Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Edgaro enim Britannici regni diadema suscipiente Dunstanus, Cantuariensis
archiepiscopus, sibi diuinitus prędictum audiuit pacem Britannię futuram,
quandiu ille uiueret. Igitur annos sedecim, quibus regnauit, omnia in summa
quiete tranquillitateque fuere. Perpetuo quippe amicicię foedere uicinos
reges sibi deuinxerat, piratas mari, prędones terra submouerat. In feras
etiam predę auidas seuerus, a Guidualdo, Gualdensium rege, tributum exegit,
annis singulis lupos triginta uenatione captos. Id seruatum, donec illud
bestiarum genus assiduis cędibus defecit. Nihil esse in regni finibus passus
est, quod a pacis quiete foret alienum. Tantus ergo pacifici status amor
ipsum usque ad quietem euexit sempiternam et ad cęlestis regni gloriam
sublatum inter sanctos collocauit. Hunc imitentur terrarum principes et
illorum, qui turbas cient, ferocitatem coerceant, -- 2-439 -- bonos sibi
concilient, malos persequantur, bello nihil aliud quam pacem quęrant, si Deo
pacis placere et ab eo pro talibus factis post terreni regni successum
supernę quoque felicitatis recipere mercedem exoptant.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|