Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Quali uero diligentia quantoque studio in docendo uti debeat catholicę
professor disciplinę, Paulus apostolus ostendit, dum Timotheum hortatur
dicens: Prędica uerbum, insta, opportune, importune, argue, obsecra,
increpa, in omni patientia et doctrina. Eundem quoque in loquendo
cautum circumspectumque esse oportere monstrauit, cum ait: Formam habe
sanorum uerborum, quę a me audisti, in fide et dilectione in Christo
Iesu. Et paulo post: Noli, inquit, contendere uerbis! Ad nihil
enim utile est, nisi ad subuersionem audientium. Solicite autem cura
teipsum probabilem exibere Deo, operarium inconfusibilem, recte
tractantem uerbum ueritatis. Prophana autem et uaniloquia* corr.
ex inaniloquia
deuita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut
cancer serpit. Et iterum ait: Stultas et sine disciplina
quęstiones deuita, sciens, quia generant lites. Ad Titum etiam:
Loquere, inquit, quę decent sanam doctrinam. Sic et
Dominus noster Iesus Discipulis suis, ut Euangelium regni Dei prędicarent,
mandauit, non inanes poetarum fabellas, non rerum nihil ad institutionem
uitę pertinentium inutiles uestigationes, non captiosa sophismatum
argumenta, quibus occupatus animus confunditur magis quam eruditur.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|