Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Quid est autem, quod Paulus apostolus ad Timotheum scribens uelle se dicat,
ut mulieres orent in habitu ornato? Nunquid in sericis aut purpura eas orare
pręcipit? Minime quidem, quippe qui habitum istum continuo temperauit
subiungens: cum uerecundia et sobrietate ornantes se, ut scilicet
uerecundia luxum declinet et modum seruet sobrietas; non in tortis
crinibus, inquit, aut auro, aut margaritis, uel ueste preciosa,
sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Et,
si mulier citra modestiam ornare se et componere prohibetur, quę coniugio
excusare posset ornatum, ne incomptior displiceat uiro, quanto minus ornari
debet uirgo, quę sese totam dedicauit soli illi, de quo dictum est: Erit
iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium eius. Et in
psalmo: Indutus est Dominus fortitudinem, et pręcinxit se uirtute.
Qualis ergo Sponsi ornamenta, talia sint et sponsę: iustitia, fides,
fortitudo cęteręque uirtutes, non aurum, non gemmę, non sericum, non
purpura. Nam et Petrus apostolus: Sit, inquit, non extrinsecus
capillatura aut circumdatio auri aut indumentum uestimentorumque cultus,
sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et
modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Alium ergo quam
spiritalem cultum atque ornatum quęrentibus, quid Dominus per prophetam
minetur, operęprecium est audire. Dixit Dominus Deus, inquit: Pro
eo, quod eleuatę sunt filię Syon, et ambulauerunt extento collo, et
nutibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant, et pedibus suis
composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uerticem filiarum Syon,
te Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum
calciamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et, -- 2-458 -- mytras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,
et olfactoriola, et inaures, et anulos, et gemmas in fronte pendentes,
et mutatoria, et paliola, et linteamina, et acus, et specula, et
syndones, et uittas, et theristra. Et erit pro suaui odore foetor, et
pro zona funiculus, et pro crispanti crine caluitium, et pro fascia
pectorali cilicium. Per alium quoque prophetam dicitur: Cum
uestieris te coccino, cum errata fueris monili aureo, et pinxeris stibio
oculos tuos, frustra componeris. Contempserunt te amatores tui, animam
tuam quęrent. Et ut breuiter discamus, quantum obsit elegans
preciosumque uestimentum aut quantum prosit humile et despectum, diues ille,
qui purpura et bysso induebatur, sepultus est in inferno, mendicus autem
Lazarus, qui nihil pene, quo indueretur, habebat, ab angelis sublatus et in
Abrahę sinu collocatus. Tantaque repente facta est rerum statusque
commutatio, ut et temporalibus deliciis ęterna succederent supplicia et
temporali miserię ęterna beatitudo.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|