Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Hinc sane est, quod plerique cum feris bestiis in solitudine uiuere sibi
satius duxerunt, ne in coetu hominum mentem, quam in sola Dei contemplatione
fixam et locatam habere uellent, diuersis cogitationibus diffundere atque
distrahere cogerentur. Ob hoc sane Arsenius, cur tantopere accessum hominum
deuitaret, cum interrogaretur, non posse se cum Deo simul et hominibus esse
aiebat.

|