque intrepide et quasi sacrilegio pollutum, eiicere de templo Domini non dubitauit. Tam ergo hi sanctissimi uiri ab omni simulatione dissimultioneque alieni fuerunt quam reges illi ab ęquo honestoque. Quorum quidam potentiam, dum quicquam accusandi esse uiderentur, haud formidabant, perinde ac si et ipsi cum apostolis audissent: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.

Quantum porro expediat mortalibus, cum supersunt illis boni doctique prędicatores, quantumue obest, cum desunt, Niniue seruata, Sodoma et Gomorra euersę docent. Illa Iona prophetante poenitentiam egit, hę absque doctore in omne scelus pręcipites iere Deoque ulciscente ad internitionem redactę sunt implentes illud Salomonis oraculum: Cum propheta defecerit, dissipabitur populus. Et ut ad nostra ueniam, Petro prędicante cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant uerbum. Paulo autem absente et inter Corinthios, quos ad Christum conuerterat, schisma oritur et Galatę, a pseudoprophetis tentantur. Huc accedit, quod, qui prędicatores acceperint, Christum accepisse, et qui eiecerint, eiecisse probantur. Et quid hac re peius, quid illa melius?

Sed et illud obiter animaduertendum, non omnibus prędicandi officium conuenire. Diu disce, quod doceas, cum a Salomone pręceptum est: Prępara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum, et postea ędifices domum tuam! Et Iacobus apostolus non inconsulte monet dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes, quoniam maius iudicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Siquis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir. Docti igitur in populo docebunt plurimos, ut in Daniele legimus. Et in Euangelio: Scriba doctus in regno cęlorum profert de thesauro suo noua et uetera. Quamborem ad apostolos quoque dicitur: Sedete

-- 2-426 --

in ciuitate, quoad usque induamini uirtute ex alto; nequis diuinę ac cęlestis prędicationis onus assumere sibi ausit, donec uires roburque conceperit ad sustinendum illud, Spiritus Sancti ope atque dono et sacrarum cognitione Scripturarum. Tum demum pręparato domi conuiuio in publicum prodeat et ad exitum uiarum confidenter procedat, multos inuitet, laxet retia ad capturam, seminet semen suum et uerę catholicęque scientię sale omnia condiat. Sed tamen calciamenta habeat in pedibus, ne terram attingat, ut tota eius conuersatio in cęlis sit. Quod aliis pręcipit, prius ipse pręstet, quia, qui fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Qui uero aliter prędicant ac uiuunt et ab eo, quod ore pręcipiunt, factis atque animo dissident, iis dicitur: Vę uobis legisperitis, qui oneratis homines oneribus, quę portare non possunt et ipsi uno digito uestro non tangitis sarcinas. Tales quidem etiam indigni, qui legem Dei prędicent, habentur dicente Propheta: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? Quasi diceret: Nolo te quisquam audiat quanuis bene prędicantem, ne forte sequatur male uiuentem. Sin uero aliqui ex eo tantum, quod peritia ingenioque nonnihil polleant, prędicare aliquando arroganter pręsumpserint uiam ueritatis docentes, tunc iis, qui audiunt, salubriter profecto consulitur, ut magis disciplinę eorum quam uitę rationem habeant, dicente Domino: Quę dicunt, facite, secundum autem opera illorum nolite facere; dicunt enim, et non faciunt. Nemo autem efficacius ad bene beateque uiuendum instruit quam cuius facia dictaque consentiunt, cuius non minus uita quam os prędicat. Et hic quidem est, qui magnus uocabitur in regno cęlorum. Hic, inquam, est, qui mercedem accipit et congregat fructum in uitam ęternam, ut qui seminat simul gaudeat, et qui metit. Quod si beatus est, qui iuste pieque uixerit, quarto beatior, qui simul et docuerit, ut non sibi soli, uerum etiam aliis saluti sit.

-- 2-427 --

Caput V / DE SACERDOTIBVS HONORANDIS

Quę ad Euangelicę institutionis doctorem spectarent, hactenus diximus. Nunc, quantum honoris sacerdotali dignitati deferri debeat, explicemus.

Primus in Scripturis diuinis Melchisedech sacerdos memoratur, qui panem et uinum obtulerit Deo et cui Abraham patriarcha decimas dederit quique etiam rex Salem extiterit. Sed dum rex tantum erat, non illi licuit sacrificium ministrare, non decimas exigere. Sacerdos etiam factus est, ut potestate pręcederet reges et sanctitate Deo proximior fieret.

Ad hęc, siquis uestes et ornamenta Aaron pontificis et filiorum eius sacerdotum in Exodo consyderet, inueniet in eis creaturarum omnium typum, et hoc quidem, quantum ad allegoriam pertinet. Quantum uero ad tropologicum sensum, uirtutum cunctarum imaginem. Et si anagogen contemplari uoluerit, figuram Christi. In fronte nomen Dei ineffabile sculptum in auro rutilat, quia caput Christi Deus est et caput Ecclesię Christus. Oleo sanctificationis consecrantur, ut eundem significent, de quo et prędictum est: Vnxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię prę consortibus tuis. Et, si tanta pontifici et sacerdotibus Dei tribuuntur, ut mundum totum uirtutesque omnes contineant et simul mundi uirtutumque Dominum nobis exibeant, quis non eos ante cunctos mortales, qui in terra sunt, ponendos arbitretur? Quis uel sola officii autoritate non omnibus magis uenerandos existimet? Soli pontifici sancta sanctorum ingredi licet, Solis sacerdotibus in altari Deo ministrare, solis panes propositionis sumere et pro populo supplicare. Cedat

-- 2-428 --

omnis terrena potestas! Nihil in sacerdotis potestate conspicimus, quod non cęlo dignum sit.

Hinc sane est, quod emissarii Saulis regis iussi interimere sacerdotes Nobę, eo quod Dauid, quem ipse rex persequebatur, suscepissent, non ausi sint manum eis inferre. Aderat rex, in facinus urgebat, cunctantibus iratus minabatur. At illi immoti fixique stetere; adeo ipsimet occidi, si fors ita ferret, quam occidere Dei ministros malebant. Serui denique morte contempta prętulerunt furentis domini iussioni reuerentiam sacerdotum. Doech uero Idumeus, cui nulla religio, nullus Dei metus erat, nec sacerdotum quidem eius cruore manus suas foedare timuit nec distulit pios coram impio rege iugulare, ut illi morem gereret. Doech interpretatur mortuus, ne nescias morte ęterna damnandum esse, quisquis tam excellentis ordinis uiris iniuriam irrogare non perhorret. Ac ne tam immane flagitium uel Sauli uel ipsi Doech impune cessisse existimes, ambo simul, cum in Gelboe Philistinos fugerent, iusto Dei iudicio propriis mucronibus incubuerunt semet interficientes qui sacerdotes interfecerant.

Sed si tantę ęstimationi fuit sacerdotium Legis, quanto maiori esse debet sacerdotium Euangelii, quod non iam pecudum neque uitulorum, sed Christi sanguine consceratum est?

Anacleti pontificis epistolam extare ferunt, qua pręcipitur summum ac pręcipuum honorem presbyteris a fidelibus deferendum. Non solum igitur presbyterum offendit, qui digne non honorat, sed etiam pontificis edictum negligit atque contemnit. Et cum gemini criminis reus existat, alteras irreuerentię, alteras inobedientię poenas dabit, si modo poententiam non egerit et correctus tanto deinde ministros Dei coluerit submissius, quanto erga eosdem insolentius se gesserat peruersus.

A Constantino quoque imperatore legem editam tradunt, qua decernat, plus honoris deberi homini in sacerdotali dignitate constituto quam ulli alii uel domino uel regi: certum enim esse in illis honorari Christum,

-- 2-429 --

qui uicem Christi in terra gererent, non in illis, qui imperarent terrę. Solis autem apostolis, quorum locum sacerdotes tenent, a Domino dictum esse: Qui uos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum, qui me misit.

Iure igitur Martinus, Turonensis episcopus, a Valentiniano imperatore inuitatus, cum multis principibus uiris una recumbentibus primus poculum accepisset, in circumferendo, sicuti tunc mos erat, honoris ratio ducebatur, eo gustato presbytero suo post se hauriendum porrexit, neminem ex omni illo conuiuarum numero digniorem decernens, cui secundum honoris locum daret, ne ipsum quidem Valentinianum Augustum.

Idem Valentinianus, cum aliquando adeunti se Martino non assurrexisset atque etiam rem quandam petenti subiratus repulsam daret, statim flamma a solo sursum uersus emicante assurrexit inuitus et miraculo perterritus petita concessit multoque deinde honore afficere episcopos pariter et presbyteros coepit, liquido iam perspiciens terrenam dignitatem diuinę cedere debere et sacerdotio pręditos ęquum esse etiam ab imperatoribus honorari.

Propterea quidem et Theodosius Augustus, quoniam iratus in Thessalonicenses supra quam quod iustum ęquumque esset animaduerti fecerat, Mediolani ab Ambrosio episcopo ecclesię aditu prohibitus palamque reprehensus patienti animo pertulit et commissum confitens poenitentiam egit. Vide, quanta est sacerdotis autoritas, qui tanto principi publice insultare non dubitauit et cui tantus princeps populo inspectante cedere non erubuit.

Idem, cum Paschali quodam die ecclesiam ingressus intra chorum consedisset, audiuit non eum locum purpuratorum esse, sed sacerdotum iubentique Ambrosio, ut inde suscitatus recederet, obediuit. Post hęc Constantinopoli ad ecclesiam ueniens, ut in choro sessum accederet, a patriarcha inuitatus nequaquam acquieuit, magis Ambrosii sententiam sequens atque approbans, qui ne

-- 2-430 --

imperatores quidem sacerdotum consessione satis dignos iudicauit.

Antonius Aegyptius abbas, uirtutibus et miraculis ubique clarus, ipsos presbyteros ac sacerdotes in summa ueneratione dicitur habuisse solitusque eisdem caput submittere, benedictionem sibi captare et pro magno beneficio ducere, si accepisset. Profecto tam sanctus uir haud quaquam tanti sacerdotalem benedictionem facisset, nisi per eam sanctiorem se fore cognouisset. Benedici a sacerdote uoluit, ut benedici mereretur a Deo, non in illa sola uitę suę integritate confidens, uerum etiam aliunde spiritalia sibi subsidia comparans. Nam et palmes ille in Euangelio, quanuis fructuosus atque foecundus, adhuc purgatur, ut fructus plus afferat et prouentu in dies lętiore copiosius exhuberet.

Fratrum quoque Minorum institutor ac pater Franciscus, licet omni sanctitatis genere pręstiterit, non minimum in hoc laudatur, quod maximo semper honore sacerdotes prosecutus sit. Dicere solitum tradunt, si cui sanctorum e cęlo in terram delapso et cum illo simul sacerdoti forte occurrisset, prius se sacerdotis manibus osculum daturum, deinde reuerentiam facturum sancto, plus quidem se debere illi significans, a quo ministrante sacratissimum Christi corpus acciperet quam illi, quem iam cum Christo regnare nosset. Quanta autem res esset sacerdotium, in eo ostendit, quod se indignum illo iudicans nunquam promoueri passus sit soloque diaconatus officio contentus, quoad uixit, fuit. Cogitent nunc sacerdotes, qualis eos decet perfectio, si Franciscus non sufficere credidit.

Ioannes primus, qui Hormisdę, in summo pontificatu successit, Constantinopolim uersus pergens, cum Corinthum diuertisset, equum ei, a quo commodatum acceperat, restituit. Hoc equo, quod inter manus mansuetior esset, uti solebat uxor eius, qui commodauerat. Post hęc uero, cum illa inscendere uellet, ferocire equus ac ueluti effrenis et indomitus circumagere sese nec omnino pati, ut, cuius dorso pontifex eam sedisset, mulier

-- 2-431 --

sederet. Cuius rei non mediocris admiratio tum ipsam tum uirum cepit seque illo equo deinceps indignos iudicantes eum pontifici, cui prius commodato concesserant, muneri obtulerunt. Docuit iumentum, quod homo ignorabat, non solum Ecclesię antistitis personam esse honorandam, sed etiam locum, in quo constiterit, atque adeo sedem ipsam, in qua se aliquando collocarit.

Marcellinus, Anchonę urbis episcopus, cum podagrę morbo fractus ac debilitatus incedere pedes non posset, gestari se iussit et contra incendium, quo urbs ipsa conflagrabat, deponi. Mira res: ad illum usque flamma perueniens retrocedere coepit paulatimque uanescens sęuire desiit et sopita defecit. Quod si ignis, id est, animale elementum sacerdotii uirtutem sensit atque refugit, quis tam impudens est, ut eandem reuereri eidemque sese inclinare subiicereque contemnat?

Proferamus in medium alterius quoque sexus huic pręceptioni congruens exemplum.

Mariam Aegyptiacam Zosimas abbas in deserto orantem corpore supra terram attolli uidit, supra aquas Iordanis ambulantem non mergi, et stupefactus congenuare ante illam reuerentię gratia uoluit. At mulier sacerdotalem in ipso dignitatem animaduertens non permisit, sed econtra honorem, quo se indignam censuit, ei detulit, maius quiddam existimans sacerdotem esse quam miracula facere, immo omnibus miraculis mirabilius iudicans ex pane et uino corpus et sanguinem Christi conficere, quod solis sacerdotibus est datum.

Ad hęc ligandi soluendique potestas eis tribuitur, prędicationis officium gubernandęque Ecclesię regimen committitur et, ut credentes expiationis lauacro cęterisque diuini instituti sacramentis ad cęlestem beatitudinem adipiscendam idoneos reddant, mandatur. Ipsi sunt sal terrę, ipsi lux mundi, ipsi ciuitas supra montem ędificata, ipsi lucerna supra candelabrum posita et lucens omnibus, qui in domo Dei sunt. Ipsi ab apostolo dicuntur genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Denique stellarum angelorumque

-- 2-432 --

uocabula in Apocalypsi promerentur. Et in Psalmo audiunt: Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exultatione exultabunt. Hęc sunt igitur, quę sanctus propheta Dauid suspiciens et admirans clamat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Hęc et nos certe mouere debent, ut illos pręcipua et singulari quadam ueneratione afficientes, quicquid honoris, quicquid officii in eos contulerimus, in Deum contulisse arbitremur, Deo pręstitisse.

Cęterum et sacerdotes ipsi uideant, ut, quantum autoritate atque honore reliquos mortales antecesserint, tantum et uirtutibus pręstent. Cui multum donatum est, multum ab eo exigetur. Quod si iis, qui semel in anno sacrosanctam communionem de manu sacerdotis accipiunt, ut se prius probent, pręcipitur, et sic de pane illo et de calice bibant, quanto magis debet probari uiuereque syncerius is, qui quotidie ad altare Dei accedit et tam mirabile stupendumque sacramentum uerbis conficit, manibus contrectat, ore sumit et sumendum quandoque aliis porrigit! Castum igitur mente et corpore, prę omnibus pium, humilitate multa submissum, patientia firmum, puritate mundum, sanctitate perfectum, omni denique uirtutum odore pręter cęteros fragrantem esse oportet sacerdotem, ut ei animo consentiat, cui corpore sic adherere pręsumit. Si enim castitatem illius consyderes, uirgo est et Virginis filius; humilitatem, formam serui accepit, cum esset Deus; si patientiam, opprobria, contumelias, uerbera, necem sustinuit, ut nos saluaret; si puritatem, peccatum non fecit et non est inuentus dolus in ore eius; si sanctitatem, sanctus sanctorum est, gratia et ueritate plenus; si perfectionem, nec augeri in illo nec minui potest. Hic quippe ille est unigenitus Dei filius, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil, Alpha et Omega, principium et finis, Christus Iesus, cuius nomen super omne nomen, cui omne genu flectitur, cęlestium, terrestrium et infernorum, in quem

-- 2-433 --

angeli prospicere desyderant, quem cum Patre et Spiritu Sancto simplicem inseparabilemque substantiam tremunt Archangeli, reuerentur Dominationes, uenerantur Potestates, adorant Virtutes, Cherubin et Seraphin confitentur, omnis Spiritus laudat. Ineffabile Verbum, incircumscripta Deitas, incomprehensibilis Maiestas sub uisibili ista palpabilique specie ad te e cęlo dignatur descendere, o sacerdos. Cogita, perpende, examina, quem te exibere debeas, ne talis ac tantus Dominus a te inuitatus, ad te ueniens in te inueniat, quod ipsum offendat.

Caput VI / DE PACE COLENDA

Diximus de sacerdotali dignitate honoranda, nunc de pace colenda obseruandaque dicemus. Nam neque sacerdotem pontificemue satis honorare uidetur, qui, quod ab ipso inter missarum solennia facta quotidie pręcipitur, negligit atque contemnit. Ponitefex autem ab altari ad populum conuersus dicere solet: Pax uobis; hac nempe precatione nobis innuens, ut cum proximis pacem habeamus, si Deo reconciliari cupimus.

Isaac patriarcha, ut in Genesi legimus, Gerrarę apud Abimelech, Palestinorum regem considens, cum multa rerum hominumque copia auctus fuisset, in

-- 2-434 --

inuidiam incidit. Eiectus ergo abiit et semper, ubi tranquillius uiuere posset, quęrens, in Bersabee sibi posuit sedem. At cum idem Abimelech potentiam eius formidans, quem offenderat, ultro amiciciam petitum uenisset, ipse oblitus iniurię, quod petebatur, facile cessit initoque inter se foedere ac pace iureiurando firmata hospitium conuiuiumque illi et omnibus, qui cum illo erant, indulsit. Vlcisci offensorem suum poterat uiribus iam superior, sed sicut expellenti non repugnauit, ita amiciciam petenti annuit. Et quo sibi magis obnoxium faceret, ad epulas inuitauit laute opipareque instructas; intantum pacis concordięque amator fuit.

Dauid quoque Saulem regem ubique hostiliter persequentem fuga declinabat, et cum posset lędere, noluit. Clamidis eius oram latenter abscidit, hastam et cyphum secus caput dormientis positum abstulit, ut ea res fidem faceret ideo se parcere uitę persecutoris, ut esset, cum quo tandem placato in gratiam rediret. Itaque beneficio Dauid uicta est Saulis inuidia, pacem inter se iniere. Dauid tamen Saulis inconstantię non ignarus, ne pręsentia sua illum turbaret, in Palestinam ad Achim Getheorum regem se transtulit habitauitque in Sicelech urbe, donec Saule hostium armis cęso rediens illi successit in regno, cuius odium placare quam ulcisci maluerat. Sic ergo Dei benignitas ac fauor pacis patientięque exaltauit cultorem.

Verum quoniam ipse Dauid in negociis militaribus assidue uersatus hostium cruore manus foedauerat, prohibitus est ędificare templum Domino, Salomon autem iussus, ut qui semper pacificus et belli abstinens fuit. Nunquid igitur peccati arguitur Dauid, qui Deo fauente prostrauerit inimicos? Minime quidem, sed tamen ideo ędificatio templi illi interdicitur, ut omnibus constet, quanti apud Deum momenti sit perpetua in homine pacis obseruatio imperturbataque tranquillitas.

Ezechias, rex Iuda, cum responsum accepisset thesauros, quos Babyloniis glorię cupiditate ostentauerat, iisdem futuros predam, delicti conscius: Bonus est,

-- 2-435 --

inquit, sermo Domini. Sit tantum pax et ueritas in diebus meis. Non negauit iustum esse Dei aduersum se iudicium, sed mala diferri precatus est, non ob hoc, ne thesauros, sed ne thesauris chariorem pacem ammiteret. Et quoniam pro pace, non pro diuitiis orauit, quod uixit postea, hostem non uidit, Deo in posteros calamitatem illam, quam interminatus fuerat, transferente, ut monstraret pręponendam esse opibus pacem.

Certe ipse ęterni Patris coęternus Filius non prius de homine nasci uoluit quam totus terrarum orbis positis bellis pacem ageret. Cur ita, nisi ut pacem et concordiam sibi gratissima esse significaret? Tunc et angeli lętantes cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis! Ipse insuper Discipulis suis, cum eos ad insinuandam gentibus ueritatem mitteret, pręcepit, ut, quamcunque domum ingrederentur, statim in primo aditu pacem offerrent, pacem domui illi, pacem habitantibus in ea. Et ad crucem iturus hanc hęreditario illis dimittere uoluit dicens: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; non quomodo mundus dat, ego do uobis. Mundana enim pax utilitatem respicit, diuina charitatem. Hanc etiam a Deo poscere nos instruit, dum pro omnibus in se credituris Patri supplicat, ut, sicut ipse cum Patre unum sunt, ita et hi in ipsis unum sint. Non possunt unum esse in Christo, qui non unanimiter adherent uni Christo, ut unius capitis membra esse mereantur. Non est pax impiis, ait Dominus. Et in Euangelio legimus non alio erga Discipulos salutationis genere eum fuisse usum quam ut diceret: Pax uobis! Tunc quoque, cum post resurrectionem insufflaret eis: Pax uobis, inquit. Accipite Spiritum Sanctum! Nimirum, ut doceret illum, qui Spiritus Sancti charismata uellet promereri, prius cum proximis suis concordem ęquanimemque esse oportere. Vnde Apostolus: Idem sapite, inquit, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum. Et Dominus ipse ait: Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in

-- 2-436 --

cęlis est. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. O inęstimabilis beatę concordię merces! Quid enim maius dari potuit hominibus inter se consentientibus quam ut, quicquid petunt, impetrent et Christus illis semper pręsens, semper medius sit?

Talis pax in apostolis, in discipulis, in martyribus, in confessoribus Christi fuit. Non potuit eam discindere tyrannorum sęuitia, non uoluptatum illecebra subuertere, non perpetuum diaboli odium supplantare. Omnes discordiarum machinationes sola pax in arce uerę fidei collocata superauit. Haud illi pacem nunc haberent in cęlo, si eam habere desiissent in terra: idem uelle et idem nolle supernę beatitudinis dignos fecit. Concordia enim hęc atque consensio ueritatis, non erroris fuit.

Qui eiusmodi pacis tranquillitate delectari solent, non in se tantum, sed in aliis etiam mentem irritatione aliqua alienatam allicere ac mollire modis omnibus conantur.

Vbaldus, Eugubinę urbis episcopus, cum ciues suos in seditionem uersos uerbis placare non potuit et iam ad arma esset concursum, inermis inter tela strictosque mucrones irrumpens humi prono corpore sese prostrauit nec exurrexit, donec illi saucium iacere rati mutua odia in unius miserationem conuertissent. Iacens diremit pugnam, quam stans nequiuerat inhibere. Audacem autem et periculi impauidum fecerat ipse pacis amor. Idem Fredericum imperatorem Eugubinis infensum iratumque et ob id grave ęris uectigal acceptis obsidibus imperantem suppliciter adiens placauit, ita ut ille et pecuniam remitteret et obsides restitueret et ipsum, ubi multo honore affecisset, discedentem deduci iuberet. Sicque pastor bonus in tanta ouium suarum trepidatione nunquam conquieuit, donec securas redderet, factus eis uix speratę pacis impetrator simul et nuncius.

Iuo quoque presbyter, cum multis miraculis tum imprimis pietatis operibus clarus, dolens quendam cum matre non leui odio dissidere, postquam reconciliare

-- 2-437 --

nulla prorsus ratione quiuit, missale pro eis sacrificium obtulit Deo. Exinde nemine iam solicitante, solo diuino instinctu ita animis resipuere, ut et hic filium se agnosceret et illa matrem. Documento est, ut, quos exhortando ad concordiam reuocare non possumus, reuocemus pro eis deprecando, quando quidem non hominum, sed Dei donum est pax.

Pafnutio abbati in solitudine uitam agenti reuelatum est quendam Heracleę, illius regionis urbe, sibi uitę meritis esse parem. Et quęrens inuenit eum quidem et uxorem et filios habere, sed post secundam susceptam prolem castitatem cum ipsa seruare, iustitię studere, pietatem colere et hoc pręcipue moris habere, ut, si quos inter se odio distractos cognouisset, continuo in gratiam reducere niteretur. Non fuisset, ut opinor, ciuis iste tam religioso solitario comparandus, nisi hoc sibi uirtutis genus adsciuisset, quo ille procul ab hominibus manens uti non poterat. Assidua quippe cura in reconciliandis aliorum animis indignationibusque leniendis urbanum hominem dignum fecit, qui sanctis eremi cultoribus esset ęquandus.

Non immerito igitur Agathon abbas gloriatus est se nunquam cepisse somnum, nisi prius et suam aduersum alios et aliorum aduersum se indignationem placando sopiret, implens illud breue quidem, sed multę perfectionis pręceptum: Diuerte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam! Eundem dicere solitum accepimus iracundos Deo atque hominibus odio esse. Sicut enim humilitas pacem conseruat, ita iracundia concitat lites, concordiam dissipat.

Hinc et Ioannes, monasterii in Scythi positi abbas, cum ad Pesium anachoretam uisendum uenisset et ab eo quęreret, quantum in solitudine per annos quadraginta, quibus in ea permanserat, profecisset, isque referret, quod sol omnia collustrans nunquam se conspexerit manducantem: Nec me iratum, respondit, haud minoris meriti existimas non irasci quam corpus quotidianis tenuare ieiuniis inediaque atterere.

-- 2-438 --

Pastor, de Scythi abbas, interrogatus super illud Euangelii: Qui irascitur fratri suo sine causa, solam iustę irę causam definiuit separationem a Deo, cęteris, quamlibet magnis iniuriis acceptis, qui irascitur, eum sine causa irasci. Igitur, cum offensis lacessimur, meminisse debemus nos non habere indignationis causam, sed patientię. Ita fiet, ut pacem etiam cum inimicis habeamus. Non est enim, cur illis irascamur, quos diligere et pro quibus orare iubemur. Diligite, inquit Dominus, inimicos uestros et benefacite iis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus uos!

Cuius quidem pręcepti Beonem,* corr. ex Benonem deserti Thebaidis abbatem, non immemorem fuisse constat, cum nunquam uisus sit iratus. Qui nemini iracitur, nonne semper in pace uersatur? Profecto, tametsi persecutiones sustinet, fatigantur persecutores odii stimulis agitati; ille omnia ęquanimiter ferens, in spe pręmii cęlestis conquiescit dicente Domino: Mihi uindicta,** corr. ex uindictam et ego retribuam.

Secularis quoque potentię in pace conseruanda studium ęternę beatitudinis pręmio est repensum.

Edgaro enim Britannici regni diadema suscipiente Dunstanus, Cantuariensis archiepiscopus, sibi diuinitus prędictum audiuit pacem Britannię futuram, quandiu ille uiueret. Igitur annos sedecim, quibus regnauit, omnia in summa quiete tranquillitateque fuere. Perpetuo quippe amicicię foedere uicinos reges sibi deuinxerat, piratas mari, prędones terra submouerat. In feras etiam predę auidas seuerus, a Guidualdo, Gualdensium rege, tributum exegit, annis singulis lupos triginta uenatione captos. Id seruatum, donec illud bestiarum genus assiduis cędibus defecit. Nihil esse in regni finibus passus est, quod a pacis quiete foret alienum. Tantus ergo pacifici status amor ipsum usque ad quietem euexit sempiternam et ad cęlestis regni gloriam sublatum inter sanctos collocauit. Hunc imitentur terrarum principes et illorum, qui turbas cient, ferocitatem coerceant,

-- 2-439 --

bonos sibi concilient, malos persequantur, bello nihil aliud quam pacem quęrant, si Deo pacis placere et ab eo pro talibus factis post terreni regni successum supernę quoque felicitatis recipere mercedem exoptant.

Est pręterea pacis genus, quę conspiratio sine coniuratio dicitur. Mala hęc et detestanda odiumque potius eligendum quam consentiendum iis, a quibus in societatem sortemque flagitti uocamur.

Talis pax filios Iacob in Ioseph fratris necem concordes fecerat, nisi quod Ruben Deo inspirante in cisternam deiiciendum censuit et Iudas Ismahelitis uendendum. Vixit ille Dei beneficio, qui fratrum malignitate perierat. At quanto melius erat talem inter se dirimere concordiam quam tanto sceleri consentire! Hęc est illa pax, de qua Saluator ait: Non ueni pacem mittere in terram, sed gladium, quo scilicet talis pax scindi, distrahi separarique deberet.

De Herode quoque et Pilato in Euangelio legimus, quod ad inuicem inimici erant, et facti sunt amici, ut Iesum perderent. Sic facinorosos homines par perpetrandi mali uoluntas coniunxit, quos alienauerat odium. Minus nocentes fuissent, si in pristinis simultatibus perseuerassent. Non debet esse reconciliationis causa consensio mali, sed boni.

Est et illa pax oppido quam fugienda, qua obtegitur dolus, sub qua latent insidię fraudesque de improuiso erupturę cubant. Nemo plus nocet quam qui simulat se profuturum. Personam amici malignus induit, ut incautos ducat in foueam. Lactat blanditiis, adulatione palpat, promissis allicit, omni palam permulcet officio et occulte gladium acuit, quo iugulet. De talibus per Hieremiam dicitur: Impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros. Sicut decipula plena auibus, sic domus eorum plenę dolo. His Dauid Spiritu Sancto plenus imprecatur dicens: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam, adinuentionum ipsorum. Idem ab iis circumueniri formidans

-- 2-440 --

orat Dominum et ait: Ab homine iniquo et doloso errue me! Et iterum: Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem. Sed profecto, sicut malum est ab huiusmodi hominibus irretiri capique, ita pessimum eos uelle imitari. Nam qui decipitur, imprudens est, qui decipit, iniustus. Alter miserationem, alter meretur poenam.

Igitur, quo utrunque facilius deuitetur, pauca adhuc id genus exempla subnectam. Licet enim nobis propositum sit de uirtutibus tractare, expedit tamen interdum et uitii mentionem interseruisse.

Abner, filium Ner, qui, ut in Regum libro legimus, principibus Israhel persuaserat, ut eiecto Isboseth, Saulis filio, regem sibi acciperent Dauid in Hebron regnantem, cum ob hoc ipsum negocium illuc uenisset seque ipsi Dauid foedere iunxisset et re peracta iam discederet, Ioab, Dauidici ductor exercitus, ad colloquium reuocatum interemit. Quid hac perfidia nequius, ut regis seruus regis amicum amicicię simulatione supplantet et occidat et duplicis criminis reum se constituat, capitalis fraudis in Abner, summę ingratitudinis in Dauid?

Idem Amasę, collegę suo, cum obuiam occurrisset: Salue, mi frater, inquiens, faciem ad osculum applicuit, sicam ad latus unoque ictu miserum nihil timentem confecit, ob hoc solum, ne militaris glorię secum particeps esset. Illi inuidit laudem, sibi perpetuam perfidię comparauit notam, minus in hostem quam in socium ferox. Merito postea et ipse a Salomone rege occidi iussus malignę impietatis poenas dedit.

Godolias, per Nabuchodonosor regem, sicut in Hieremia habetur, reliquiis terrę Iudeę pręfectus, Ismahelem, Nathanię filium, a Bahali, Ammonitarum rege, ad se in Masphat missum cum multis, qui cum illo uenerant, ut socium et amicum domi perquam laute acceperat, pro charissimo habuerat, ab iis, quibus suspectus erat, lędi prohibuerat. Ille tamen contra tot beneficia, sicuti iam animo propositum habebat, incautum cum omnibus fere, qui in Masphat erant, Iudeis ac Babyloniis

-- 2-441 --

simul trucidauit urbeque potitus est. Quod bellum quoque hac pace plus habuit crudelitatis, si pax dici debeat, qua nihil aliud nisi nocendi quęsita est occasio?

Nondum fama tam nefandi facinoris percrebuerat, et idem Ismahel inde digressus octoginta uiros de Sichem, Syilo et Samaria Hierosolymam uersus ad offerenda in templo dona petentes, ut ad Godoliam diuerterent, blande amiceque hortatus est. Nota erat Godolię hospitalitas. Quamobrem facile, quo uolebat, persuadet in urbemque perductos interimit. Sicque nequissimus hic impostor ore pacem pręferebat, corde meditabatur carnificinam. Nihil nocere potuisset, si quicquam se interim nociturum ostendisset. Non difficulter cauetur periculum, si patet, neque inimicus, si minatur.

Antiochus quoque Eupator, ut in Machabeorum libro traditum est, cum Syon arcem loci natura munitam ui expugnare non potuisset, dolo aggressus est. Obsessis pacem iurat, obsidionem soluit. Sed intra moenia receptus omnia funditus euerti iubet, non minus hostiliter agens, quam si iratus repente cum armis irrupisset Quos igitur obsidio domare non poterat, simulata pax uicit.

Alchimus sacerdos cum pessimis ex Israhel ad Demetrium, Asię regem, defecerat et coacto exercitu cum Bachide, regis pręfecto, uenerat contra Iudam. Tunc Assideis, qui de stirpe Israhel erant, amicum se ostendens iurauit nihil se mali illis illaturum. Sic deceptos atque euocatos cum comprehendisset, sexaginta ex ipsis die una neci dedit. Nescio infelicius an inconsultius confisos dixerim. Non enim erat, cur crederent sacerdoti etiam iuranti, quem aduersariorum partes secutum non ignorabant. Quomodo enim periurare homini timeret, qui apostatare a Deo non pertimuit?

Triphon, Antiochi adolescentis, Syrię regis, prępositus, dominandi cupidine incensus, Ionathę, Israhel duci socioque et amico regis, quem sibi impedimento fore spectabat, quamprimum imponere deliberat. Ad ipsum uenit in Bethsan, dona offert, Ptolomaidem ei se

-- 2-442 --

traditurum spondet, utque eo secum pergere maturet, persuadet, cum non aliam ob causam se illum adisset diceret. Ingressus una cum eo in urbem, claudi portas, ipsum comprehendi, reliquos, qui cum illo uenerant, ad unum cędi fecit. Acceptis deinde centum talentis et duobus Ionathę filiis, quę, ut ipsum dimitteret, poposcerat, nequaquam dimisit, sed simul cum filiis interimi iussit. Antiochum deinde, dominum suum, dum confabulando cum illo iunctis lateribus incederet, transfigit ac regnum occupat. Habeatur sane cum talibus pax, si ulli unquam plus obfuit Triphon quam iis, qui sese illi credidere.

Ptolomeus, Abobi filius, pręfectus Hierico, Simonem Machabeum filiosque eius Mathatiam et Iudam hospitio suscepit, honore affecit multoque luxu apparatum conuiuium dedit. Cęterum cum pasti potique essent, crapula grauatos ac semisomnes cum armatis subsessoribus repente inuasit, oppressit, occidit, mensas eorum cruore foedans, quos tam benigne conuitauerat. Haud alia pax uillici esse solet cum porcis, quos ideo saginat, ut mactet. Nostra interest talium hominum et cauere dolos et mores execrari ac prorsus neque decipi neque decipere uelle. Aut si alterum necesse fuerit, pati mala quam inferre satius iudicemus. Sustinendo autem, non uindicando iniuriam pax paratur.

Vt ergo uera synceraque pace uti fruique possimus, magno atque constanti animo contemnamus insolentium hominum contumelias, probra, maledicta memores a Salomone sapientissimo pręceptum esse: Ne respondeas stulto iuxta stulticiam suam, ne efficiaris ei similis. Rixas et odiosas uerborum concertationes abiiciamus, quia alius quoque sapiens ait: Abstine te a lite, et minues peccata. Vbi autem zelus et contentio, ut Iacobus apostolus inquit, ibi inconstantia et omne opus prauum. Paulus etiam ad Titum scribens ait: Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant litem. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Rursum Salomon: Honor est

-- 2-443 --

homini, inquit, qui separat se a contentione; omnes autem stulti miscentur contumeliis. Et iterum: Ne contendas cum pessimis, ne emuleris impios! Et alibi scriptum est: Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. Profecto, qui pungentes altercationum aculeos non cauerit, pręceps agatur necesse est in perpetuam inquietudinem mentis pariter et corporis. Et hoc quoque Salomonis sententia astruemus: Vir sapiens, inquit, si cum stulto contenderit, siue irascatur siue irrideat, non inueniet requiem. Modis omnibus igitur enitamur, ut a uelitationibus ac iurgiis alieni pacem tranquillitatemque possideamus, uel Apostolo hortante, qui ait: Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata. Mala est luxuria, mala auaritia, mala uentris ingluuies, malum ocium, sed tamen unumquodque crimen sua blanditur uoluptate. Sola discordia nihil in se habet, quo delectet. Gignit inuidiam, concitat iram, prorumpit ad conuitia, non temperat manibus. Hinc cędes, hinc exilium, domorum orbitas, urbium excidia, regnorum desolatio. Vnde recte quidam: Concordia, inquit, paruę res crescunt, discordia maximę dilabuntur. Sed et Veritas, quę falli omnino non potest, ait: Omne regnum contra se diuisum desolabitur. Et omnis ciuitas uel domus diuisa contra se non stabit. At uero in pace omnia lęta, iocunda, suauia sunt. Siquid aduersi incidit, pax eleuat moerorem; si prosperi quid contingit, pace gaudium augetur. Hanc itaque eleganter definiuit Augustinus dicens: Pax est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris uinculum, consortium charitatis. Nec poterit, inquit, ad hęreditatem Domini peruenire, qui testamentum pacis noluerit obseruare. Nec potest concordiam habere cum Christo, qui discors uoluerit esse cum Christiano. Concordes autem erimus, si dabimus operam, ne ab iis, quę a Domino nobis pręcepta sunt, discedamus dicente Dauid: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Et per alium prophetam populo Israhel dicitur: Si in uia Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram.

-- 2-444 --

Caput VII / DE CONSORTIO HABENDO FVGIENDOQVE

Quoniam uero in uia Dei ambulare uolentibus nobis, id est, pie et innocenter uiuere, multum interest nosse, quorum consuetudine consortioque uti debeamus, hoc nunc docere aggrediemur commemorantes tum eorum, qui male sibi hac in parte consuluerunt, ruinam tum eorum, qui bene, utilitatem atque profectum.

Iam prima hominum, quoniam callidissimi serpentis colloquio usi sunt, uirulentis mortiferisque suasionibus solicitati a mandato Dei desciuerunt et amissa paradisi amoenitate ad huius uitę miserias redacti sunt. Hinc discitur nequaquam miscendos esse sermones cum iis, qui sibi uidentur sapientes et dedignati cum multis, quę uera sunt, sentire captiosis argumentorum sophismatibus peruertere fidelium simplicitatem moliuntur.

Foeminarum quoque uti familiaritate quis tuto poterit, si earum aspectus atque conuersatio Sansonem fortissimum compulit ad necem, Dauid sanctissimum ad adulterii homicidiique crimen, Salomonem sapientissimum ad simulacrorum cultum? Ideo ipse in Prouerbiis uociferatur et clamat: Longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius! Nemo uerius iudicat periculum quam qui expertus est damnum.

Tobias, cum filium suum in Mediam mittere uellet: Perge nunc, inquit, et inquire tibi aliquem fidelem uirum, qui eat tecum. Quem ille inuentum percunctatus est, unde esset et an uiam, quę in Mediam ducit, sciret. Huius exemplo eos nobis comites admittere debemus, quorum nota est fides et compos ueri scientia, nequando errore aliorum seducti ab itinere deuiemus uirtutum.

-- 2-445 --

Iosaphat, rex Iuda, licet recte uixisse prędicetur coram Domino, quia tamen amicicia illi intercesserat cum Ochozia, rege Israhel, omnium pessimo, per prophetam arguitur et classis, quam cum ipso communem habebat, priusquam in Tharsis, quo missa fuerat, peruenisset, naufragio periit. Rursum alias naues communicatis impensis ędificare ab Ochozia tentatus renuit, iam damno satis edoctus ne innocentem quidem securum esse cum perditis hominibus commercium habentem.

Magos ab Oriente ad Christum in Bethlehem natum stella perduxit, sed tamen, cum interim ad Herodem, Hierosolymam diuertissent, latuit illico subtraxitque sere obtutibus eorum. Cum uero inde discessissent, rursum comparuit et usque ad locum, quo ibant, fideliter pręcessit. Quid est hoc, nisi quia caligat in nobis rectę rationis lumen, quandiu illis iungimur, quos nebulę premunt uitiorum. Tunc nitescit et exoritur, cum his relictis ad quęrendum Deum conuertimur. Quoniam Deus lux est, et tenebrę in eo non sunt ullę.

Petrus ipse apostolus, Christi amore inter omnes ardentissimus, tunc quidem refrixit, cum atrium Caiphę ingressus impiorum hominum se implicuit colloquiis compulsusque est negare se illum nosse, quem paulo ante Dei uiuentis filium confessus fuerat. Corrumpunt itaque, ut Paulus ait, bonos mores confabulationes pessimę. Et, qui tangit picem, inquinabitur ab ea.

Iccirco Dominus noster petenti Discipulo, ut abiens parentaret patri, non permisit, ne infidelium cognatorum, quos affore funeri necesse erat, consortio macularetur. Sine, inquit, mortui sepeliant mortuos suos, tu me sequere! Quia scilicet ego uita sum, mecum uiue et dimitte mortuos, ne forte et ipse simul moriaris.

Ab iis etiam, qui heresi aliqua deprauati sunt, ut declinemus, ipsa sanctorum exempla nos monent.

Ioannes apostolus balnea cum discipulis ingrediens, ut eos, qui illo conueniunt, Euangelium doceret, uidit inter lauantes Cherintum hereticum atque inde relato statim gradu ad suos conuersus: Fugiamus hinc, ait, ne

-- 2-446 --

balnea nos opprimant ruina, in quibus Cherintus lauat, ueritatis inimicus. Adeo non fidem solum, sed etiam uitam periclitari cum hereticis conuersantium existimauit.

Polycarpus quoque, eius discipulus, Martioni heretico forte occurrens, cum ab eo, an se agnosceret, interrogaretur, respondisse dicitur: Agnosco, agnosco diaboli primogenitum. Itaque docet haud molliter cum huiuscemodi hominibus loquendum esse, siquando loqui necesse fuerit. Cur enim dissimulemus eosdem nos habere inimicos, quos Dei esse nouerimus, tanto maiore odio dignos, quanto dolosius catholicę insidiantur ueritati? Amplius aliquid dicam: Etiam cum fidelibus mundana tractantibus religioso uiro periculosa est conuersatio.

Antonium, abbatem Alexandrinum, dicere solitum ferunt non expedire Christi seruis eorum, qui seculo seruiunt, domos frequentare aut consuetudine uti; sicut enim pisces de aqua eductos continuo languescere et emori solere, ita monachum extra coenobii septa uagantem, si quicquam confabulationi uacuerit alienorum, ad cordis tepiditatem redigi et circa spiritalia exercenda effici tardiorem.

Hinc sane est, quod plerique cum feris bestiis in solitudine uiuere sibi satius duxerunt, ne in coetu hominum mentem, quam in sola Dei contemplatione fixam et locatam habere uellent, diuersis cogitationibus diffundere atque distrahere cogerentur. Ob hoc sane Arsenius, cur tantopere accessum hominum deuitaret, cum interrogaretur, non posse se cum Deo simul et hominibus esse aiebat.

Capito* cort. ex Capiton itidem rogatus respondit uereri se, ne ex hoc imbecillior ad sustinendos inimici impetus redderetur, quocum adhuc sibi superesse certamen sciret. Alterum ergo contemplandi amor, alterum peccandi timor ab humano submouerat consortio. Nunc uterque consortio fruitur angelorum.

Paulus, primus inter Christianos eremi cultor, annos septem et nonaginta, Honophrius septuaginta hominibus

-- 2-447 --

inuisi incognitique fuere. Ac postremo, ne incogniti essent, tunc uisi sunt, cum de solitudine terrena ad celebritatem cęlestem transferendi erant, Domino nobis prospiciente, ut eorum exemplo ad uirtutes capessendas uiamque perfectionis confidenter aggrediendam magis accenderemur.

Quis autem perfectionem uitę professus in ędibus magnatum secure uersari poterit, si Seraphicus Franciscus eam ob causam diuino permissu demonum uerbera passus sit? Apud Leonem, Sanctę Crucis cardinalem, dies aliquot moratur, poenam sustinuit et culpam agnouit illicoque discessit atque ad monasterium rediens rem, quę sibi contigerat, ut cęteri cauerent, indicauit. Ouis quippe, quę de ouili egreditur, lupi morsibus patet.

Sed profecto, sicuti secularium et potentium consortium iis, qui seculo renunciarunt, fugiendum est, ita omnibus sanctorum quęrenda familiaritas, quos uel uidisse incitamentum uirtutis est.

Hilarion uisendi Antonii cupiditate ardens eremum adiit ac statim, ut illum uidit, habitum mutauit, religionis propositum suscepit. Duobus fere mensibus apud eum mansit contemplans ordinem uitę eius morumque grauitatem, quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis fratribus, feruens in corripiendis, alacer in exhortandis et ut continentiam cibique eius asperitatem nulla unquam infirmitas frangeret. His imbutus exemplis in solitudinem secesssit tantaque pręstitit sanctitate, ut ubique latebras quęritans nusquam latere potuerit miraculis eum semper prodentibus. Vsque adeo quidem adisse aliquando Antonium et cum Antonio fuisse iuuit. Hoc ita usu uenire et Propheta testatur dicens: Cum sancto sanctus eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris.

Sic sane et Bernardi abbatis soror — ut etiam et hoc loco de foeminis aliquid dicamus — dum fratrem uisitat, mundum contempsit. Ornata multo cum fastu ad monasterium uenerat; aditu interdicta est. Causa, cur repelleretur, cognita lugens pro foribus stetit. Et:

-- 2-448 --

Peccaui, inquit, sed pro peccatoribus Christus mortuus est. Si delinquentem despicis, ne despicias corrigi uolentem. Admissa audiuit, quantę uanitatis esset ille ornatus, quo caro mox in terram cessura et in putredinem resoluenda comitur decoraturque. Tunc domum rediens impetrata a uiro, cui tradita erat, coniugii solutione religioni sese addixit. Ac tanto deinde Deo seruire coepit humilius, quanto ambitiosius ante seruierat mundo. Magnum profecto fuit uirentis adhuc ętatis et liberalis formę foeminam* corr. ex foeminę tam cito contempsisse uestem sericam, inaures, monilia, armillas, mytras, uittas, reticula, crepitulum, discerniculum, speculum, strophea, anulos, gemmas, margaritas, uniones aureaque segmenta et cum unguentis labaciariscos multaque alia muliebris insanię fomenta. Sed longe maius fuit iuuenem reliquisse maritum nuptialisque thori illecebras et omnem carnis lasciuiam seposuisse. Cuncta hęc fecit illa, postquam locuta est cum fratre. Vis etenim inesse solet confabulationi sanctorum, quę interdum, quanuis dura, peccatorum corda frangit, macerat, emollit ac prorsus a uanitatibus resipiscere cogit.

Confirmemus nunc diuinarum Scripturarum autoritate hoc, quod exemplis monstrauimus.

Cauendum est ab iis, qui linguis suis dolose agunt, et uenenum aspidum sub labiis eorum. Tales enim auersans Propheta ac repellens clamat: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandate Dei mei.

Nec cum foeminis conuersandum est, cum scriptum sit: In medio mulierum noli commorari. De uestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas uiri. Et alibi dicitur: Auerte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Et rursum: Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum.

Sed neque illorum consuetudine utendum est, qui malignis sugillationibus lacerant famam aliorum. Antistes

-- 2-449 --

enim sapientię Salomon in Prouerbiis ait: Remoue a te os prauum, et detrahentis labia sint procul a te!

Illi quoque nobis ualde declinandi sunt, quorum ad iram procliue ingenium quique leuissimis de causis excandescere ac ringi solent. Idem quippe Salomon: Noli, inquit, amicus esse homini iracundo neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animę tuę.

Neque cum superbis esse communicandum, quia dicitur: Qui communicauerit superbo, induet superbiam.

Neque cum rationis impote ac deliro. Ait enim Scriptura: Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris!

Neque cum iis, qui semper iocis cachinnisque indulgent scurrilique leuitate iugiter delectantur, quando quidem Hieremias propheta gloriatur dicens: Non sedi cum concilio ludentium. Et Salomon ipse dicit: Risum reputaui errorem et gaudio dixi, quia frustra deciperis. Et iterum: Cor, inquit, sapientium, ubi tristitia est, et cor stultorum, ubi lętitia est.

Ab infidelium pręterea consortio nos amoliri oportet, qui ad Ecclesiam conuerti neglexerint, Apostolo dicente: Nolite iugum ducere cum iniquitate. Aut quę societas luci ad tenebras? Quę conuentio Christi ad Belial? Aut quę pars fideli cum infideli? Quis consensus templo Dei cum idolis? Et Dominus in Euangelio: In uiam gentium, inquit, ne abieritis.

Eadem quidem ratione neque iis, qui heresi aliqua deprauati sunt, familiater utendum erit. Nam hoc quoque Paulus apostolus admonet et hortatur dicens: Subtrahatis uos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum, traditionem, quam acceperunt a nobis. Et ad Titum ait: Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita. Ioannes quoque apostolus: Siquis uenit ad uos, inquit, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum nec »Aue« ei dixeritis. Qui enim dicit illi »Aue«, communicat operibus eius malignis.

-- 2-450 --

Postermo ab omnium illorum conuersatione secedendum est, qui uitiis assueti pertinaciter obdurant corrigique et emendari omnino nolunt. Pręceptum quippe Domini est: Qui neque Ecclesiam audire uoluerit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et ii quidem sunt, qui nihil prę se neque Christiani pręter nomen neque hominis pręter figuram gerunt. Cum quibus una accumbere Paulus uetat dicens: Si is, qui frater nominatur inter uos, est fornicator aut auarus aut idolis seruiens aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumite. De iis et in Prouerbiis dicitur: Ne emuleris uiros malos nec desyderes esse cum eis, quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur. Hi sunt membra illa, quę scandalizant, et iccirco abscindi proiicique iubentur, ut potius sine illis uitam ingrediamur ęternam quam simul cum illis mittamur in gehennam ignis inextinguibilis. Discedite igitur a nobis omnes, qui operamini iniquitatem! Modicum fermentum totam massam corrumpit. Nihil tam perniciosum est quam societas hominum perditorum. His itaque caute sapienterque repudiatis ad illos conuerti, illis inherere, ab illorum latere nunquam, si fieri potent, discedere nos decet, quorum uox, gestus, incessus, habitus, norma uirtutum est. Cum uiro sancto assiduus esto, quemcunque cognoueris obseruantem timorem Dei. Quia scilicet nihil ęque proficit ad bene beateque uiuendum ac optimi cuiusque accessibus identidem copulari.

-- 2-451 --

Caput VIII / DE VESTITV CVLTVQVE CORPORIS

Reiectis iam tandem reclamatisque malorum hominum consortiis, postquam collegio nos intulimus bonorum, uti digne cum illis uersari possimus, uideamus, quo indumentorum genere qualiue corporis cultu usi sint, ut eodem et ipsi utamur, nequando cum rubore audiamus: Amice, quomodo hoc intrasti non habens uestem nuptialem? Sed profecto, qui spiritalibus uirtutum indumentis animam suam tegere et ornare student, non opus habent corporis indumentis nisi quantum naturę necessitas requirit.

Adam et Eua in paradiso nudi erant. Tunc illis parandę uestis cura irrepsit, cum propter mandati transgressionem inde eiecti terram colere, hoc est, terrenis occupari negociis coeperunt. Sed ne tunc quidem usque adeo conditionis humanę obliti sunt, ut carnem iam morti obnoxiam luxuriose uestiendam putarent; consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata. Tunicis denique pelliceis contenti uixerunt.

Ioannes Baptista, quo non surrexit maior inter natos mulierum, de pilis camellorum uestem contextam et pelliceam zonam circa lumbos habuisse dicitur. Et de illo ad turbam Dominus: Quid existis, ait, in desertum, uidere? Hominem mollibus uestitum? Ecce, qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt. Aspera utique uestis et cilicina continentioris uitę indicium est, mollis et delicate lasciuioris. Et ut habitacula quoque de moribus hominum nonnihil attestari cognoscas, desertum pręlatum est aulis regum. In his nanque uoluptatis mundanę mancipia uersari solent, in illo Christi serui.

-- 2-452 --

Apostolis in Euangelio iussum legimus, ne soliciti essent in perquirendis, quibus operirentur, sed confiderent in eo, qui lilia, id est, momentaneam creaturam tam eximio uestit candore, multo magis uestiturum ipsos, quos ad imaginem suam rationis capaces ęternęque uitę destinatos condiderit: Quęrite, inquit, primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur uobis.

Veruntamen quia modicum quid terrenę opis adiumentique sufficere debet ei, cui multa reposita sunt in regno cęlorum, iisdem iussum est, ne duas tunicas habeant; non ut simplici tunica contenti sint, si frigoris intemperies non patitur, sed ne metu futurorum aliam induant, aliam reseruent. Superflui itaque amictus solicitudo reprimitur, non necessarii cura.

In calciatu quoque sandaliis tantum usos constat, quę in Actorum libro alio nomine caligę appellantur. Quod sane calciamenti genus non operit pedem, sed sicut expositores dicunt, suffulcit. Igitur, ne calciarium saltem paulo cupidius uobis expetendum duceremus, exemplo ostenderunt satis esse, si ea pars pedis tecta sit, quę terram terit, nuda relicta, quę cęlum spectat. Recte enim et religiose incedentem cęlo patere, non terrę decet, Deo, non hominibus.

Hinc ipsi apostolorum principi Petro nihil amplius tegumenti fuisse creditur pręter tunicam et palium, nihil aliud calciamenti pręter caligas. Illud in Clementis libro relatum dicunt, hoc in Apostolicis Actis legimus dicente ad eum angelo: Pręcingere et calcea et caligas tuas! Rideant hanc tenuitatem, qui ignorant Ecclesiam, ab ipso fundatam, olim in paupertate gloriantem, postquam cumulari diuitiis coeperit, uirtutibus decreuisse. Nemo diuitum nunc ęgrotos uerbo sanat, tunc autem seminudi pontifices etiam mortuos reuiuiscere fecerunt.

Bartholomeum quoque apostolum collobio albo palioloque purpureo et sandaliis usum memorię proditum est. Sed hoc miraculi adiicitur, quod quinque et uiginti annos uestimenta eius nec sordes ullas nec uetustatem

-- 2-453 --

contraxerint nec sandalia subtrita sint. Veruntamen hunc etiam communis nuditas piscatoribus parem fecerat, nisi purpureus color regię stirpis insigne fuisset. Sed hic ideo reseruatus est, ut indicio foret, quanta ille reliquerit, ut Christum sequeretur.

Iacobus Iustus, frater Domini ob formę similitudinem appellatus et, ut Egesippus ait, ab utero matris suę Sanctus, non laneum, sed lineum habuit amiculum. Ad hęc, quod ad corporis cultum pertinet, nunquam attonsus est nec oleo unctus nec balneo usus. Sic indutus etiam apud Iudeos in tanta ueneratione fuit, ut soli permissum sit Sancta sanctorum intrare et Deo laudis sacrificium pro populo offerre.

Ioannem etiam apostolum sola syndone amictum Hierosolymis aliquando incessisse ex Euangelio constat, quoniam, dum a Iudeis apprehenderetur, ea relicta nudus effugisse dicitur. Nudi ergo nudum Christum sequamur, ne ab aduersariis comprehendamur.

Aurelius Augustinus episcopus ueste non magis compta magisue ambitiosa quam illi, quibus pręerat, uti uoluit. Siquis excultiorem sibi dono offerret, acceptam uenum iubebat dari, ut pecuniam inde exactam cum aliis communicaret, quando quidem uestis ipsa communis esse non posset. Itaque clericis suis dignitate pręstitit, habitu atque uestitu par fuit.

Bernardum abbatem ueste quidem satis uili, sed minime squalenti usum memorię proditum est, ac etiam dicere solitum tunicam sordibus obsoletam testem desidię atque socordię esset et eius immunditiem interdum ad hypocrisim spectare, qua inanis gloria, dum uideatur
contemni, quęritur. Cum ergo etiam cilicio sub ueste latenti carnem attereret, ubi id rescitum est, et ipsum deposuit. Nec unquam deinde asperius indumentum quam cęteri fratres ferre uoluit, ne forte illis pręstare sanctitate uideretur, quorum seipse minimum reputaret.

Stephano abbati, Grandimontensis ordinis autori, qui in Mureto*corr. ex Moreto , Aquitanię monte, uitam solitariam duxit,

-- 2-454 --

tametsi rudis modicusque amictus fuerit, hoc tamen admirationem auget, quod sub eodem et ęstiuos calores et brumę frigus pertulerit, nunquam quicquam panni sibi uel addens uel demens. Vtranque profecto diuersorum temporum molestiam leuare posset solertia, nisi utranque tolerare mallet in Deum charitas.

Apollonius aput Thebaidem* corr. ex Thebaidam in finibus Hermopolis collobio stuppeo, quod lebithen uocabant, operiebatur, neque tamen ullum capitium habuit, sed lineo linteolo collum caputque obuoluebat. Et hoc magis mirandum, quod, cum quadraginta annos in deserto manens peregerit, eius tegmina neque usu consumpta neque uetustate labefacta ferantur, ut inde facile appareat, quanti apud Deum sit humilis habitus et absque ulla simulatione contemptus.

Paulus, primus eremita, cum nihil haberet, nisi quod inculta solitudo suppeditare poterat, tunica de palmę foliis contexta nuditatem texit. Et qua ille ueste necessitate usus est, hanc ipsam Antonius, cum defunctum sepelisset, habuit in deliciis, non nisi festis solennibus eam induens. Quam etiam diuus Hieronymus plurimi faciens: Si mihi, inquit, Dominus optionem daret, multo magis eligerem tunicam Pauli cum meritis eius quam regum purpuram cum regnis suis.

Palmeis quidem tegminibus et illi quatuor in uastissima Aegypti eremo a Pafnutio inuenti: Ioannes, Andreas, Thaddeus et Philippus amicti erant. Hunc tamen tam syluestrem uestitum haud multo tempore post cum ueste immortalitatis commutarunt. Tanto nunc felicius cęlesti lumine illustrantur, quanto antea perusta solis ardoribus cute contemptius squalebant.

Serapionem abbatem primitus quidem sola tunica simplicique paliolo contentum, deinde his etiam carere pietas compulit; quippe seipsum despolians pauperes contexit. Nec erubuit nudus incedere, dum nuditatem miseratur alienam.

-- 2-455 --

Timotheo quoque in Aegypti solitudine degenti ea duntaxat corporis pars non fuisse nuda perhibetur, quam barba comaque nunquam tonsę contexerant. Et hunc Pafnutius inter bestias incedentem cum uidisset, syluestre magis quam humanum animal ratus expauit. Mox, cum loquentem attendisset, agnouit Dei seruum simulque didicit satis indutum esse, qui cum Christo nudus esset.

Honophrius itidem nudus in ulteriori deserto ab eodem Pafnutio repertus uerenda tantummodo foliis arborum operuerat. Consumptis enim uestibus, quę secum attulerat, alia deinde, quam quę natura dabat, non quęsiuit. Cumque uita functus esset, sanctam animulam eius uisibili specie ab angelis in cęlum ferri uisam tradunt. Et quisnam nostrum paululum usu detritos ferre dedignabitur pannos, cum nudi etiam ab angelis honorentur?

Hilarionem abbatem accepimus nihil aliud, quo corpus suum operiret, habuisse pręter saccum ac pelliceum ependiten rusticumque sagum, capillum semel in anno Paschę die totondisse, nunquam lauisse, quod superuacaneum esse diceret munditias in cilicio quęrere, neque tunicam alteram sumpsisse, nisi cum prior penitus discissa esset.

Diuo quoque Hieronymo saccea tunica erat. Hanc Eusebius discipulus eo defuncto accepit honorique habuit tactu eius ualitudenarios curans et ad uitam mortuos reuocans. Cuius, quęso, regum auro gemmisque refulgens aut cocco purpuraque rubens uestimentum tantę unquam uirtutis fuit, quantę sancti huius saccus iste cilicinus?

Neque te, pater Francisce, hoc loco pręteribo. Cuius tegendo corpori tunica una et ea sane crassi admodum fili impolitęque texturę satis fuit, quam pro cingulo pręcinxerat funis nodo astrictus, ubi committebatur, non fibula. Caput et ceruix cuculla uelabantur, pedes prorsus nudi erant, nisi forte ligneis socculis ueluti sandaliis, ne terram contingerent, suffulti. Quem

-- 2-456 --

morem nunc a professoribus institutionis tuę seruari uidemus. Multis tunc habitus iste ludibrio erat, nunc per orbem celabratur. Sed, quam tu sapienter cuidam nuditatem hanc tuam hyemis tempore calumnianti ac petenti, ut guttulam sibi sudoris uenderes, eam te Christo, non hominibus uendere respondisti! O felix ille sic irrisę nuditatis sudor, quem tu soli Christo dedicans mercatus es regna cęlorum.

Paucula nunc foeminarum exempla proferam, quibus ipsa uestium utilitas pro ornatu fuit.

Elisabeth, Pannonum regis filia et Christi ancilla, quam poterat abiectiore amictu se uelabat. Scissuras alterius interdum coloris panno assuto, quo uilior appareret, resarciebat. Itaque una de grege mendicantium uidebatur contemnique gaudebat, ut humilitatem conseruaret. Maluit ergo sic pannosa sicque despecta in xenodochio pauperculis morbo affectis ministrare quam in regis patris aula, cum amisso marito ab eo in Pannoniam accersiretur, sericis auroque renitere atque omnibus uenerationi esse. Christo enim placere uolebat, non mundo.

Toram, Deo dicatam uirginem in monasterio Thebaidis, memorant nunquam noua tunica aut nouo melote aut nouis calceis usam; semper alias sororibus recentia cessisse et ab iisdem sibi sumpsisse uetustiora tritioraque, ut, quanto cęteras forma pręstabat (erat enim omnium pulcherrima) tanto inconciniore magisque inepto habitu se deuenustaret. Neque enim ignorabat anima, non corporis decore sponsam Christi excellere debere, ut cęlesti thalamo digna sit.

Maria Aegyptiaca, turpis aliquando uoluptatis quęstui dedita, omni ornamentorum genere sese decorabat, nec a pigmentis fucoque abstinens, ut placeret uiris. At postquam conuersa Christo seruire coepit, tantę illi uestitus nullus curę fuit, ut eo consumpto, quem secum ad eremum tulerat, nuda in solitudine uiueret. Et quia sine tecto degebat, ęstus pluuiasque corpore nulla in parte uelato excipiens nigritiem quandam cutis situmque

-- 2-457 --

contraxerat, sed iam non paucis miraculis clarebat. Vide ergo, quantum interfuit inter ornatum illum et nuditatem istam! Ille impudicicię fomes fuerat, ista* corr. ex iste meritum prębuit mirandę sanctitatis.

Quid est autem, quod Paulus apostolus ad Timotheum scribens uelle se dicat, ut mulieres orent in habitu ornato? Nunquid in sericis aut purpura eas orare pręcipit? Minime quidem, quippe qui habitum istum continuo temperauit subiungens: cum uerecundia et sobrietate ornantes se, ut scilicet uerecundia luxum declinet et modum seruet sobrietas; non in tortis crinibus, inquit, aut auro, aut margaritis, uel ueste preciosa, sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Et, si mulier citra modestiam ornare se et componere prohibetur, quę coniugio excusare posset ornatum, ne incomptior displiceat uiro, quanto minus ornari debet uirgo, quę sese totam dedicauit soli illi, de quo dictum est: Erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium eius. Et in psalmo: Indutus est Dominus fortitudinem, et pręcinxit se uirtute. Qualis ergo Sponsi ornamenta, talia sint et sponsę: iustitia, fides, fortitudo cęteręque uirtutes, non aurum, non gemmę, non sericum, non purpura. Nam et Petrus apostolus: Sit, inquit, non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut indumentum uestimentorumque cultus, sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Alium ergo quam spiritalem cultum atque ornatum quęrentibus, quid Dominus per prophetam minetur, operęprecium est audire. Dixit Dominus Deus, inquit: Pro eo, quod eleuatę sunt filię Syon, et ambulauerunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uerticem filiarum Syon, te Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum calciamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et,

-- 2-458 --

mytras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et anulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et paliola, et linteamina, et acus, et specula, et syndones, et uittas, et theristra. Et erit pro suaui odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine caluitium, et pro fascia pectorali cilicium. Per alium quoque prophetam dicitur: Cum uestieris te coccino, cum errata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris. Contempserunt te amatores tui, animam tuam quęrent. Et ut breuiter discamus, quantum obsit elegans preciosumque uestimentum aut quantum prosit humile et despectum, diues ille, qui purpura et bysso induebatur, sepultus est in inferno, mendicus autem Lazarus, qui nihil pene, quo indueretur, habebat, ab angelis sublatus et in Abrahę sinu collocatus. Tantaque repente facta est rerum statusque commutatio, ut et temporalibus deliciis ęterna succederent supplicia et temporali miserię ęterna beatitudo.

Caput IX / DE OPERIBVS MANV EXERCENDIS

Hactenus de uestitu cultuque corporis nostris. Nunc, ne idem corpus inertię se dedat ocioque corrumpatur, de exercitiis eius ac labore dicendum uidetur. Sequenda est quidem illa Hieronymi sententia maximeque obseruanda: Fac aliquid operis semper, ut te semper diabolus inueniat occupatum.

-- 2-459 --

Non fuit satis apostolis tantum spiritalia curare negocia: prędicare, orare, legere; siquid supererat temporis, manuum labori impendebant. Lucas Euangelista in Actis Apostolorum testatur Paulum apostolum, cum Corinthi apud Aquilam et Priscillam hospitaretur, sabbatis quidem in synagoga disputare solitum, reliquis uero diebus artem scenofactoriam exercuisse.

Et ipsemet in Epistola ad Corinthios ab Epheso scribens ait: Laboramus operantes manibus nostris. In Epistola quoque ab Athenis ad Thessalonicenses missa: Non inquieti — inquit — fuimus inter uos neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus uobis ad imitandum nos. Nam cum essemus apud uos, hoc denunciabamus uobis, quoniam, siquis non uult operari, nec manducet. Rursumque in Actis ad maiores natu ecclesię, quae Ephesi erat, loquens ait: Argentum et aurum aut uestem nullius concupiui, sicut ipsi scitis, quoniam ad ea quę mihi opus erant, et iis qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę. Omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere. His uerbis monstrauit etiam episcopos huiusmodi labori uacare quandoque debere, ut habeant, unde aliis largiantur, nedum unde ipsi uiuant. Pauperculis olim episcopis hoc iure pręceptum fuisse dicet aliquis. Nunc autem opulentis, ut quid necesse est laborare? At iis etiam, sed alia tamen laborandi causa erit, ne scilicet in multa, ut fit, rerum copia lasciuire illos et uoluptatibus diffluere ocium cogat. In desideriis enim est (ut Salomon ait) omnis ociosus.

Ab Haymone quoque, Cantuariensi archidiacono, de Paulo traditum est, quod a gallicinio usque ad horam quintam operi manuum et inde usque ad horam uespertinam faciendis ad populum sermonibus uacare soli/

-- 2-460 --

tus sit, residuum uero temporis impertierit cibo, somno, precationi; ita nullam horam illi pręterisse immunem expertemque laboris, nisi quam edendi dormiendique necessitas interpellarit. Sed in his omnibus ita eum se gessisse credimus, ut mentem nunquam non Deo intentam habuerit, illudque, quod aliis pręceperat, prior ipse impleuerit: Sine intermissione orate! Sic ergo nobis opus aliquod faciendum erit, ut, dum manus artificio occupatur, animus ipse interim oret et in cęlestium meditatione iugiter uersetur.

Petrum et Thomam et Iacobum et Ioannem post susceptum etiam apostolatus officium piscatione se exercuisse, quin immo iubente Domino laxasse rete in Euangelio legimus. Quis tale opus reprehendere audeat, si Dominus iubendo approbauit? Iam de elemosinis eorum, quos docebant, uiuere licebat, iam dignus erat operarius mercede sua, et tamen crebrius ad tendenda retia quam ad accipienda munera manum porrigebant, ut non auaritiae, sed honesti laboris exemplo essent.

Lucam etiam Euangelistam arte picturę animum spiritalibus negociis fatigatum remittere consuesse accepimus. Romę duę imagines uisuntur, altera Christi in Sancta sanctorum, altera Beatę Marię Virginis in ecclesia, quę Sanctę Marię Maioris dicitur. Eas ab ipso pictas ferunt, similitudinem exprimentes eorum, quorum nomini dedicatę sunt. Constantinopoli etiam extare eiusdem Virginis effigiem pictam constat, quam ab eodem delineatam ac fabrefactam fama celebrat. Hoc exercitii genere siquis uti uoluerit, illud tantummodo pingendum fingendumue sibi meminerit, quod ad uirtutem capessendam prouocet spectatores, non quod ad uitia inani oblectatione possit illicere. Hoc enim opus diaboli, illud Christiani.

Antonius abbas, hominum ad se confluentium frequentia inquietatus, relicto monasterio ulteriorem eremum petit ac, ne fratres uictum ipse deferendo uexarentur (tridui enim itinere ab eis distabat) terram coluit sementemque fecit et holuscula plantauit, ut etiam iis,

-- 2-461 --

qui inuisendi gratia eo accessissent, ad conuescendum satis esset. Siquid insuper ocii suppeteret, sportulas de palmarum foliis texebat, ut suo potius labore quam alieno impendio sibi necessaria in solitudine compararet.

Eos autem, qui nihil agendo nihil sibi defuturum sperant, pręsumptione falli Ioannis abbatis monstrabimus exemplo. Huic in Scythiotica eremo ętatem agenti incidit in animo, ut diuinę contemplationi absque aliqua corporis operatione cibiue cura iam quasi angelus Dei uacaret. Itaque cęllam deserens per uastam solitudinem euagari coepit, sed die tandem septimo fame urgente, cum iam uesper esset, rediit. Et cum cęllę fores occlusas offendisset, contubernalem suum, quem ibi reliquerat, ut sibi aperiret, inuocauit se Ioannem esse contestans. At ille: »Nequaquam — inquit — nam Ioannes in angelum mutatus est nec cibo illi opus est nec cum hominibus commorari necessarium.« Tali exprobratione taxatum dimisit, passus eum nocte illa sub diuo ante ianuam iacere. Mane vero concesso aditu, cum longa inedia lassum refecisset, fraterna charitate monuit debere se hominem meminisse, materialibus adhuc escis nutriendum, ut sufficere possit actioni spiritali; proinde laborem monachis communem ne detrectaret. Eo enim non solum corpori opportuna facile parari, sed etiam animum ipsum recreari solere, ut semper quasi nouus ad agendas Deo gratias laudesque persoluendas redire cum alacritate festinet. Correctus igitur Ioannes diuina deinceps negocia fabrilis operis uicissitudine impensius est executus et, quantum sua pręsumptione lapsus fuerat, tantum consilio alieno usus profecit.

Ioannes, alius abbas, qui in Thebaidis eremo uitam duxit, singulis Dominicis diebus pane ab angelo delato se sustentasse perhibetur, cęteris uero diebus fiscellas texendo uictum sibi parauisse. Quod si et aliis diebus, quemadmodum Dominico, feriandum esset, quotidie

-- 2-462 --

angenus cibum illi attulisset. Quo tempore non attulit, id minime ocio conterendum esse iudicauit.

Serapionis abbatis monachos ita institutos esse accepimus, ut manuum mercede sibi in diem alimenta conquirerent. Eosdem, cum in agris tempestiua messis esset, operam locare et, quicquid stipis inde exegissent, totum indigentibus (hisque maxime qui uinculis publicis arctati erant) erogare atque distribuere consueuisse. Sic illi ne minimam quidem partem desidię dabant. Pręcipueque largiendo, cum quicquam sibi superesset, pietatem excolebant, sed nec minus humilitatem, cum seruiles operas non dedignarentur. Vno igitur labore trium uirtutum fructum colligebant: solertię, pietatis, humilitatis.

Manuum etiam labore uictitasse fertur Hilarius abbas in monte Emilię commoratus atque ibidem suis impensis ecclesiam construxisse. Cum ergo corpus exercendo animę integritatem conseruarit et tandem cęlestem beatitudinem consecutus sit, apparet uerissimum esse illud in Ecclesiastico scriptum: Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea inuenies thesaurum.

Vando, abbas in finibus Gallię monasterii Fontanellę, quod ipse ędificauerat, cum Guidone nepote Deo seruiens, postquam egere coepisset, a Batylda regina diuinitus monita plaustrum cibariis onustum accepit. Sed deinceps de operibus manuum uictui suo necessaria suppeditauit. Quod si is, qui, dum penuria premeretur, Dei erga se benignitatem expertus fuerat, manualem laborem non detrectauit, ne tentare uideretur benefactorem suum in eo exigendo, quod ipse sibi pręstare posset, uis tu necessitati tuę non succurrere laborando, cum possis, quasi dignus, qui ab angelis, non ab hominibus pascaris? At ob hoc ipsum to indignum statuis, quod pręsumptione utaris teque marcescere ocio sinas.

Quod quidem cauens Venerius abbas, dum solitarius in Palmaria insula, quę a continenti Lunensis oppidi octo millia passibus abest, uitam dure admodum aspereque ageret, diu herbis pomisque syluestribus

-- 2-463 --

sustentatus, tandem ad agriculturam se accinxit, tanto Domini fauore, ut unum sarculum hordeique modicum habens, die uno humum prosciderit, semen sparserit, messem secuerit. Quo miraculo et hominis necessitati consultum est et palam factum, quam istud exercitii genus Deo esset gratum. Nisi enim illi perplacuisset, nunquam tam pręcoqua fruge, tam repentino prouentu laborantis curam compensasset. Hinc illud est in Ecclesiastico dictum: Non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam!

Stephanus anachoreta in Mareotide regione, sanctitate vitę et miraculis clarus, quanuis hernię morbo (quem Gręci hydrocelam appellant) laboraret, non tamen intermittebat, quin certa diei hora de palmarum foliis funiculos intorqueret, maiorem morbum existimans ociositatem.

Danieli, Aegyptio abbati et presbytero in Scythiotico monasterio degenti, sicuti facere aliquid operis post spiritales labores libuit, ita ea, quę confecerat, ad uicum aliquem deferendo uenditare rubori non fuit. Precium omne pauperibus dilargiebatur, elemosinas de propriis laboribus impendens, comperta ratione, qua et minime ociosus et maxime pius esset, utque dignus appareret, cuius exemplo cęteri uiuerent, miraculis nobilitatus est.

Nunquam autem magis patet uanis cogitationibus mens nostra, quam cum ocio corpus ipsum indulget. Et hoc quidem Antonii exemplo probare possumus. Qui quondam solitudinis tedio affectus, cum dubius animi ęstuaret, clamare coepit: »Salvari cupio, Domine, et ecce cogitationes meę mihi aduersantur.« Mox, ubi de cęlla prodiit, conspexit hominem monachali habitu succinctum nunc calathos texentem nunc ad orandum procumbentem. Et dum rem tacitus miratur, ab eodem tandem audiuit: »Sic et tu age, Antoni! Sic enim agendo saluaberis.« Cumque id loquentem statim non comparuisse animaduerteret, angelum Dei fuisse intellexit. Ac deinde operum orationumque uices monitu eius diligenter

-- 2-464 --

seruans ad tantam perfectionem conscendit, ut nemo illis temporibus uel abbatum vel monachorum anachoretarumque maiori admirationi fuerit.

Arsenium abbatem, dum opus faceret, lachrymas effundere solitum scriptores tradunt. Quę res indicio est longe aliud illum cogitasse, quam quod manibus fabricaret. Manus quidem labori intentę erant, sed mens diuinis meditationibus assueta ad Deum tollebatur et eius desyderio accensa a fletu temperare non poterat. O cęlestem uirum, qui etiam inter laborandum futurę beatitudinis dulcedinem degustabat.

Philoromus*corr. ex Phyloronius presbyter, dum in quodam Galatię**corr. ex Gallicię monte multa se abstinentia fatigaret, non minus manuum operatione exercebatur. Inde illi suppetere potuerunt longinquę peregrinationis impensę Romam Hierosolymamque ititanti. Et quoniam nunquam neque ieiunii angustiis neque manuum neque pedum inquietudine defatigatus est, sempiternę quietis indicibili bono perfrui meruit, martyrum coronam adeptus, non quod martyrium passus esset, sed quod pares martyrio pro Christo susceperit labores.

Archebio Cassianus refert, quod, dum adhuc in coenobio cum fratribus uersaretur, laborem, qui ibi omnes suis horis exercebantur, sibi duplicando pro matre creditori satisfecerit, cum ipsa ob inopiam soluendo non esset. At neque patrem neque matrem agnouerat, dum religionem profiteretur. Tunc uero matrem se habere intellexit, cum illam egestate liteque coarctari vidit, ut ei scilicet, qui parentes honorare iussit, obediret, cuius amore et ipsam reliquerat et patrem. Archebius igitur pręceptum Domini seruauit matri oppressę subueniendo, ocio locum non dedit laborem super laborem cumulando, religionis cultum non intermisit in monasterio permanendo et charitatis opus auxit miserendo calamitati alienę.

-- 2-465 --

Deinde solitariorum institutum secutus, cum in insula Nili uitam duceret, Cassiano eo aduenienti atque ibidem inter anachoretas residere cupienti cęllam cum supellectili dono obtulit se inde transmigrare uelle dicens. Post paucos autem dies reuersus, alteram multo labore sibi construxit. Sed mox et illam simul cum instrumento pari simulatione aliis eo appulsis concessit et iam tertiam (ut ipse Cassianus tradit) sibi ponere moliebatur, hanc etiam daturus, si habitatorem inuenisset. Tali itaque liberalitate ad seruitium Dei aduenas inuitabat, tali commento, ne recusarent, circumueniebat, tali denique labore perniciosam ocii mollitiem excutere atque abigere lętus alacerque solebat. Non sensit laboris tedium, dum opus exercet pietatis.

Cum Pacomio abbate in quodam Thebaidis monasterio mille quingenti monachi erant, omnes manibus sibi uictum comparantes, ita ut etiam extra monasterium pauperibus alimonię subsidia mitterent. Plurima inter eos artificum opera et pręcipue quidem exercendi corporis gratia cudebantur, ut edomita assiduis fatigationibus caro disceret seruire spiritui. Manus enim fortium (ut Salomon inquit) dominabitur. Quę autem remissa est, tributis seruiet.

Sic quidem et Paulus abbas in Aegypti eremo, cui Porphyrio nomen est, considens, cum sibi ad uictum hortulus, quem ipse fecerat, et palmarum ferax regio satis essent, quotidie tamen aliquot horis palmę texturę operam impendebat. Ea uero, quę texuerat, annis singulis concremabat. Septima enim et eo amplius mansione ab hominum habitaculis remoto neque dare illa cuiquam neque uendere promptum erat. Quotidianus igitur labor non nisi fugiendi ocii causa insumebatur. Quod si desidię torporique se dedidisset, nec in deserto solus permanere, nec ad perfectionem sanctitudinis peruenire potuisset. Multam enim maliciam docuit ociositas.

Diuus Hieronymus ad uirgines scribens: Hoc unum - inquit — apud omnes obseruationis pręcipuum est et celebre per Aegyptum, ut neminem nisi obedientem et

-- 2-466 --

humilem ad omnes labores perficiendos et opera suscipiant, quatenus domita caro, ex grauedine, cogitationibus uanis et uoluptatibus non uacet ex ocio. Teneatis firmissime, quod omnis concupiscentię et immunditię atque peccati mater est ociositas.

Iccirco Simeon monacho, ex Italię partibus in illam Nili insulam (cuius paulo ante mentionem fecimus) sese conferenti, cum nullam artem calleret pręter Latinę litterę (cuius illic usus nullus erat) scriptionem, a quodam seniorum prouisum est, ne ociosus esset. Finxit enim piissimus simulator habere se fratrem in Italica cohorte militantem, Latinis litteris instructum, et Simeonem petiit, uti sibi apostolicum Pauli codicem Latine conscriberet, fratri mittendum, quo ille legendo animi uirtutibus proficere posset. Sub tali prętextu et ipsum ad scribendi exercitium excitauit et quasi mercedis loco cuncta eius uictui necessaria obtulit, ueritus ne uel propter rei inopiam uel ocii copiam nouus homo illis in locis diutius perdurare nequiret. Quantę ergo utilitatis est post spiritales actiones aliqua manuum operatio, si per eam in proposito bene beateque uiuendi perseueretur, quantę necessitatis, si sine illa coli habitarique solitudo non posset!

Apud Syluanum abbatem in Scythiotico coenobio quidam hospitans, cum fratres eius multum manibus laborantes uidisset, eam solicitudinem quasi rem superfluam cauillans: »Maria — inquit — optimam partem elegit sedens secus pedes Domini et audiens uerbum illius.« Post hęc, cum hora coenę ex industria ipsum non uocassent, ubi coenatum est, miranti ac quęrenti, cur ita se praetermisissent, abbas respondit ratos fuisse ipsi, qui se totum spiritalem profiteretur, cibo potuque minime opus esse. Tunc demum illo errorem confitente subiunxit: »Scias igitur Mariam etiam Marthę ministerio indigere auxilloque iuuari.«

Ob hoc quidem et Dorotheus in desertis Aegypti abbas, minima somno indulgens, noctis quoque partem operi manuum dabat. Tunc nempe sportulas contexere

-- 2-467 --

solitus, interdiu autem lapides conuehere et cęllas ędificare, quas ibi habitare uolentibus (ut modo de Archebio diximus) ultro offerebat. Sportulis autem diuenditis precium omne indigentibus donabat. Itaque semper laborando semperque laborata aliis largienda et ocium declinauit et pietatem coluit.

Alterius nunc sexus in hoc exercitationis genere solertiam expediamus!

Ferunt ipsam Beatam Virginem (quę et uirgines castitate et matres partu superauit) dum adhuc in templo seruiret, a summo mane usque ad horam tertiam precationes extendisse, a tertia ad nonam lanificio sese occupasse. Inde demum sumpto modico cibo usque ad occubitum solis lectitasse Scripturas et in earum meditatione pernoctasse. Hac itaque uitę institutione ad tantam morum sanctitudinem deuenit, ut sola prę omnibus eligi meruerit, quę et Saluatorem mundi pareret et post partum uirgo permaneret. Quod si hęc, quę sine peccato concepta omnis prorsus peccati expers fuerit, id temporis, quod orationi lectionique supererat, manuum labore sibi transigendum duxit, quomodo te in ignauia ocii mollitudine quandoque desidentem securam arbitraris, o uirgo, quam in peccatis genuit mater, quam quotidie interius cogitationes, exterius proni ad uitia sensus impugnant? Crede mihi, non effugit decipulas diaboli, quisquis laborem fugit.

Huiusce quidem sententię non ignara illa monasterii Thebaidis antistita, quę Euphrasię, Deo sacratę uirgini et adhuc puellę, pręter domesticos, id est, communes cum aliis labores, hoc iniunxit, ut quotidie magnum lapidum aceruum de loco ad locum transferret et translatos rursum restitueret. Quanuis enim ieiuniis uigiliisque haud parum illam fatigari cerneret, timebat tamen, ne, si quicquam paulo remissius egisset, aliqua residens iuuenili in corpore turpis cogitationis scintillula incendium excitaret peccati. Eam autem sopiri uel etiam extingui posse hoc exercitationis additamento sperabat. Neque ipsam spes fefellit, quando quidem satis constat Euphrasiam

-- 2-468 --

uirginem inter sorores uirtute atque integritate pręstitisse.

Hęc sane exercendi corporis cura etiam coniugatas honestauit.

Lantgrauii, Thuringię principis uxor Elisabeth et eadem Pannonum regis filia (cuius non semel mentionem fecimus) cum multis ante uiduitatem opibus polleret, nequando per ocium luxu difflueret, ancillarum officia usurpabat, lanam linumque carpendo, nendo, texendo, suendo cęteraque id genus opera conficiendo se plurimum fatigabat. Sic pudiciciam conseruavit, sic humilitatem custodiuit, sic ipsa Euangelicę perfectionis insignia, quibus post obitum mariti abunde eluxit, comparauit. Etenim ad illam uerę beatitatis quietem perueniri non potest, nisi per uitę pręsentis frequenter assiduosque labores.

Ac ne plura huiuscemodi exempla enarrando modum excedat oratio, libet in fine capitis huius apponere uerba diui Hieronymi ad Demetriadem uirginem accurate admodum eleganterque scribentis: »Statue — inquit — quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animę. Cumque hęc finieris spacia et frequenter te ad figenda genua solicitudo animę suscitauerit, habeto lanam semper in manibus uel staminis pollice fila deducito uel ad torquenda subtegmina in alueolis fusi uertantur aliarumque neta aut in globum collige aut texenda compone; quę texta sunt, respice, quę errata, reprehende, quę facienda, constitue. Si tantis operum uarietatibus fueris occupata, nunquam dies tibi longi erunt, sed quanuis ęstivis tendantur solibus, breues uidebuntur, in quibus aliquid operis prętermissum non est. Hęc obseruans et teipsam saluabis et alias erisque magistra sanctę conuersationis multarumque castitatem lucrum tuum facies, Scriptura dicente: In desyderiis est omnis anima ociosi. Nec iccirco tibi ab opere cessandum est, quia Deo propicio nulla re indiges, sed ideo cum omnibus laborandum est, ut per occasionem operis nihil aliud cogites, nisi quod ad Domini pertinet seruitutem.«

-- 2-469 --

Caput X / DE CORPORIS CASTIGATIONE PER FLAGELLA

At quoniam contra lasciuientis carnis petulantiam nec ipsa interdum operum occupatio satis sufficit, aliis insuper castigationibus eam coercendam esse sanctorum exempla, quę modo proponemus, docent.

Paulus apostolus castigat corpus suum et in seruitutem redigit, ne forte, cum aliis prędicauerit, ipse reprobus inueniatur. Ad hęc angelus Sathanę colaphizat eum, ne reuelationum magnitudine extollatur. Et, si illi, qui uas electionis erat, in quo Spiritus Sanctus habitabat, non fuit satis peregrinando prędicandoque fatigari et ubique sęuientibus persecutionis procellis iactari atque concuti, sed ad domandos corporis census aculeosque cupidinum retundendos uerberum quoque ictibus quati affligique oportuit, quis tutum se putabit et non proprii corporis imperio se subditum iri timebit, si in eo castigando non ęque solicitus fuerit?

Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, tunicam et femoralia poplitum tenus cilicina sub uestimentis gestauit. Quippe indignum se, qui Ecclesię pręesset, arbitratus est, nisi et membris suis pręese posset. Membra igitur tegminis asperitate contrite sibi subiicere studuit, nequando ipse illis subiectus appetitum illorum sequi cogeretur, non suum.

Maglorius*corr. ex Maiorus quoque, in insula Britannię Sargia**cor. ex Sarina episcopus, qui episcopali dignitati solitudinis pręposuit humilitatem, spretis honoribus eremum penetrans, pręter incredibilem cibi potusque abstinentiam, semper cilicio est usus. Et quia uirgo fuerat, uirginitati inimicam

-- 2-470 --

indumentorum mollitiem declinauit. Qui enim mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt.

Eadem cilicii gestatio Eadmundum, Cantuariensem archiepiscopum, commendat, et hoc plus adiicitur, quod quadragesimę diebus pro cilicio loricam plumbo contextam induere solitus sit. Itaque non duritia solum cilicini tegminis, uerum etiam plumbei gravitate concupiscentiam frenans et ipse uirginitatem perpetuo incorruptam seruauit.

Mederici uero, Heduensis abbatis, cilicium aliis etiam aduersus immundas tentationes remedio fuit. Monachus quidam libidinosę cogitationis iam stimulos ferre non ualens, cum illud induisset, nequam spiritu confestim recedente in castitatis puritate perseuerauit.

Quinto Lodouico, Galliarum regi, multo plus contulit interius cilicium quam purpura exterior. Hęc terreni regni insigne erat, illud cęlestis aditum prębuit. Ad cilicii quippe squalorem respiciens Deus, non ad purpurę luxuriam Christianissimo regi et temporale regnum tutatus est et ęternum indulsit.

Macharius, Alexandrinus abbas, cum corporis affectibus paulo improbius urgeri se uideret, saccum sabulo repletum, uix homini portabile onus, per eremum incedens humeris baiulauit. Theosebio forte obuiam factus et, quid ageret, interrogatus, quod uexatorem suum uexaret, respondit. Nisi ergo corpus nostrum fatigatione aliqua agitauerimus, periclitabitur animę fortitudo, quando quidem naturali quodam instinctu duo ista sibi inuicem aduersantur, et alterius uis alterius debilitate constat.

Diuus Hieronymus in eo libello, quem ad uirgines Deo sacratas conscripsit, uidisse se in eremo affirmat unum ex monachis, qui a seniore iussus pręgrandem lapidem iam octo annos bis in die per tria fere milliaria gestauerat in scapulis, ita alacri animo, ut intermedio tempore semper nova sibi iniungi opera ultro patrem rogaret. Haud irritus hic uidebitur labor, si consyderabimus,

-- 2-471 --

quanti fructus sit cum obedire patribus tum ociositatem fugere.

Siquis autem ipsius Hieronymi in legendo scribendoque laborem consyderet, dicet: Quomodo sic occupato animo ulla turpis cogitatio potuit irrepere. Tum, si ad Eustochium uirginem scribenti ac confitenti crediderit (Memini me, inquit, clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec prius a pectoris cessasse uerberibus quam rediret Domino increpante tranquillitas), plane intelliget etiam inter labores cogitationum tentationi esse locum, easque cum labor nequit repellere, flagellis ac uerberibus excutiendas et semper auxilium divinę miserationis implorandum. Neque enim ex nobis sufficimus, ut Apostolus inquit, sed omnis sufficientia nostra ex Deo est.

Illud quoque macerandi corporis genus, quod a Bonifacio, Mysię Inferioris archiepiscopo, seruatum legimus non est silentio prętermittendum. Ferunt enim, cum ad illas gentes Christum euangelizaturus proficisceretur, equitantibus iis, qui cum illo erant, ipsum medio brumę tempore sine equo nudis pedibus incessisse. Et cum ad montium asperiora itinera peruenissent, equum conscendisse, sed tamen calciamenta minime induisse, ita ut sęuiente hyeme et niue, quę pedibus inciderat, gelascente plantas de stapede amouere nequiuerit, donec aqua feruente superinfusa glacies solueretur. Hanc in illo algoris patientiam imitentur, qui bullientem in medullis libidinis, ęstum cupiunt extinguere. Frigescente enim corpore facile et ipsa frigebit Venus.

Iccirco fortasse et Hospitius, apud Nuceriam solitarius (ut Paulus, qui Longobardorum historiam scripsit, refert) ferro solido lumbos nudos pręcinxerat, ut scilicet eam corporis partem magis attereret, unde magis uoluptatis motum exurgere solere sciret. Virtus enim eius in lumbis eius, et fortitudo illius in umbilico uentris eius.

Philoromus* corr. ex Phyloronius item presbyter intra saxeam speluncam inclusus et ferreis nexibus manes pedesque reuinctus uixisse perhibetur, ut carcerem simul uinculaque

-- 2-472 --

perferret. Hic extremo uitę die confessus est nullum a se temporis momentum, quo non de Deo aliquid cogitaret, prętermissum. Dum igitur corpus uoluntaria castigatione premeretur, spiritus ipse terrenis affectibus liber semper cęlestia meditabatur.

Martinus, in Massico, Campanię monte, solitarius manens, ut euagandi facultatem sibi surriperet, catena saxo affixa pedem uinxerat. Et cum diu angustiam hanc libenter pertulisset, Benedicto abbate id demum resciente iubenteque, ne committeret, ut catena ferrea potius quam catena Christi ibi illum fixum teneret, statim quidem nodos dissoluit, sed nunquam inde longius discessit quam discedere uinctus poterat. Durum profecto et difficile fuit hominem ueluti rabidum canem ferreis uinculis constrictum permanere, sed multo difficilius compede soluto longius abeundi uoluntatem semper tenere ligatam. Vtranque autem difficultatem superauit amor Christi.

Ioannem monachum sub caua montis rupe annos treis rectum perstitisse tradunt talique corporis gestu et cibum et somnum cepisse. Et diutina tandem immobilique statione tibias imas intumuisse hulceraque fecisse. Quid hac patientia intolerabilius, si quicquam intolerabile est, quo beatitudinis ęternę pręmia compensantur? Ac ne dubites Ioannem nunc in cęlesti gloria esse cum angelis, angeli ministerio pedum eius langor in terra curatus est.

Pacomius abbas per dumeta et obducta sentibus loca nudis uestigiis deambulabat, ut uoluptatis aculeos spinarum aculeis quasi clauum clauo expungeret. Cruentatis quidem pedibus ad cęllam suam redibat, sed superata tentatione magis de uictoria quam de uulneribus dolens. De talibus propheta Dauid cecinit dicens: Euntes ibant et flebant mittentes semina sea. Venientes autem uenient cum exultatione portantes manipulos suos.

Simonem monachum accepimus, dum apud puteum aquam hauriret, fune de situla soluto nudum corpus

-- 2-473 --

multo uolumine circumduxisse uesteque superiniecta uincula illa nullo conscio operuisse. Sed cum tandem penetrantibus nodis exesa et iam suppurata caro foetore secretum prodidisset, abbatis iussu funem detractum, ipsum de monasterio pulsum fuisse, quoniam id facinus magis animi stulticię quam deuotioni imputabatur; pulsum autem abiisse in solitudinem. Et cum ab eodem abbate nocturnis terrificationibus per uisum agitato reuocandus quęreretur, in cisterna sicca inuentum atque ad monasterium reductum ostendit Deus, quanti talem in illo uitę austeritatem faceret, sine cunctatione disponendo, ut ab his ipsis honoraretur, qui expulerunt.

Pater etiam Minorum Franciscus, quam in se durus extiterit, cum sępe aliis tum illo potissimum tempore monstrauit, quando connubii cogitationibus eum impugnari contigit. Sibimet enim iratus, proiectis repente indumentis et fune, quo pręcinctus fuerat, arrepto dure admodum sese diuerberauit. Cęterum, ubi uerbera parum profecissent (usque adeo uehemens tentatio erat) extra monasterium prorumpens, in altam niuem, sicut nudus erat, se deiecit diuque uolutauit. Ac deinde ex illa compactas hominum effigies identidem toto corpore astringens ipse se alloquebatur increpandoque dicebat: En tibi, Francisce, uxor, en tibi liberi! Aut uesti illos, ne sic algeant, aut dimitte omnia et uni Domino serui! Sic ille tandem carnis petulantiam domuit flagellis et libidinis incendium gelidas niues nudo amplexans pectore extinxit.

In hoc uirtutis genere muliebris quoque sexus laude sua non est fraudandus.

Elizabeth, Thuringię ducis coniux, regia progenies, cum incolumi sospiteque adhuc marito Christum induisset, in secretiori cubiculo cum ancillis conclusa, uti se flagellorum ictibus onerarent, iubebat. Ita submitti sese et humilitate deiici didicit, experiendo, an patienter ferret uerbera ancillarum suarum tam clari generis foemina.

-- 2-474 --

Illa quoque Elizabeth, Deo dicata uirgo, quam in Sconaugiensi* corr. ex Comagiensi latentem monasterio fama uirtutum mundo prodidit, et ipsa statutis horis quotidie flagello se cędebat, ut carne mortificata Christo uiueret, non immemor, quod ipse etiam pro nobis perpeti flagella uoluit flagellisque atrociora.

Maria Decegnies uirgo, inuita a parentibus uiro tradita, cum pręter quotidiana ieiunia crebrasque precationes etiam flagris acriter se distringeret, monuit maritum, ut communi utriusque uoto castitatem seruarent. Naufragium fecerat uirginitas matrimonii commissa fluctibus, sed dum tabulę innititur ieiunii, orationis, castigationis, illęsa intactaque ad portum enatauit salutis.

Radegundis, Clotharii, Gallorum regis, uxor, sub preciosis et delicatis uestibus uile et asperum cilicium tulit. Sicque omnem penitus Venereę uoluptatis motum de suo excussit corpore, ut tandiu a uiro precibus contenderit, donec impetrarit uinculi coniugalis dissolutionem castitatis obligatione. Quod fortasse non petisset, nisi prius carnem cilicio domuisset. Carne igitur spiritui subiecta pręponere coepit Christum marito, monasterium regno.

Quid de Cęcilia uirgine dicam? Quę Valeriano desponsata ne ipso quidem nuptiarum die ciliciolum suum dimisit. Exterius noua nupta auro textis fulgebat uestibus, interius Christi ancilla cilicio squalebat. Cumque Fescennini concinerentur et musici genesis perstreperent instrumenta, illa tacita uirginitatem ipsi, cui se prius desponderat, Deo, commendabat. Deus igitur per angelum suum eam ita tutatus est, ut integram inuiolatamque seruarit, martyrio coronarit et pro cilicio luce induerit immortalitatis.

Sarra, in Scythi uirginum pręposita, cum ad fluminis ripam posito monasterio annos sexaginta habitasset, haud sustinuit, ut aliquando aspicere per fenestram uellet leniter pręterlabentes aquas pratiue adiacentis amoenitatem, ne ex eo aspectu aliquid caperet uoluptatis.

-- 2-475 --

Nescio, an cilicio usa sit uel flagellis, sed affirmare ausim tantam hanc oculorum continentiam difficilius obseruari posse quam cilicium flagellaque tolerari. Huius exemplo constanter depugnandum est cum sensuum nostrorum affectibus, qui ab illicitis, nedum a uanis, auerti nullo modo possunt, nisi subdatur et laboribus corpus et animus Deo.

Cęterum corpus ipsum ita affligendo moderari debemus, ut rationi pareat, non ut occidat. Sicut et paulo durior seruus, non ut dispereat, puniri debet, sed ut mitior submissiorque fiat et domini sui imperium magis prompto exequi maturet famulatu. Certe nauis ipsa, si supra modum oneretur, subsidet et fundum maris citius continget quam littus; et si infra modum, ad omnem flatum instabili alueo alternaque laterum iactatione dum uacillat, periclitabitur. Et si lasciuienti iumento plus oneris quam ferre pręualet imponatur, in itinere corruet; sin minus, contra stimulum calcitrabit. Tentandę sunt igitur examinandęque uires et ęquandum cum uiribus pondus, quod ferentem neque grauitate opprimat neque leuitate licentius insolescere sinat.

-- 2-477 --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.