Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Ad hęc, siquis uestes et ornamenta Aaron pontificis et filiorum eius
sacerdotum in Exodo consyderet, inueniet in eis creaturarum omnium typum, et
hoc quidem, quantum ad allegoriam pertinet. Quantum uero ad tropologicum
sensum, uirtutum cunctarum imaginem. Et si anagogen contemplari uoluerit,
figuram Christi. In fronte nomen Dei ineffabile sculptum in auro rutilat,
quia caput Christi Deus est et caput Ecclesię Christus. Oleo
sanctificationis consecrantur, ut eundem significent, de quo et prędictum
est: Vnxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię prę consortibus tuis. Et,
si tanta pontifici et sacerdotibus Dei tribuuntur, ut mundum totum
uirtutesque omnes contineant et simul mundi uirtutumque Dominum nobis
exibeant, quis non eos ante cunctos mortales, qui in terra sunt, ponendos
arbitretur? Quis uel sola officii autoritate non omnibus magis uenerandos
existimet? Soli pontifici sancta sanctorum ingredi licet, Solis sacerdotibus
in altari Deo ministrare, solis panes propositionis sumere et pro populo
supplicare. Cedat -- 2-428 -- omnis terrena potestas! Nihil in sacerdotis
potestate conspicimus, quod non cęlo dignum sit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|