Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Hoc quidem charitatis genus tum Veteri tum Noua lege pręcipitur nobis
obseruandum. In Exodo dicitur: Si occurreris boui inimici tui aut asino
erranti, reduc ad eum. Si uideris asinum odientis te iacere sub onere,
non pertransibis, sed subleuabis cum eo. Et in Prouerbiis legimus:
Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et in ruina eius ne exultet
cor tuum, ne forte uideat Dominus et displiceat ei, et auferat*
corr. ex auferet
ab eo iram suam. Et iterum: Si esurierit inimicus tuus,
ciba illum, si sitit, -- 2-407 -- da ei aquam bibere. Prunas enim
congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. In Euangelio
quoque ipse Dominus ait: Diligite inimicos uestros, benefacite iis, qui
oderunt uos. Benedicite maledicentibus uobis et orate pro calumniantibus
uos. Iterum: Diligite, inquit, inimicos uestros,
benefacite et mutuum date nihil inde sperantes, et erit merces uestra
multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos
et malos. Quod autem uerbis pręcepit, exemplo pręstitit. Proditori
quippe suo corporis et sanguinis sui sacramentum obtulit, pedes lauit,
osculum non negauit. Illis etiam, a quibus cruci affigebatur, ueniam dari
petiit: Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt, quid faciunt.
Si tam clemens erga tantam sęuitiam Dominus, quomodo seruus eius erit,
qui uindictam expetierit? Aut quomodo Christiano nomine censeri merebitur,
qui in diligendis inimicis Christum imitari contempserit? Omnibus mandatum
est benefacere omnibus, si fieri potest, sin minus, bene optare; ita tamen,
ut homo semper ametur, malignitas hominis nunquam. Omnis enim malignitas
diaboli seruitus est, homo autem Dei opus est, et quidem ad imaginem et
similitudinem autoris sui factum.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|