Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Polycarpus quoque, eius discipulus, Martioni heretico forte occurrens, cum ab
eo, an se agnosceret, interrogaretur, respondisse dicitur: Agnosco, agnosco
diaboli primogenitum. Itaque docet haud molliter cum huiuscemodi hominibus
loquendum esse, siquando loqui necesse fuerit. Cur enim dissimulemus eosdem
nos habere inimicos, quos Dei esse nouerimus, tanto maiore odio dignos,
quanto dolosius catholicę insidiantur ueritati? Amplius aliquid dicam: Etiam
cum fidelibus mundana tractantibus religioso uiro periculosa est
conuersatio.

|