Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Anatoliam etiam uirginem angusto carcere una cum terribili serpente conclusam
nec tamen ab eo lęsam, cum tandem consumptam putarent carcerisque ostium
reserassent, serpens inde erumpens Audacem, a quo immissus fuerat, morsu
apprehensum sinuosoque spirarum uolumine colligatum humi deiicit moribundum.
Mox autem ipsius uirginis oratione serpens procul effugatur, et Audax sanus
errigitur. Christianorum enim conuenit pietati eos, a quibus offensi sunt,
defendere pro uiribus ac tueri nec ab uno lędi permittere.

|