Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Vnde alibi ad eundem dicitur: Super montem excelsum ascende tu, qui
euangelizas Syon; ut scilicet culmen sanctitatis pie uiuendo
inscendat, qui prędicationis munus assumit. Exalta in fortitudine uocem
tuam, qui euangelizas Hierusalem; nempe ut, et qui prope sunt et qui
longe, audiant. Exalta et noli timere; ne timendo illis adulari
incipias, quos debes increpare et sublato cauterio, dum lędere cutem
formidas, latens sub ea malum suppurare permittas. Ideo nanque pręceptum
est: Non coquas hędum in lacte matris suę, id est, peccantibus ne
blandiaris.
-- 2-409 -- Rursum dicitur illi: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta
uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata
eorum. Proinde, qui in ecclesia declamant, aperte, perseueranter,
audacter suo fungantur officio, ita tamen malefacta omnium detestando, ut
semper uenię spem proponant poenitentibus. Quia Deus clemens et misericors
est, patiens et multę miserationis, et ignoscens super malicia.

|