Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous section

Next section

LIBER IV
Caput I / DE CORPORIS CASTIGATIONE PER IEIVNIVM

Quartum nunc operis huius uolumen Deo adiuuante inchoabimus. Sed ne pręcedentem materiam nimis cito reliquisse uideamur, adhuc de ipsa corporis castigatione, quod restat, loqui pergemus. Et primum quidem illam, quę ieiuniis constat, explicare aggrediemur, ut, qui uolent hac quoque in parte sanctorum uitam speculari, cibi potusque abstinentia rite seruata, ad illud tandem spiritale a Deo electum ieiunium, quod est uitiorum derelictio assumptioque uirtutum, facilius peruenire possint, ut scilicet esurientes et sitientes iustitiam cum his ipsis, quos sibi proposuerint imitandos, ęternę beatitudinis pabulo saturentur.

-- 2-478 --

Quantę enim uirtutis quantęque apud Deum ęstimationis ieiunium semper fuerit, et Vetus Scriptura indicat et Noua.

Moyses in monte quadraginta dies et totidem noctes nihil gustans facie ad faciem cum Deo loquitur et Legem digito eius in tabula lapideis conscriptam accipit. Quibus ob populi culpam confractis, rursum ieiunans, et Domini indignationem placauit et Legem recuperauit.

Hinc in Leuitico pręcipitur filiis Israhel, ut septimi mensis diem decimam celebrem habentes ieiunio affligant animas suas usque ad uesperum, pro satisfactione utique peccati, quod uitulum adorando commiserant, unde dies expiationum dicitur, et in memoriam, quia Moysi ieiunio ac precibus exoratus Dominus ueniam illis indulserat, unde etiam dies, dies propiciationis nuncupatur. Ieiunio igitur et Dei uindicta reprimitur et commissa purgantur.

Helias propheta post subcineritii panis esum et aquę potum, cum dies quadraginta ieiunus ambulasset, peruenit usque ad montem Dei Oreb atque idem igneo curru sublatus transuectus est in paradisum. Si illic satiari cupimus, hic ieiunemus.

Samuelis deprecationes ac simul populi ieiunium respiciens Deus, Philistinorum in Masphat exercitum in ipsos iam irruentem repenti fragore tonitruque perterruit et in fugam conuertit. Si sic stat pro ieiunantibus et orantibus Dominus, quia a tentationibus superatur, nisi qui neutrum diligenter exequitur?

Saulis item regis edictum obseruans populus Israhel, quo die nihil comedit, ingentes Philistinorum copias, quas paulo ante metu perculsus fugerat, fugientes persecutus est a Machmis usque in Hailon multisque interfectis preda potitus est. Inermis erat et ieiunio se muniens armatos uicit. Quippe neminem ex Israhelitis arma tunc habuisse asserit Scriptura pręter Saulem et Ionatham. Non ergo armis, sed ieiunii uirtute pręualuerunt. Et cum uix decem milium numerum implerent, aduersariorum autem exercitus essent triginta curruum, sex

-- 2-479 --

equitum, reliquum uulgus sicut harena, fauente Domino multitudo cessit paucitati, armatura nuditati, saturitas ieiunio.

Iosaphat etiam, Iudę regem, legimus ieiunium cunctis, quibus pręerat, indixisse, cum Moab et Ammon et Idumei innumera pene multitudo contra illum uenientes mutuis inter se uulneribus concidere. Et qui cibo uacui erant, non tentato pugnę periculo repleti sunt spoliis inimicorum.

Achab rex, scelere quondam quam regno insignior, impietatis suę poenam, sacco et ieiunio humiliatus, distulit in posteros. Illo defuncto Ochozias filius cecidit per cancellos coenaculi, et mortuus est. Ioram filius a Iehu sagitta percussus periit. Iezabelem uxorem ui de fenestra pręcipitatam equorum ungulę contriuerunt, contritam dilacerauerunt frustatim canes, reliqui septuaginta filii in Samaria occisi sunt. Et qui in Iezrahel de domo eius erant, omnes Iehu regnante interempti et omne prorsus genus Achab internitione sublatum. Tantam suorum ruinam, tam miserabile spectaculum uidisset ipse (sicuti per prophetam interminatus fuerat Dominus) nisi ieiunasset. Ieiunauit, et usque ad tertium regni successorem ea familię dilata est clades.

Peccauerat Dauid, et peccatum confitens a Nathan propheta audierat: Transtulit a te Deus peccatum tuum. Et post hęc tamen: Infirmata sunt, inquit, a* add. ieiunio genua mea. Sed cuius genua infirma ieiunio erant, eius in Deo spes firma fuit. Vnde ait: In te, Domine, speraui; non confundar in ęternum.

Danieli ieiunanti diuina reuelantur mysteria, et dies a sole iustitię illuminandus pręfinito hebdomadarum numero panditur. In lacum leonum missus per dies sex nihil comedit, et inter ferocissimas bestias mansit illęsus. Cumque esuriret, Abacuch propheta per angelum Domini de Iudea translatus in Babylonem, apposuit illi pulmentum, quod messoribus coxerat, et refocillatus est. Ieiunus igitur Daniel sacramenta discit, leonum ferociam

-- 2-480 --

domat, prandium diuinitus missum accipit. Denique de fouea, in quam proiectus fuerat, liberator. Et qui Deum Israhel prędicanti non crediderant, saluato credidere, mirantes et confitentes uerum timendumque esse Deum Danielis.

At uero prophetes ille de Hierusalem ueniens in Bethel, cum alterius fraude mendacioque deceptus fregisset ieiunium, a leone (quod animalis genus ieiunanti Danieli pepercerat) suffocatus periit. Qui tamen, dum ieiunium seruabat, manum Hieroboam regis, ipsum ferire uolentis, arescere fecerat et arefactam, cum illum poenituisset, rursum sanitati restituerat. Tanta itaque ieiunantis uirtus fuit, quanta soluentis ieiunium imbecillitas. Nam quem irati regis potentia lędere non potuit, unius bestię uis interemit.

Nunc nostra percurramus!

Quadraginta dies ieiunauit Saluator noster, et a diabolo tentatus ostendit, quomodo insidias eius euitare et uirtutem possimus uincere, dum ieiunando uincit. Quamobrem in hoc pugnę genere non est nobis uiribus corporis opus ad uincendum, sed magis imbecillitate, ne in illo diabolus fomitem inueniat, quem concupiscentię igne succendat. Hic est enim faber sufflans in igne prunas et proferens uas in opus suum.

Atque idem Dominus noster, cum in monte transformatus totus Diuinitatis suę luce resplenduisset, Moysen et Heliam iuxta se apparere fecit, quia et ipsi aliquando quandragenarii ieiunii obseruatores extiterant, ut ex hoc nobis insinuaret eos, qui libenter ieiunauerint, suo glorioso consortio esse dignos.

Quid est autem, quod, cum Discipulis orandi rationem tradidisset, continuo ieiunandi documenta ingessit, nisi quia illa demum fortis et efficax est deprecatio, quam cibi comitatur abstinentia? Hoc enim duplici telo ualidiora inimici machinamenta demoliri ac dirui posse monstrauit, cum de nequissimo spiritu effugando diceret: Hoc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium.

-- 2-481 --

Ne autem abstinentię bono abutamur ad iactantiam et uirtutem in uitium commutemus, sit: Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritę tristes. Et ut potius sub aliquo iocunditatis uelo lateat alios corporis nostri maceratio: Tu, inquit, cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in absconso. Et Pater tuus, qui uidet in absconso, reddet tibi. Phariseorum*corr. ex Palestinorum ista mollities erat, cum festum agerent, caput unguentis delibutum et lotam pręferre faciem. Non ista facienda, dum ieiunatur, pręcipit Dominus, sed metaphora utitur, per quam lętari et gaudere iubet, ut hypocritarum simulatę sanctitatis tristitiam arguat. Vis igitur omnia prorsus, quę hic mandantur, implere? Hoc, quod ieiunas, quod abstines, totum Deo, nihil ostentationi offeras.

Post Dominum Iesum primi inter Christianos apostoli ieiunio usi sunt. Ipse enim, ut in Euangelio legimus, cum in Matthei domo accubuisset, quibusdam interrogantibus, quare discipuli eius, sicut Ioannis et phariseorum, non ieiunarent, respondit: Nunquid possunt filii nuptiarum, quandiu sponsus cum illis est, ieiunare? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illis diebus. Peracta igitur spiritalis connubii celebritate passionis ac resurrectionis tempos aduenit, et sublatus est ab iis Sponsus. Exinde illius desyderio uehementer solicitati ieiunare et esuritione se afficere coepere. Nec unquam ab his abstinentię angustiis recesserunt, donec in cęlesti thalamo rursum eidem, quem tam ardenter desyderauerant, feliciter iuncti sunt, ubi nunc ieiuniorum famem, quam hic haud multum sustinuerunt, ęterni perpetuique conuiuii refectione compensant.

Apostolicum autem uirum Nicolaum, Myreę urbis episcopum, ferunt infantulum adhuc in cunabulis uagientem et fasciarum inuolucris colligatum, cum nutricis huberibus admoueretur, quarta et sexta quaque feria non nisi semel sugere lac uoluisse. Mira profecto res:

-- 2-482 --

nondum ad buas papasque peruenerat, hoc est, potus cibique usum, et iam ieiunia obseruabat. Sed si adulti sanctitudinem consyderauerimus, non erit mirum, quod tales ac tanti hominis etiam infantia mirabilis fuerit.

Idem miraculum uel portentum potius de Sisinio, Thaunensi episcopo, refertur, scilicet ipsum quoque, cum editus lacte genitricis suę aleretur, quarta et sexta feria tantummodo semel tenelluli oris labella huberibus admouere consueuisse. Cum autem et hunc multa animi sanctitate pręstitisse manifestum sit, cur non speremus eum sanctum et beatum euasurum, quisquis uel integrę iam ętatis uitam ab hac ieiuniorum obseruatione auspicabitur?

Eosdem quartę et sextę ferię dies Maglorius,* corr. ex Maiorus Sargiensis episcopus, ita ieiunio suo consecrauit, ut in illis prorsus nihil degustaret. Aliis uero diebus pane ordeaceo uictitabat. Vis nosse, quantum illi sic ieiunasse profuerit? Virginitatem perpetuo seruauit.

Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, ipse quoque uirginitatis coronam adeptus est: lasciuiam carnis domans ieiuniis. Feria sexta sicco pane tantum et aqua frigida semper est usus. Nunquam illi curę fuit, ut pasceret corpus, sed ut sustentaret. Propterea quidem cibauit illum Dominus pane uitę et intellectus, et aqua sapientię salutaris potauit illum. Fuit enim doctor egregius, disciplinis diuinis apprime eruditus, multis pręterea miraculis clarus.

Bonifacio martyri, Mysię archiepiscopo, quotidiana ieiunia pro deliciis erant atque ut inediam per biduum quatriduumque prolataret, Dominicis tantum diebus quintisque feriis cibum capiens. Cum tamen docendo gentiles per Mysiam iter faceret, uię ac frigoris asperitate fatigatus ita temperauit ieiunium, ut quotidie dimidio panis et aquę poculo uires reficeret. Et quoniam neque equo uehi uoluit, sed pedes ire detractis etiam calciamentis, ut alibi diximus, magis mirandum existimo tanto labori talem ac tam modicam coenulam sufficere potuisse quam

-- 2-483 --

quod sine illo tot dierum, quod dictum est, inediam tolerarit. Tali uitę tenore cucurrit ad martyrium. Et alii quidem martyres unam martyrii coronam receperunt, hic duas, ieiunii martyrium sanguinis martyrio copulando.

Iuonem presbyterum, et ipsum solicitum imprimis abstinentię cultorem, omnia ab Ecclesia indicta ieiunia sola panis et aquę refectione obseruare solitum legimus, ut plus aliquid faceret, quam quod pręceptum fuerat, et alimenti tenuitas obedientię cumulus esset, alias etiam abstemium fuisse et nunquam uel modico uino usum.

De Antonio quoque, Aegyptio abbate, memorię proditum est, quod semel in die hora uespertina, panem cum sale comederit et aquam frigidam biberit, et cum perseuerantius ieiunaret, nunc bidui nunc tridui inediam passus sit; tum, quod eam rem illi inuidens diabolus aliquando sumpta monachi forma apparuit, cibos porrexit et, ut aliquid sumeret nec se fame confici permitteret, exhortatus sit, quod tandem deprehensa fraude Antonius cruces signo se munierit et ille euanuerit. Ex quibus facile apparet, quam magno emolumento nobis ieiunium sit, cum tantę molestię diabolo sit et ieiunantes tentari posse, superari non posse.

Sansonis quoque, Dolensis archiepiscopi, ieiunia fuere modo biduo, modo triduo transacto, modo post hebdomadam cibum sumere, toto uero Quadragesimę tempore bis aut ad summum ter parcissimo uictu lassum et effoetum uiribus corpus recreare.

Seuerus abbas, natione Syrus, Domenico quoque die mane sacram communionem, uesperi panem unicum sumebat, altero cibo animam alens, altero corpus sustentans. Reliquis autem diebus cibo pariter ac potu uacuus perdurabat.

Hoc idem et a Mederico apud Heduam, Gallię urbem, obseruatum legimus.

Elpidius etiam abbas, genere Cappadox, cum desertum quoddam incoleret et squalentis antri angusto carcere se occlusisset, tantum bis in hebdomada, id est, Dominicis et quartę ferię diebus uesci solitus dicitur.

-- 2-484 --

Mutium item abbatem in solitudine singulis Dominicis singulo pane diuinitus sibi allato nutritum accepimus, aliis uero diebus absque cibo ieiunum permansisse.

Illos quatuor, quos Pafnutius abbas in remotissima Aegypti eremo commorantes reperit: Ioannem, Andream, Thaddeum et Philippum, hebdomadarum continuata ieiunia Dominicis diebus soluere solitos ferunt, angelo tunc iuxta eorum numerum panes deferente. Et in aduentu Pafnutii quintum panem additum fuisse dicunt. Nec sane mirum uideri debet, quod quidam sanctissimi homines in solitudine de cęlo receperint alimenta, cum etiam pręuaricator populus manna in deserto nutritus sit.

Illud ego maiore admiratione dignum reor, quod de Stephano presbytero Constantinopolitano, traditum est, quod scilicet nondum editus ieiunia colere coeperit. Nam, ut aiunt, mater eo grauida non uinum, non carnem, non lacticinia gustare poterat et, si gustasset, prę nausea euomebat. Post hęc ipse iam natus, cum huberibus applicaretur, sugere matrem nisi ieiunantem nolebat. Tali ostento significatum est, quantę ille abstinentię obseruator mox futurus esset. Vbi enim cum ętate creuit uirtus, in templo beati Petri apostoli clausuram subiens herbas cum sale coctas absque alto condimento semper uesperi comedebat. Deinde presbyter factus pristino uictui salem ademit. Et ne hoc quidem tam fatuo cibo quotidie, uti uoluit, sed aut semel aut bis tantum in hebdomada eum sumere aut ad Dominicum usque diem inediam proferre. Postremo, cum in solitudinem secessisset, herbis crudis pascebatur, a cocto abstinebat. Et monachus professus, cum a seniore iuberetur modico uino uti propter stomachum, unicam uini guttulam in urceum aquę plenum instillare coepit, ut et obediret et aquam tamen nihilo pene quam ante sapidiorem biberet. Pauculas etiam ficus festiuis duntaxat diebus in cibo habuit, neque hoc quidem sua sponte, sed obedientię iure. Hic igitur iam ab initio in parentis uisceribus a Deo electus, prędestinatus et sanctificatus, quam magna res esset ieiunium, ostendit, cum ipsam matrem ad id compellendo

-- 2-485 --

tum semet usque in finem eo incredibiliter macerando, id est, a duodeuigesimo usque ad septuagesimum tertium ętatis suę annum. Tunc demum pascuis cęlestibus satiatus est, tanto quidem huberius, quanto hic uixerat abstinentius.

Sancto Liberali, cuius ossa Taruisii posita honorantur, uitę merito de cęlo concessum fuit (omne enim donum perfectum desursum est), uti Dominico quoque die percepta spiritali alimonia corporis et sanguinis Christi sine ullo alio cibo reliquum tempus perduraret. Itaque, quod ad animę salutem sumptum erat, illius uirtute etiam caro sustentabatur.

Ioannes quoque abbas in Thebaidis eremo, quem sub rupe quadam manentem toto triennio nunquam sedisse diximus, ipsam sacrosanctam communionem Dominicis diebus a sacerdote sibi delatam sumens, nihil aliud gustabat. Hoc illi et sacramentum et uictus fuit.

Apelles item Aegyptius, faber ferrarius, ut Christo seruiret, eremum penetrans, quemadmodum ferrum malleis, ita semet cudere coepit ieiuniis. Atque a Deo omni morum sanctitate limatus et expolitus euasit, ut etiam ipse nihil unquam degustaret pręterquam Dominicis diebus panem illum, qui de cęlo descendit. Quem qui digne manducauerit, non esuriet in ęternum.

Pesium* corr. ex Epesium anachoretam annos quadraginta, quos in Scythiotica eremo peregit, sol non uidit manducantem. Nunquam enim ante uesperum quicquam gustauit.

Diuus Hieronymus testatur etiam Hilarionem abbatem nunquam ante solis occasum, nec festis diebus nec in grauissima ualitudine, soluisse ieiunium, cum tamen duro admodum parcissimoque uictu usum dicat — herbarum syluestrium ordeaceique panis et non coctę, sed aqua frigida maceratę lentis, ita ut ei aliquando caligarent oculi, corpus scrabedine rigeret, et tunc oleum pro remedio in cibatu addidisse. Denique a sexagesimo tertio usque ad octogesimum ętatis suę annum, cum pane quoque abstineret, sorbitiunculis ex farina et holere

-- 2-486 --

comminuto sustentatum fuisse, donec reddito spiritu conuiuii cęlestis perpetua et ineffabili dulcedine, quam semper appetierat, satiari coepit.

De se quoque ipse Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens loquitur ac dicit: Repugnantem spiritui carnem hebdomadarum inedia subiugabam. Non tacuit, quod olim in eremo secretus egerat, ut illam, quam docebat, suopte exemplo magis moueret, et tamen confitetur cogitationum in corde lasciuientium illecebris uix interdum se resistere potuisse. Pallebant, inquit, ora ieiuniis, et mens desyderiis ęstuabat in frigido corpore, et ante hominem suum iam carne pręmortua sola libidinum incendia bulliebant. Et ipsi nos tutos putabimus, si diem unum aut alterum in hebdomada ieiunauerimus? Nescio, an etiam ieiunium dici debeat, quod consequentis diei obruit repletio, cuius famem succedens exuperat saturitas.

Syluanus abbas in deserto Scythi ieiunii die una cum Zacharia discipulo iter faciens, ad quoddam monasterium diuertit et humaniter acceptus manducauit. Cum autem discessissent, discipulum in uia bibentem reprehendit, quod eo potu ieiunium ante tempus soluisset. Et cum ille tunc se ambos iam soluisse ieiunium diceret, cum in monasterio comedissent: Minime, inquit, nam illud non ieiunii solutio, sed charitatis communicatio fuit. Itaque existimauit absque ieiunii detrimento posse aliquid pręgustari in sodalitio exterorum, id est, cum aut ipse alios hospitio susciperet aut ab aliis susciperetur. Quem morem apud Aegypti monachos celebrem fuisse autor est Cassianus, ita tamen, ut illam pręgustationem districtiore postea ieiunio compensarent. Vsque adeo neque charitatem dimittere neque abstinentię quicquam derogare uolebant.

Odilo, Cluniacensis abbas, Quadragesimale ieiunium solicitius obseruans, cum panem cinere aspersum comedisset, aquam potui poposcit. Qua acceptor et statim in uinum mutata ministrum increpuit, quod uinum pro aqua sibi attulisset. Illoque admirante et rursum de fonte

-- 2-487 --

haustam afferente idem secutum est miraculum. Vbi tandem agnouit Dei uoluntatem, timuit recusare, quod ab ipso offerebatur, et asperiorem cibum molliore poculo temperauit.

Gregorius pontifex, ingenio ac sanctitate ęque clarus, dum adhuc monasticam uitam ageret, aduersa implicatus ualitudine ieiunium Quadragesimale seruare non poterat. Adueniente uero Sabbati sancti die flens Eleutherium abbatem rogauit, ut precibus a Domino tantillum sibi uirium impetraret, quod satis esset ad eam saltem tam celebrem diem ieiunio excolendam. Quo orante tantum concepit uigoris, ut etiam in alterum diem inediam facile producere posset, si uoluisset. Sic quidem ipsemet in tertio Dialogi sui libro testatum reliquit. Quo exemplo aperte admonemur, ut, siqua res ad seruandum ieiunium nobis impedimento fuerit, non negligamus, immo, ut ab ea expediamur, uotis precationibusque Dominum solicitemus. Petenti dabitur, et pulsanti aperietur.

Nunc foeminis, si quam forte uiros imitari piget, foeminarum proponamus exempla!

Anna, Helcanę uxor, non capit cibum, sed luget et orat. Et sterilitatem ab emula exprobratam Domino miserante foecunditate compensat moeroreque in gaudium uerso concinit dicens: Exultauit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino meo. Vinum et quod inebriare potent, nunquam bibit, et bibentibus uinum hilarior efficitur, dum prolis generositate lętatur.

Sarra, Raguelis filia, septem iam maritis, antequam ab eis tangeretur, uiduata, octauum Tobiam triduano ieiunio seruauit incolumem. Cumque coniugum suorum interfectrix diceretur, omni penitus probro, dum ieiunasset et orasset, meruit liberari. Ipse denique Asmodeus demon, qui ipsos septem uiros interemerat, unius mulieris uictus ieiunio religatur in deserto amittitque nocendi facultatem, qui habuerat occidendi.

Ieiunabat Iudit omnibus diebus uitę suę, et Assyriorum exercitu fit fortior. Ozias, Bethulię princeps et

-- 2-488 --

qui cum illo erant, iam se suaque dedere hosti decreuerant, quem illa interemit. Itaque, quos arma a seruitutis iugo defendere non ualebant, unius foeminę ieiunio et orationibus munitę uirtus liberauit.

Anna, Phanuelis filia, quotidianis ieiuniis et obsecrationibus ad prophetandi culmen peruenit, puerum Iesum, quem Simeon sacerdos in ulnas acceperat, ipsa superueniens adorat et Redemptorem Israhel confitetur Spiritu Sancto plena, quia cibo uacua abstinendo et orando intellexit, quod scribę et pharisei legendo non perceperunt.

Asellam uirginem Hieronymus laudibus efferens: ieiunium, inquit, pro ludo habuit, inediam pro refectione. Et cum eam non uescendi desyderium, sed humana conditio ad cibum traheret, pane et sale et aqua frigida concitabat magis esuriem quam restinguebat.

Idem Paulę, uita iam defunctę, uirtutes enarrans: Tantę, inquit, continentię fuit, ut prope mensuram excederet et debilitatem corporis nimiis ieiuniis ac labore contraheret. Exceptis diebus festiuis uix unquam alias oleum in cibo cepit, ut ex hoc uno ęstimetur, quid de uino et liquamine et piscibus et melle et ouis et reliquis, quę gustu suauia sunt, iudicarit. In quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant et, si iis uentrem ingurgitauerint, tutam pudiciciam suspicantur. Post multa tandem ait: Nulla iuuenum puellarum sano et uegeto corpore tantę se dederat continentię, quantę ipsa fracto et senili debilitatoque corpusculo. Postremo dicit, quod, cum febre laboraret, nec medicorum consilio nec Epiphanii episcopi suasionibus compelli potuerit, ut uinum biberet; et ipse Epiphanius ab ea exiens tantum se profecisse dixerit, ut e contrario sibi iam seni aquam bibere pene persuasum esset. Quod si hęc et langore et ętate confecta foemina uinum, in quo est luxuria, usque adeo gustare timuit, quomodo non magis timere debeant, quę et sanę sunt et iuuenilis ętatis feruore, etiam cum multum ieiunauerint, incalescunt?

-- 2-489 --

Et in illo Thebaidis monasterio, in quo Euphrasia uirgo omnium spiritalium unguentorum odore fragrauit, quotidiana seruabantur ieiunia et non carnem, non lacticinia, non uinum, non oleum, non denique dulcium genera fructuum gustare fas erat. Euphrasia uero biduo triduoque et tota interdum hebdomada inediam protrahebat, uacuum cibo uentrem gerens, ut animam repleret uirtutibus.

Maria Aegyptiaca, quę meretricium quęstum in quęstum uertit paradisi, in solitudinem secedens tres tantum panes pro uiatico, secum tulerat. Et quoniam ibidem Deo seruiens plus minus quadraginta uixit annos nec unquam interim hominem uidit, pręter anno illo, quo ad Dominum migratura erat, Zosimam abbatem, apparet eam hoc toto fere tempore sine panis esu perdurasse et, si quicquam ederit, more ferę syluestrium herbarum pastu fuisse sustentatam. Quicquid culpę olim per ingluuiem contraxerat, tali ieiunio purgauit. Et quę diu uersata fuerat in prostibulo, post eremi angustias incola efficitur regni cęlorum.

De Felicula uirgine et martyre traditum est carcere inclusam dies septem nihil gustasse et iterum in templum deę Vestę sub custodia translatam alios septem dies pari inedia peregisse. Hac igitur abstinentię uirtute roborata, constanti et imperterrito animo martyrii pertulit supplicium, nihil horrescens tyranni sęuitiam, sed mori cupiens et esse cum Christo.

Maria Decegnies, cuius ortu Niuella, Leodiensis, episcopi uiculus, nobilitatus est, a festo Exaltationis Crucis usque ad Pascha ieiunium cum sola panis et aquę refectione per annos tres obseruauit. Eandem ferunt aliquando quinque et triginta dies absque cibo perseuerasse, diuinis fruentem colloquiis; tres item et quinquaginta dies ante obitum suum nihil aliud gustasse pręter uitale uiaticum carnis et sanguinis Christi; hint defunctę animam ab angelis in cęlum ferri uisam, ut, quę a terrenis alimentis identidem abstinuerat, cęlesti pabulo repleretur in ęternum.

-- 2-490 --

Cęcilia, uirgo et martyr, biduanis et triduanis ieiuniis meruit uirginitatis suę habere custodem et palmam obtinere martyrii.

Cęterum non omnibus data est eadem abstinentię mensura idemque modus. Alius dies multos inediam pati potent, alius ne unum quidem. Alii ad sedandam famem dimidium panis sat est, alii integer parum est. Tantum ergo sibi quisque ieiuniorum imponat, quantum ferre pręualet, tantum comedat, quantum ad regendos corporis census sufficiat, non ad extinguendos, quodque ad continuanda ieiunii congruere uisum fuerit, non ut duorum aut trium dierum nimia abstinentia subsequentium repletione indigeat et probro locus sit dicentium: Hic homo coepit ędificare, et non potuit consummare. Turrim igitur ieiunii constructurus computet sumptus atque ita moderetur, ut futuro operi ad culmen usque educendo suppetere possint.

Sed cauendum est, ne, dum abstinentię immodestiam fugimus, in uitium incidamus gulositatis. Quo subuersi Adam et Eua mandatum Dei contempserunt et de pardiso eiecti sunt, Noe pudenda nudauit, Loth incestum commisit, Esau primogeniturę ius uendidit, populus Israheliticus in deserto periit, Heli sacerdotis filii hostili gladio cęsi sunt. Sodomę quoque euersio, ut ait Scriptura, superbia et saturitas panis fuit. Ideo Dominus in Euangelio: Attendite, inquit, uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę, et superueniat in nos repentina dies illa. Et: Vę uobis, qui saturati estis, quia esurietis! Mediocritate igitur opus est, ut nec nimium nec parum cibis abstineamus. Alterum seipsum incaute perdere est, alterum uentri, non Deo seruire est.

Omni pręterea ope et totis uiribus enitendum, ut semper a uitiis, magis quam a cibo, ieiuni inueniamur. Alioquin nec a cibo ieiunasse proderit, si inter ieiunandum peccato locus erit. Non est, inquit Apostolus, regnum, Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto. Pietatis igitur et iustitię cura curam

-- 2-491 --

superet ieiunandi. Hoc est enim ieiunium, quod elegit Dominus et propter quod per Esaiam ait: Sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hęreditate Iacob, patris tui.

Ad hęc, nequid simulate, nequid iactanter fiat: Nolite ieiunare, inquit, sicut usque ad diem hanc, ut audiatur in excelso clamor uester. Tales quippe phariseum imitantur, qui ait: Non sum sicut cęteri homines: ieiuno bis in sabbato. Sed dum insipienter gloriatur, publicano, quem despexerat, factus est deterior. Hos et per Zachariam arguit Dominus dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis, nunquid ieiunium ieiunastis mihi? Non enim Deo et iustitię, sed uanitati ieiunant, qui ieiunando hominum rumusculos et inanes gloriolas aucupantur et dici, quam esse Sancti malunt. Qui sępe quidem, ut se efferant, aliis detrahunt nec Apostolum audiunt dicentem: Qui non manducat, manducantem non iudicet. Tu qui es, inquit, qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem; potens est enim Deus statuere illum.

Sint igitur examinata, sobria, pura, simplicia, humilia ieiunia, non immoderata, non lauta, non animi uitio polluta, non ficta, non suę laudis cupida, alienę inuida et liuoris magis quam abstinentię pallore infecta.

-- 2-492 --

Caput II / DE CIBI POTVSQVE VILITATE AC PARSIMONIA

Quanta autem ii, qui Deo, non mundo seruiebant, cibi ac potus uilitate parsimoniaque usi sint, et iam ieiunia eorum explicando diximus et nunc privatim plenius dicemus, ut uictum illorum contemplantes dapsiles helluonum coenas et immoderatas uini potationes, corpori ęque atque animo noxias, facilius contemnamus.

Iam primi illi humani generis parentes Adam et Eua, quandiu in paradiso fuere, arborum fructibus aliti sunt. Eiecti quoque, non nisi pomis, holere, frugibus uescebantur et aquę frigidę potu. Carnium uero et uini usus ad Diluuii usque tempora dilates est, id est, post duo milia et ducentos quadraginta duos annos quam mundus conditus. Et, si tot seculis harum rerum usu carere potuit humanum genus, profecto, si cui nunc earundem abstinentia nimis difficilis uideatur, gulę, non rationi fauet.

Post hęc igitur Noe primus uineam plantauit, uinum bibit et inebriatus detectis uerendis iacuit indecore, ita ut spectantibus ludibrio esset.

Israheliticus populus in deserto per annos quadraginta manna alitur et aqua potatur. Carnium auiditas atque esus illis exitio fuit. Unde in psalmo dicitur: Adhuc escę eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum et electos Israhel impediuit. Vbi autem sepulti sunt, Sepulchra concupiscentię appellata, ut posteros locus ipse admoneat non concupiscere illud, ob quod alii morte multati sunt.

-- 2-493 --

Viginti panibus ordeaceis centum homines pauit Heliseus, quinque panibus ordeaceis turbam quinque milium Dominus satiauit. Utrunque miraculum, sicuti cętera omnia, soli Deo tribuendum. Sed quod ad propositum nostrum pertinet, attendamus ordeacei panis esum nec in Veteri nec in Novo Instrumento fuisse despectum. Pudeat nos id panis genus respuere, quo prophetę et apostoli et cum apostolis Dominus usi sunt.

Ad Aaron reliquosque sacerdotalis ordinis uiros in Leuitico pręcipitur: Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in Tabernaculum testimonii, ne moriamini, et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et prophanum, inter pollutum et mundum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quę locutus sum ad eos per manum Moysi. Vide igitur, quod ipsa uini potatio et a rerum cognitione animum seuocat et in mortis periculum ducit.

Idem in Ezechiele, quinto et quadragesimo capite, repetitur his uerbis: Et uinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. Pręcipue ergo sobrios esse oportet ecelesię altarisque ministros, quorum uita documentum aliorum est.

Et in libro Numeri nazareis et sanctificatis Domino pręceptum est, ut a uino et ab omni, quod inebriare potest, abstineant nec quicquam, quod ab uua expressum est, bibant, uuas pręterea neque recentes neque siccas gustent cunctis diebus, quibus ex uoto Domino consecrate fuerint. Quod si ista perfectio eos etiam decuit, qui ad tempus se Dei seruitio dedicabant, quanto magis nostris conuenit, qui perpetuam seruitutem uouent? Et illis quidem matrimonii ius erat, nostri uero maxime castitatem profitentur. Quid autem tam castitati contrarium quam uinum, in quo est luxuria?

Salomon, sapientia plenus, sapientiorem se fore putauit, si abstemius uiueret. Cogitaui — inquit — in corde meo abstrahere a uino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam deuitaremque

-- 2-494 --

stulticiam, donec uiderem, quid esset utile filiis hominum. Impedit ergo sapientiam et nutrit stulticiam nec, quid in uita utile sit, satis peruidere sinit quantuluscunque fortasse uini haustus. Nam si etiam modicus non noceret, haud ita penitus ab eo se abstrahere Salomon cogitasset.

Rechabitę etiam patris pręceptis obsequentes, cyphos et calices uino plenos, cum sibi propinaretur, respuerunt. Et, non bibemus uinum — inquiunt — quia Ionadab, filius Rechab, pater noster, pręcepit nobis dicens: Non bibetis uinum uos et filii uestri usque in sempiternum! Quamobrem merentur a Domino audire: Non deficiet uir de stirpe Ionadab, filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.

Tobię in comedendo laudatur continentia, quod in Niniue urbe captiuus et iugo seruitutis pressus nunquam, ut gentilium escis inquinaretur, animum induxerit rituque eorum spreto atque despecto semper legitima Dei sui seruarit.

Daniel, Ananias, Missahel, Azarias, et ipsi Babylone captiui, contempta regis mensa legumina comedunt et aquam bibunt et eis, qui regiis epulis enutriti erant, apparent rubicundiores obesioresque. Atque his ipsis, qui legumina carnibus et aquam uino prętulerunt, a Deo datam scientiam legimus et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem intelligentiam omnium uisionum et somniorum. Denique omne uerbum sapientię et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, inuenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos, qui erant in uniuerso regno eius. Certe neque legumina, amara sunt neque aqua acerba, et si essent, nonne tanta mercede pręoptanda ac pręsumenda fuissent?

Alibi Daniel ipse: Panem — inquit — desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum. Sed hic interim uisiones uidet, cum angelo loquitur, futura discit. Intantum Deo placent, qui talibus abstinent.

-- 2-495 --

Nec nos mouere debet, quod Saluator noster ad epulas ierit nuptiarum et conuiuiis interfuerit publicanorum et uorator et potator uini et peccatorum amicus a phariseis appellatus sit. Non, ut se pasceret, hoc egit, sed ut aliis prodesset. Medicus ad curandos ęgrotos accessit, non ad inuitatores conuiua. Quippe qui, ut modestiam uictus doceret, quadraginta diebus nihil gustauit. Esurientes et sitientes beatos dixit, a muliere Samaritana potum aquę petiit, Discipulis, ut manducaret, hortantibus: Cibus meus est — respondit — ut faciam uoluntatem Patris. Quod autem corpus suum et sanguinem sub specie panis et uini sumendum obtulit, sacramentum id cibi spiritalis est, quo animus pascitur, non corpus. Nam post resurrectionem quoque, ut ueritatem resuscitati corporis approbaret, cum Discipulis comedit, non carnem tamen nec quicquam aliud pręter panem, piscem, fauum.

Eius pręcursor Ioannes Baptista Spiritu Sancto repletus, antequam natus, locustis in deserto et syluestri melle pascitur. Ob quam uictus austeritatem a phariseis demonium habere dicitur. A Domino neque comedens neque bibens appellatur, non quod nihil omnino sumeret, sed quod iis duntaxat sustentaretur, quę alii ut insipida uiliaque despiciebant.

Apostoli ipsi spicas segetum manibus confricant et hoc tam simplici cibo esuriem, quo modo possunt, leuant. Cumque numero duodecim essent, nihil aliud quam quinque panes ordeaceos duosque pisces habuerunt in deserto, quando Dominus turbam quinque milium pauit. Iterum nihil omnino pręterquam septem panes et pauculos pisciculos, quando quatuor milia virorum satiata sunt. Rursum transfretantes obliti sunt panes secum ferre; usque adeo cibariorum curam non habebant, dum eius, quem relictis omnibus secuti fuerant, dulcedine satiantur. Et tamen, quod non ieiunarent, adhuc excusabantur, quia Sponsus cum eis erat. Quanto ergo continentius atque tenuius eos uictitasse censebimus, postquam ablato Sponso, hoc est, crucifixo Domino

-- 2-496 --

nuptiarum gaudium uersum est in persecutionis luctum et iam terrena omnia minus placere coeperunt desyderantibus cęlestia.

Iacobus, frater Domini, appellatus cognomento Iustus, uinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, reliquę uitę sanctitate sic excelluit, ut multi suspicati sint propter necem eius Hierosolymam fuisse subuersam.

Petro quoque, apostolorum principi, post ascensionem Domini panis cum oliuis, raro cum holusculis cibus fuit, ut moderati uictus exemplum foret iis, quibus abstinentię pręcepta dabat, iam piscator hominum factus, qui fuerat piscium.

Paulus apostolus ad Romanos scribens: Bonum est — inquit — non manducare carnem et non bibere uinum. Et ad Corinthios: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in ęternum. Et ad Timotheum: Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Cui propter aduersam ualitudinem modico uino uti pręcipit, eum, dum sanus esset, aqua usum ostendit. Sic etiam male affecto modicitatem, non copiam imperat, quod scilicet ad digerendam stomachi cruditatem satis sit, non quo etiam sopita genitalium uoluptas excitari possit, ne corporis remedium uertatur in animę perniciem.

Hinc sane Fulgentius, Ruspensis episcopus, ne morbo quidem affectus carnis alimento uel uini poculo uti uoluit, veritus, ne infirmitati blandiens semel intermissum uitę rigorem sanus postea repetere nollet, superatus gulę uoluptate.

Honoratus, Fundensis monasterii abbas (ut Gregorius refert), puerulus adhuc, a parentibus inuitatus, cum a carnibus abstineret, deridiculi gratia interrogatur, an piscari in montibus uellet, qui tam procul a mari, et fluminibus constitutus piscibus, non carne uesci optaret. Cumque ipse taceret, ecce is, qui ad aquam hauriendam perrexerat, piscem de puteo situla sublatum attulit.

-- 2-497 --

Quo miraculo effectum est, ut omnes conuiuam, cuius continentiam irriserant, uenerari inciperent.

Antonium in Aegypto, Serapionem in Arsinoite regione, Ethbinum in quadam Hibernię sylua, Stephanum abbatem in monte Mureto pane tantum et aqua sustentatos fuisse legimus, sed Antonium, cum iam infirmior ętas pristinę austeritati par esse non posset, holuscula et arborum fructus cum pane comedisse.

Helię, eremitę in finibus Antinoi, quę est metropolis Thebaidis, iam ętate decrepito exiguus panis et paucissimę oliuę cibus erat, robustioribus uero annis interdum hebdomadarum inediam tolerauit.

Pastumio, Aegyptio abbati, panis tantum et aqua uictus erat, utrunque appendere solitus, ne edendi auiditas plus hauriret quam quod sustentando corpori sufficere posset. Antehac uero, dum solitarius uiueret, crudę herbę illi cibum, fontes potum suppeditabant.

Hor etiam abbas, quandiu solitudinem incoluit, herbis, radicibus, aqua sustentatus est. Pane abstinuit, donec monasterio prępositus communi cum aliis cibo uti coepit, ut ipsos lucrificaret et quadam uitę ęqualitate contineret.

Apollonius abbas panem, holus, herbas edere solebat, sed ita sane, ut ea uel sale condiret uel aceto maceraret, coctum gustauit nihil.

Theonam* corr. ex Theonem quoque monachum cruda comesse accepimus nec in uescendo ignis opera unquam usum.

Honophrius item abbas, cum sede incerta per solitudinem uagaretur, diu herbis tantum et fructibus sustentatus dicitur, demum pane et aqua nutritus, angelo homini ministrante.

Palęmon monachus in Thebaidis deserto habitans, celebri Paschę die Pacomium, contubernalem suum, rogauit, ut solito largius obsonaret. Coxit ille holus oleoque et sale condiuit. Sed posita mensa Palęmon suspensus parumper stetit, ingemuit, lachrymas effudit et:

-- 2-498 --

Dominus meus — inquit — crucifixus felle et aceto potatus est, et ego oleum addam? Auertentem se ac lugentem Pacomius hortabatur, ut sumeret et illam olei lautitiam non tam sibi quam festi solennitati concederet. Tantum profecit, ut nec ipse aliud gustarit quam quod consueuerant, panem scilicet cum sale aquamque frigidam. Sic refecti Deo gratias egere, hoc tantum festo tribuentes, quod escas tunc sapidiores parauerint quam comederint. Adeo oleum in cibo sumere luxurę deputabant.

Amandus Turoni ad beati Martini sepulchrum quindecim annos mansit et hoc toto tempore cibus illi panis ordeaceus, aqua potus fuit. Postea Traiectensis episcopus factus miraculis illustratus est, Heraclio in Oriente imperante.

Germanus etiam, Altisiodorensis episcopus, tenuissimo uictu contentus uino abstinuit, in solennibus tamen festis ita aqua diluto utens, ut uinum non saperet. Antehac ordeaceo pane et leguminibus uixerat, et his non sale, sed cinere conditis, quotidianum seruans ieiunium. Cum hac cibi ac potus uilitate luxuriam commutauerat epularum, ex Burgundię pręfecto monachus factus, deinde episcopus Antisiodori.

Euagrius presbyter quadraginta annos pane, oleo et aqua usus est, deinde annos sedecim pomis coctoque abstinuit. Postea uero etiam panem sibi interdixit ac per biennium holere tantum et lentibus uixit. Hic duorum Machariorum discipulus fuit, quorum mores imitando adeptus est meritum.

Sanctus quoque presbyter Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens, quanto labore in eremo carnis tentationibus repugnauit, recenset atque inter multa: De cibis — inquit — et potu taceo, cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur et coctum aliquid accepasse luxuria sit.

Idem Pauli, priori eremitę, uitam describens Iesum et angelos eius testatur in eremi parte, quę iuxta Syriam Saracenis iungitur, uidisse se monachos, quorum unus per annos triginta clausus ordeaceo pane et

-- 2-499 --

lutulenta aqua uixit, alter in cisterna ueteri, quam gentili sermone Syri cubam uocant, quinque caricis sustentabatur.

Paulus autem (ut idem refert) a sexto decimo ętatis suę anno usque ad sexagesimum palmę fructibus uixit. Deinde usque ad centesimum tertium decimum, quo terris relictis ad cęlum migravit, dimidiati panis fragmentum quotidie coruo alite deferente acceptauit. In aduentu Antonii integer allatus, Deo donante quantum utrique satis esset. Qui cum comedissent, ad fontem accedentes prono ore manibus concauis aquam hauriendo sitim expulerunt.

Timotheus quoque anachoreta in deserto Aegypti poenitentiam agens palmę fructibus et aqua de fonte hausta sustentatus est.

Dorotheo abbati in Aegypto uncię panis sex et holusculorum fasciculus et aquę congius refectio erat.

Pambo abbas, cum animam ageret, confessus est, quod ab eo die, quo solitudinem ingressus fuerat, panem non gustarit neque quicquam, cuius ipsum poeniteret, prolocutus fuerit, et se tamen sic e uita discedere, tanquam qui modo coepisset, non tanquam qui profecisset.

Pior*corr. ex Pion abbas in Thebaidis deserto, quo minus in edendo uoluptatis caperet, deambulando sumebat cibum, aqua in potu usus, quam ipse effosso puteo amaram in dulcem uerterat exorato Domino.

Philoromus**corr. ex Philoronius presbyter in Galatia annos duodeuiginti in cęlla clausus pane et cocto abstinuit, dein duobus et triginta annis nullum pomi genus gustavit, ut omni ciborum dulcedine seposita edendi auiditatem coercere facilius posset.

Hilarionem abbatem diuus Hieronymus tradit a quinto decimo usque ad uigesimum ętatis annum quindecim caricas post solis occasum comedisse. Triennio deinde dimidium lentis aqua maceratę sextarium ac

-- 2-500 --

deinde totidem annis panem cum sale et aqua et totidem aliis uirgultorum radices herbasque syluestres crudas. Deinde annis nouem ordeacei panis uncias sex et coctum modice holus absque oleo. Postea debilitate corporis compulsum olei parum addidisse usque ad tertium et sexagesimum uitę annum. Inde usque ad octogesimum pane abstinuisse, sed sorbitiunculis usum de farina et holere comminuto factis, potu ciboque uix uncias sex appendentibus. Cęterum nunquam ante solis occasum quicquam gustasse, et neque diebus festiuis neque in grauissima febre soluisse ieiunium.

Hospitius ille, qui Longobardorum in Italiam aduentum longe ante prędixit, pane et pomis uescebatur. Quadragesimę uero ieiunia herbarum tantum radicumque refectione transigebat semper abstemius.

Romualdus abbas, ordinis Camaldulensis institutor, dum in eremo uitam ageret, panem et fabam aqua maceratam comedit.

Maxentius, Pictauensis abbas, pane ordeaceo et aqua uictitavit. Arido in loco cum monachi siti laborarent, terram uirga percutiens fontem scaturire fecit, ut scias elementa ei seruire, qui gulę et uentri dominatur.

Gregorius, Lingonensis episcopus, panes ordeaceos triticea crusta oblitos esitavit, in aquę poculum tantillum uini addere solitus, ut aqua suum saporem seruaret colore mutato. Sic occultabat uictus angustioris usum, ostentationem fugiens et soli Deo placere affectans, tametsi ciuitas in monte posita latere non potuit semperque fugientem sequitur gloria, sequentem fugit.

Ioannem presbyterum, qui in Gallia apud Castresium pagum martyrio coronatus est, crudis herbis et aqua frigida sustentatum ferunt. Qui sponte corpus suum sic afflixerat, illud et martyrio exponere sine hęsitatione potuit, dissolui cupiens et esse cum Christo.

Columbanus, in Gallia abbas, annis sexaginta herbis tantum ac radicibus sustentatus est. Fontem de petra

-- 2-501 --

Deum precatus eduxit, qui hodie quoque effluit hubertim et terram irrigat.

Alcibiadi martyri apud Lugdunum panis, sal aqua uictus erat. Sed tandem in carcerem trusus, ne scandalo esset iis, qui secum erant, reliqua immunda fortasse credituris, cum adhuc infirmi essent, nihil recusauit eorum, quibus ipsi utebantur, malens abstinentię aliquid remittere quam fidei scrupulum proximis generare, monente Apostolo ac dicente: Noli esca illum perdere, pro quo Christus mortuus est!

Blasium, Sebastę episcopum, cum Diocletiano Ecclesiam uastante ad deserta sine uiatico declinasset, aues aluerunt, donec inuentus in Christi confessione uitam finiuit. Non solum igitur in necessitate seruum suum Deus non deseruit, sed etiam pręrogativa passionis honestavit: esurienti misit cibos, latenti martyrii coronam.

Benedicto abbati, cum saxeę rupis olim spelunca clauso panis defecisset, presbyter quidam diuinitus monitus prandiolum suum attulit, et quoniam tunc solennis Paschę dies erat, secum cibum liberius capere hortatus. Deo gratias egit Benedictus, tum quod sibi uictum in tempore prospexisset, tum quod sacerdotem suum sibi in solitudine uidendum obtulisset, talique lętus hospite gratanter ea, quę allata erant, una cum illo comedit.

Lupus, Senonum archiepiscopus, cum secum coenantibus uinum defecisset, sperare omnes in Domino iussit nec metuere sibi, quod sperassent, defuturum. Vixdum sermones finierat, cum nuntiatum est cados uini plenos ante ianuam, stare ipso, qui attulerat, incognito atque incerto. Neque inter conuiuantes dubitatum est, quin a Deo missi fuissent.

Egidius abbas ad Rhodani ostia latebram sibi eligens, triennio nulli cognitus, cerua lac prębente nutritus est. Postea inuentus atque inde eductus pręesse monachis coepit. Igitur quandiu hominum commercio caruit propter Deum, bestię obsequio dignus fuit.

-- 2-502 --

Erasmus episcopus Diocletiani perscutionem fugiens in monte Libano a coruis pascitur, ab angelis uisitatur, ferę etiam syluestres posita ferocitate illi blandiuntur.

Antonius martyr Apameę passus, cum de uia fatigatus sitiret et arentis loci solum nullis rigaretur aquis, preces ad Deum fudit, uirga humum percussit atque inde fons emanauit, cuius potu refocillatus iam confidentius ad martyrium cucurrit.

Basolus quoque, Rhemensis abbas in Gallię partibus dum montem solitarius incoleret nec aquam haberet, Deum precatus fontem de rupe manare fecit, qui etiamnum fluere dicitur.

Beatus etiam Franciscus, dum rustici cuiusdam sitim in solitudine miseratur, procumbens Dominum deprecatus est moxque humus fonticulum emisit, cuius haustu rusticus, qui iam moribundus sicco ore anhelabat, recreatus uixit. Ac ne plura eiusmodi enumerem, nudos ad prędicandum apostolos miserat Dominus, et interrogati, an missis sine sacculo et pera et calciamentis aliquid defuisset, responderunt: Nihil! Quid enim deesse potest iis, quibus adest ille, per quem facta sunt omnia?

Sed ne a proposito diuertisse uideamur, illud quoque hoc loco puto referendum, quod in monasterio Tabennensi, ubi Amon* corr. ex Amos abbas mille quingentis monachis pręfuit, legimus obseruatum. Fratres ad mensam congregati, pendentibus a fronte cucullis, ita oculos tegebant, ut alius alium uidere comedentem non posset. Itaque tantum quisque sumebat, quantum collibuisset, et singulorum continentia singulos latebat, ne inani glorię daretur occasio, sed diuino conspectui munus illud syncerius offerretur, quod submouebatur humano.

Promamus aliqua etiam hoc in genere foeminarum exempla!

Agar ancilla cum Ismahele filio eiecta panem tantum et utrem aqua plenum secum in solitudinem defert. Consumpta deinde aqua, puer et ipsa siti uexati, fonte angeli pietate ostenso refocillantur. Abraham diues erat

-- 2-503 --

et inuitus illam emittebat; in angelo diuina uirtus omnia poterat. Sed et ille ęgre dimittens et hic multum miserans aquam solam ad potum cessisse ei scribuntur, ut hinc facile coniici posit iam tum mulieribus nefas fuisse uinum bibere.

Ruth Moabitis in agro Booz, cum spicas deciduas legeret, benigne ab ipso accepta panem tantum iubetur comedere et bucellam intingere in aceto et, cum sitierit, easdam aquas potare, quas potabant messores. Quod illa quidem pro magno munere habens, gratias egit comeditque et bibit. At ipse, quam uictu tam parco tamque simplici delectari uidit, dignam censuit, ut sibi acciperet uxorem et ex ea filios procrearet, non dubitans de pudicicia illius, cuius sobrietatem fuerat expertus.

Iudit, cum ad illud grande facinus, quod mente agitauerat, perficiendum properaret, imposuit (ut ait Scriptura) Abrę suę ascoperam uini et uas olei et polentam et palathas* corr. ex lapates et panes et caseum et profecta est. A carnibus ergo abstinebat atque, ut ego existimo, etiam a uino, tune tantummodo illo usa, cum et animi audacia opus esset et uires, quas ieiunio cilicioque ante fregerat, excitandę acriore potu essent, ut foeminę dextera ad secandam torosam tyranni ceruicem posset sufficere. Quę enim uinum contra Olophernem tulit, eam contra carnis molestiam ieiuniis et abstinentia certasse nouimus. Quoniam aliter quidem pugiles et gladiatores alendi sunt, aliter serui Christi.

Pręterea, non minor Iudit uiduę quam Annę Helcanę uxoris, sanctitas in Scripturis prędicatur. Anna tamen uinum et quod inebriare potest, nunquam se bibisse dixit. Et si coniugalis pudicicia minus tutam se putauit, si uinum gustasset, quomodo uidualis castitas eodem gustu corrumpi non formidaret, cum hęc illa interior sit difficiliusque seruetur?

Martha virgo, Christi hospita et Christi sponsa, post eius ad cęlos ascensum carnem nullam comedit, a lacticiniis quoque et uino abhorruit, quotidianum seruans

-- 2-504 --

ieiunium, donec rursum suauissima hospitis et domini sui pręsentia satiari sibi liceret, iam nunquam ab ipso recessurę.

Magdalenam uero, sororem eius, in deserto diuinis magis quam humanis alimentis fuisse sustentatam accepimus, dum partem illam optimam possidere nititur quam elegerat et quę non auferetur ab ea.

Et ut quędam, quę pręcedenti capite dicta sunt, hic etiam breuiter repetantur, Asella uirgo pane, sale et aqua contenta fuit; Paula oleum in cibo non cepit, lacticinia, mel et alia palato suauia gustare noluit, uinum ne infirma quidem; Euphrasia pręter hęc fructus gustu dulces repudiauit; Maria Aegyptiaca uel crudis herbis radicibusque uel cibo nullo uixit; Maria Decegnies pane et aqua uacuum et ieiunum uentrem reficiebat, inediam semel ad trigesimum, iterum ad quinquagesimum produxit diem, rapta in spiritu, ut dictum est. Quisquis ad istarum glorię sublimitatem peruenire cupit, harum, quantum potest, imitetur continentiam.

Multa sunt huiuscemodi exempla, quę longum esset enarrare. Te tamen, Othilia uirgo, tacere omnino non possum, quę leguminibus et ordeaceo pane lassum ieiuniis corpus sustentasti, donec in cęlestibus regnis grano illo frumenti satiari meruisti, quod cadens in terram multum fructum attulit. O quam breuem esuritionem ęternę immensęque dulcedinis subsecuta est saturitas! Dum te sibi uilitate mortificas, facta es immortalis. Pro ordeaceo pane panem accepisti uitę, pro leguminibus huberrimum perennis lętitiae fructum.

His iam dictis exemplis operęprecium est etiam paucas e multis diui Hieronymi sententiolas apponere, ut illa sequi uolentes, pręceptis quoque tanti uiri instructi cautius incedant.

Ad Lętam de institutione filię scribens: Ante annos robustę ętatis — inquit — periculosa est teneris et grauis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postulauerit, et balneas adeat et uino utatur modico propter stomachum et carnium edulio sustentetur, ne prius

-- 2-505 --

deficiant pedes quam currere incipiant. Et hoc dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. Deinde, cum iam adulta et firmior fuerit, ait: Cibus eius holusculum sit et simila raroque*corr. ex similia caroque pisciculi. Sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare et psallere.

Ad Nepotianum: Fortissimum ieiunium est — inquit — aqua et panis. Sed quia gloriam Dei non habet, et omnes pane et aqua uiuimus, quasi publicum et commune ieiunium putatur. Caue, ne hominum rumusculos aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes!

Virgines quoque Deo dicatas erudiens: Quando uos — inquit — ad refectionem hora debita adunauerit, in cibis uestris minime refulgeat coquorum industria. Non ciborum nobilitas appetitum moueat, sed fames. Non apponantur incitamenta libidinum, sed quę possint famem extinguere. Aut legumina aut holera condiantur in oleo. Carnes uero solum sint ex licentia abbatissę, indultę debilibus et infirmis. Alioquin, cuius sint saporis, ignoret coenobium. Oua et lacticinia post ieiunia debilitatis sororibus et pręcipuis festiuitatibus permittantur ex gratia. Raro sciantur, quae in aquis oriantur et uiuant, nisi parui pisciculi. Deinde subdit: Tanta sit in sumendo sobrietas, tanta talisque parcitas, ut uenter potius conqueratur quam gaudeat, non egeat in digerendo stomachus medicinis; ructum potius uacuatio quam nimia repletio inducat.

Idem ad Matutam uirginem: Carnis et uini species, quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta, fuge et tunc forte uino uteris exiguo, cum stomachi dolore nimio corporis compellit infirmitas.

Et ne plura id genus congerendo longior sim, ad Demetriadem uirginem scribens ait: Optimus est in omni re modus et laudabilis ubique mensura. Corpus non frangendum, sed regendum est.

-- 2-506 --

Sic ergo debes ieiunare — ad Rusticum monachum inquit — ut non palpites et respirare uix possis, sed ut fracto corporis appetitu nec in lectione nec in Psalmis nec in uigiliis solito quid minus facias.

Caput III / DE OBEDIENTIA SERVANDA

Quoniam uero nihil prodest corpus ieiuniis et abstinentia tenuari, si mens pariter intumescat superbia, hinc iam Dei seniorumque mandatis obediendi humilitatem docebimus, sanctorum sequentes uestigia. Neque enim errare poterimus, si semper eorum dirigemur exemplis, qui Deo placuerunt.

Abraham, ut Deo obediret, patriam, domum cognationemque reliquerat, se suosque omnes circumcidi sustinuerat, denique filium unicum uniceque dilectum suis immolasset manibus, si Deus, quod iusserat, impleri uoluisset. Non dixit: In Isaac mihi promissum est semen. Quare nunc puer adhuc occidi mandatur? Non dixit: Quomodo unici filii sanguine infelix pater manus polluam? Tacitus iussa exequi maturat, ut discas non discutiendum mandatum esse eorum, qui pręsunt, sed perficiendum.

Saul iussus disperdere Amalechitas, bello superatos neci dedit, Agag autem, regi eorum, pepercit. Deoque

-- 2-507 --

inobedientię crimen ulciscente sublatum est ab eo regnum et traditum alteri. Non enim lex impletur, nisi tota seruetur. Cui autem ille pepercerat, eum Samuel propheta coram adductum frustatim concidit, ut crudelitatem pietatem esse doceret, dum obsequium pręstatur Deo.

Propterea quidem et Achab rex per prophetam a Domino arguitur, quod deuictis Syris regem eorum Benadab dimiserit illęsum, cum morte dignus esset. Et dicitur illi: Erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius.

Ille quoque, qui eundem prophetam, ut sibi uulnus infligeret, ex Dei uoluntate imperantem ferire noluit, a leone laceratus inobedientię poenas dedit. Alter uero obediendo percutiens, seruatus est. Hinc apparet, quam grande nefas sit, ut alicui mortalium parcas, Deo, omnium Conditori ac Domino, obsequi nolle.

Iehu uero, rex Israhel, cum omnes, qui de domo Achab regis erant, iussu Domini interfecisset, continuo audire meruit: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel. Itaque obedientię eius meritum filiis etiam posterisque eorum usui fuit. Quartę enim generationis huius extitit finis in Zacharia, filio Hieroboam, Sellum, filio Iabes, regnum occupante.

Amasias, rex Iuda, cum aduersum Syros expeditionem parasset, uiro Dei obediendo exautoratis atque dimissis centum milibus militum, quos conduxerat de Israhel, cum triginta milibus suorum copias hostium inuadens superauit, cum utraque multitudine simul uincendus, nisi paruisset. Cęterum hac elatus uictoria, cum eiusdem prophetę monita contempsisset, a rege Israhel Ioas uictus captusque cognouit, quantum sibi prius profuerit obedisse, cum tantum postea non obedisse nocuerit.

Rechabitę patris Ionadab institutionem secuti, uinum non bibunt, domos non ędificant, non serunt, non plantant, sed in tabernaculis semper uagi peregrinantesque habitant. Et, si illi tam difficilia patris pręcepta impense

-- 2-508 --

coluerunt, quam iniquus est, qui multo faciliora leuioraque Dei mandata seruare contemnit? Hinc proposita eorum obedientia, Iudeorum inobedientiam per prophetam increpans Dominus alteros captiuitatis iugo affligendos minatur, alteros autem semper suo fruituros conspectu repromittit. Et, si sic remunerantur, qui obtemperant patri, quanto magis qui parent Deo?

Qui custodierint sabbata mea — inquit — et elegerint, quę ego uolui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.

Nunc Euangelii exempla, proprias uoluntates cruci affigentes, aggrediamur!

Mirabilis imprimis iam a principio apostolorum obedientia fuit. Nondum Christum miracula facientem conspexerant, nondum cęlestis regni retributionem per illum futuram audierant, et statim, ut uocauit eos, relictis omnibus ipsum secuti sunt atque ita eidem adheserunt, ut nulla deinde aduersitate, nullis persecutionum tempestatibus auelli separarique potuerint. Qui enim semel gustauerit, quam suauis est Dominus, omnes alias suauitates facile contemnet.

Sed neque tunc paruum obedientię specimen dedere, cum in deserto turbę discumbenti iussi cibos apponere quinque panes et duos pisces, id est, totum, quod habebant, nihil sibi reseruantes, porrexerunt; siquidem ipsi fame periclitari quam necessitatem excusando Domino suo non statim obtemperare malebant. Et quoniam lubenter paruerant, multo plura collegerunt quam obtulerunt.

Cum deinde ad insinuandam gentibus ueritatem destinarentur et supplicia et neces sibi pręferendas didicissent, nunquid, quominus obedirent, exterriti sunt? In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum. Et cum uerberibus minisque agitarentur, ut tacerent, responderunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

-- 2-509 --

Ipse quoque Dominus, ut nobis obedientię suopte exemplo pręberet documentum, parentum obsequio subdi uoluit. Et erat — inquit Euangelista — subiectus illis et hoc quidem, cum iam sapientia et ętate et gratia: proficeret apud Deum et homines, ne puerorum more blanditiis aut metu subiectum fuisse putes. Non fuit infirmitatis, sed pietatis et liberi gratuitique obsequii ista subiectio.

Qualiter autem et cęlesti Patri obsequendum esset monstrauit, cum diceret: Meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius, qui misit me. Et: Non quęro uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui misit me, Patris. Et: Descendi de cęlo, non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui misit me. Et ad Patrem: Non sicut ego uolo — inquit — sed sicut tu. Dimisit uoluntates hominis et Dei Deus et homo Christus, ut discamus diuinam uoluntatem semper humanę pręferre et carnis affectum spiritus affectui subiugare. Denique Apostolus de illo: Humiliauit — inquit — semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Quod autem episcoporum abbatumque et aliorum, qui pręsunt, iussa mandataque sine cunctatione capessenda sint, etiam cum nobis minus rationis habere uidebuntur, Petri apostoli exemplo patet. Non lauabis mihi pedes in ęternum, inquit, indecens et indignum ratus, ut Dominus fungatur officio serui et seruorum quasi dominorum suorum lauet pedes. Sed quod indecens esse non poterat, quicquid illi iuberet, mox intellexit, cum audiuit se non habiturum partem cum ipso, nisi lauari permitteret. Ideo protinus obediens exclamat: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput! Nos igitur, quicquid prępositi nostri nobis iniunxerint, prius exequi quam causas inquirere curemus. Pręposterum enim uidetur, ut, cuius officium est obedire, is de seniorum sententia iudicet.

Paulus monachus cognomento Simplex, Antonii discipulus, cum primitus mysteriorum ignarus quęsisset, essetne prophetis prior Christus, ineptam interrogationem

-- 2-510 --

silentio diluere iussus, triennio tacuit. Post hęc cum multa illi absurda et superuacua experiundę tantum obedientię imperarentur, ueluti necessaria perficere nunquam distulit, sicuti aquam haurire et haustam effundere, uestes dissuere et easdem dissutas iterum consuere, et alia huiusmodi, quę ille, non quod friuola futiliaque essent, sed quod iussa, perpendens, libenter exequebatur diligenterque implebat.

Interseramus adhuc aliquod inobedientię exemplum, ut, quantum hęc nocuerit, tantum obedientia ipsa profutura noscatur.

Frater quidam ęgrotans in monasterio Scythi, cum adire ciuitatem pararet curationis gratia, et Moyses abbas a proposito illum deterreret simulque prędiceret, si discessisset, fornicatione polluendum, iniussu eius abiit et mulierem, quę languenti ministrabat, cum conualuisset, uitiauit. Quanto illi melius erat morbo perisse quam peccato! Mori timuit, et multo grauiorem mortem incurrit, dum obedire negligit.

Iccirco quidem Ioannes abbas in Scythi, quem sol iratum non uidit, ex hac uita ad meliorem migraturus, pręcipuum discipulis suis documentum relinquere uolens nunquam quicquam se ex sententia sua egisse dixit, sed seniorum, nunquam aliquid docuisse, quod prior ipse non fecisset. Hoc erat proprię renunciare uoluntati et in docendo nihil pręsumere. In hoc ille summam pene uirtutum putauit, qui, dum decederet, fratres suos plura monere necessarium non esse censuit.

Ioannem alterum apud Lycum, Thebaidis oppidum, commorantem obedientię uirtus eo prouexit, ut futurorum pręscium faceret. Huic obsequii experiundi causa abbas pręcepit, ut palum aridum in terra defixum aqua, quę duo milia passuum a monasterio distabat, bis per diem aduecta totidem uicibus irrigaret. Cumque uidisset neque labore illum defatigari neque ligni nunquam ad uiriditatem redituri desperatione commoueri, post annum in tali opere consumptum interrogat, an lignum illud

-- 2-511 --

iam radices egisset; et se nescire respondentem, euerso ligno, ut ab irrigatione desisteret, iussit.

Aliud deinde obedientię eius periculum facere uolens, cum multi adessent promptitudinis eius in obsequendo fama exciti, mandauit, ut de cęllario lenticulam quę oleo plena erat, proferens per fenestram proiiceret. Tantillum illis olei erat, et quidem in deserto, ubi is liquor neque mutuo sumi neque emi poterat. Concitus tamen ipse, non inopię, non loci rationem ducens, quod iubebatur, perfecit.

Alias quoque saxum ingens, et quod multi simul mouere non ualerent, soli, ut aduolueret, abbas pręcepit. Tunc ille quidem toto conatu frustra nitens, uires experiri non cessauit, donec multo sudore madentem iam quiescere idem abbas iussit. Hac obsequiorum simplicitate Ioannes prophetandi donum consecutus, in magnis bellorum difficultatibus Theodosium principem, ne cum hoste congredi timeret, suis animauit oraculis, certissimo uictorię euentu, ita ut ille deinceps certamen nullum iniret, nisi ipso consulto. Igitur, qui olim omnibus abbatis sui iussis fuerat obsecutus, eius deinde responsis obediuit imperator.

Albinum, Andegauensem episcopum, dum adhuc adolescens in monasterio degeret et ad perficiendum abbatis mandatum pergens effusum repente hymbrem sub tecto declinasset, eo procellę ui diuulso ac perpluente, cęteris, qui illuc conuenerant, haud parum madefactis, ipsum solum aqua non aspersit. Mirabantur omnes et, cum audissent eum ab abbate missum iter facere, miraculum obedientię merito imputarunt. O pręgrandis uirtus, quam inanimatum elementum ita reueritum est, ut attingere non auderet!

Guilelmus, Aquitanię quondam et Prouincię dominus, postea uero ita humilis monachus, ut nihil tam paruum neque tam infimum esset, quod se indignum iudicaret, dum id sibi faciendum abbatis autoritas iniunxisset. Iussus ergo aliquando panes coquere, cum iam coenę tempus instaret, confestim succendit fornacem, rutabulo

-- 2-512 --

ignem circumuertit, sed scopam, qua prunas euerteret locumque ponendis panibus aptaret, non habuit. Insiliens ergo in fornacem melote pro scopa est usus. Tunc demum coctos panes fratribus nihilo tardius, quam res poscebat, attulit, nulla corporis aut indumentorum parte lęsa, ut propensę obedientię alacritatem intelligas et inter pericula securam et inter infima nobilem. Factus erat hic quidem de Aquitanię Prouincięque domino monachorum furnarius, sed de monachorum furnario factus est regni cęlestis perpetuus possessor, terrę regibus maior, Dei angelis par.

Bercharius, Luxouiensis monasterii abbas, antequam pręesse coepisset, singularem apud omnes obedientię suę commendationem miraculo auxit. Dum uinum de cado in urnam traheret, ab abbate uocatus relicta urna festinus cucurrit. Vinum uero, sicuti fluebat, repleta urna non est effusum, sed sic stetit, ac si gelu concretum esset, donec ille reuersus cadi foramen tereti in mucronem ligneolo obturauit. Tunc, qui aderant, haud dubitarunt, quin hoc illi alacris admodum atque impigrę obedientię merito contigisset, ut, qui se totum abbatis uoluntati libenter tradiderat, ad eius uotum fluentis naturę liquor pro tempore suspensus perstiterit.

Gallus, Columbani abbatis discipulus, et Hildeboldus diaconus pisciculos, quos de flumine retiaculo traxerant, in solitudine assaturi, ignem concinabant, cum interim ursus mirę magnitudinis propius accedens diaconum quidem terruit, sed Gallo iubente, ut ligna igni inferret, obediuit. Hoc ideo sane hic referendum duximus, ut, qui prępositis suis reniti audent, tali exemplo magis confundantur, quando et syluestres ferę iussa sanctorum reuereantur et obseruent.

Sic et diuo Hieronymo ursis etiam belua ferocior leo obsequium pręstitisse dicitur. Asellum monasterii ad pascua educere pascentemque comitari suetus, agasonis fungebatur officio. Sed asello amisso iussus ipse ligna dorso deferre, onerari se multa cum mansuetudine patiebatur, donec postea iumentum ante se ad monasterium

-- 2-513 --

agens reduxit. Ecce bruta animalia seniorum iussis obsequuntur, et homo rations capax audet refragari. Certe, quisquis eorum restiterit imperio iis iam dictis exemplis, feris beluis asperior irrationabiliorque conuincetur.

Id oppido cauens Marianus, monasterii Bituricensis monachus, Mamertino abbati ita se subiecit, ut bubulci seruitio fungi iussus non grauatim obediret, nihil uile aut contemptibile arbitratus, quod sibi agendum ille iniunxisset.

Fratrem quendam refert Cassianus non obscuro loco natum, cum relictis mundanę conuersationis rebus religioni se tradidisset, sportulas uenales abbatis iussu publice circumtulisse, unamquamque singulatim distrahendo, ea tantum de causa, ut diutius in foro esset et, an illum tam abiectę negociationis depuderet, longiore experientia plenius nosceretur; omnia summa animi constantia curaque peregisse, postposita generis nobilitate sanctę obedientię humilitati, ne stiuam manu tenens et aspiciens retro ineptum se faceret regno Dei.

Idem autor Mutii abbatis miram obedientiam ac, nisi Veteris Instrumenti par exemplum ei astipularetur, pene incredibilem enarrat, dicens eum unico filio non pepercisse, ut abbati obediret. Vna enim cum illo paruulo adhuc monasterium ingressus, ut cęllulis dispararentur, sustinuit, et cum puer de industria in conspectu eius increpitaretur, uerberaretur, miseris acciperetur modis, neque lachrymis neque clamoribus eius moueri potuit, ut uerbum unum proferret. Denique simulata in puerum indignatione abbas, patientiam pariter obedientiamque Mutii quam maximo probaturus argumento iussit, ut arreptum filium efferret et in proximum flumen suffocandum iactaret. Nihil moratus ille unicum, ut mergeret, tulit. Sed quibus negocium datum erat, cum ad ripam fluminis uentum esset, sese opponentes inhibuerunt. Post hęc abbati reuelatur Mutium Abrahę patriarchę obedientię merito comparandum dignumque, cui post se monasterii cura committeretur. Cum hoc ita

-- 2-514 --

sit, quis dubitat, quin prępositorum iussa perinde seruanda sint ac Dei parique sedulitate adimplenda.

Hinc et Lambertus, Traiectensis episcopus, cum inuidorum malignitate episcopatu motus ad monasterium Scabolanense confugisset, monachalem seruans uitę modum, et nocte quadam ad orandum a lectulo desiliens percusso pedibus pauimento strepitum fecisset, abbas, eo quod silentii ea hora erat, quasi subindigne id ferens uoce sublata ait, ut, quisquis illud culpę commisisset, continuo ad crucem, exiret, non ante, quam diei crepusculum esset, reuersurus. Crux autem ipsa extra monasterii septa sub duo errecta stabat. Repente igitur Lambertus, sicut nudis pedibus adhuc et cilicio tantum indutus erat, abiit, et hoc quidem brumę tempore, ut multi mirarentur, quomodo algore contractus non expirasset. Mane semiuiuum reduxerunt, et abbas ueniam petiit, affirmans nunquam se putasse hoc monachorum aliquem facturum, nedum episcopum, ideoque ioco magis quam serio uerbum protulisse. Hac tamen obedientię subiectione Lambertus meruit et in episcopatus sui sedem restitui et tandem martyrio coronari.

Non minus constantis, licet minus prudentis, obedientię est exemplum, quod sequitur. Ioannes abbas eremique Scythi oeconomus ficus de Mareota* corr. ex Mareote Lybię sibi muneri missas duobus adolescentulis ad senem quendam procul in ulteriore deserto manentem deferendas dedit. Quos, dum iter agerent, nubilosa circumdedit caligo, ita ut, quo pergerent, nescirent. Per uastam igitur errando solitudinem diem noctemque consumpsere, senis cęllula nusquam inuenta. Cumque diu expectati non redirent, reperti sunt positis genibus animas efflasse, illibatis ficubus, quas secum tulerant, siquidem inedia perire quam abbatis pręuaricari mandatum maluerunt. Quam id recte, nescio, cum mandantis uoluntas non eo tenderet, ut innocentes discipulos fame confici uellet et escam, quam in manibus habebant, non gustare. Illi tamen stupendę cuiusdam constantię prębuerunt exemplum.

-- 2-515 --

Columbanus abbas Gallo discipulo (cuius paulo ante mentionem fecimus) inobedientię crimen obiecisse dicitur, quod ad Lignonem* corr. ex Ligonem fluuium piscationem fecisset, quam ad fluuium Bruscam facere iussus fuerat. Gallus autem, utrum in hoc an in illo fluuio piscaretur, nihil referre arbitratus, dummodo opus, quod iubebatur, peregisset, tum demum aduertere animum coepit secumque cogitare, quod ideo fortasse sine piscibus redisset, quia cuncta, quę iussa fuerant, non plene fuisset executus. Itaque iterum tentata piscatione multisque in illo, quod sibi assignatum fuerat, flumine captis piscibus didicit mandati non rem solum, sed etiam uerba singula diligentius esse perpendenda.

Venerii quoque monachi obedientia non est silentio inuoluenda, cum et ipsa plurimis documento esse possit. Hic solitarię uitę cupiditate ardens, inscio abbate discesserat tuguriolumque sibi posuerat in deserto. Cęterum a sancto Romualdo reprehensus, quod absque prępositi sui permissu monasterium reliquisset ideoque casso et infructuoso labore ipsum cęlum uersus niti, quandiu inobedientię premeretur grauitate, non distulit, quin statim ad abbatem suum rediens et culpę ueniam rogaret et in solitudine uiuendi copiam. Vtroque impetrato iam certiore promerendi spe Christo solitarius seruiuit. Igitur ex beati Romualdi sententia et Venerii exemplo faciet, quisquis ad districtioris uitę institutum non nisi eo, qui pręest, consulto ac permittente transierit.

Alterius nunc sexus exempla perpauca subiungam, ne modum excedat oratio.

Elizabeth, regis filia, cuius sępe fecimus et sępe facturi sumus mentionem (adeo una omnibus fere affluit uirtutibus) nolens ne in ipsa quidem mariti domo suo uiuere arbitrio, Conradum, mendicum et religiosum senem, sibi magistrum asciuerat, cuius imperio ac nutu in uiam Domini dirigeretur. Igitur die quadam illo iubente, ut ad audiendum Dei uerbum ecclesiam peteret,

-- 2-516 --

marchionissę Mesenensis improuiso superuentu prępedita ire omisit, ne, si tantam foeminam modo domi acceptam tam cito reliquisset, parum honori habuisse uideretur. Non accepit excusationem Conradus et, ut inobedientię culpam flagellis dilueret, mandauit. Continuo illa positis uestibus, linea tantum tunica, quę nuditatem tegeret, derelicta, ipso spectante tandiu se loris diuerberauit, donec idem, ut cessaret, pręcepit. Minus obsequiosi animi argumentum edidisset, si tunc ad ecclesiam, cum iussum fuerat, accessisset. Leui in re non obediuit, ut in multo difficiliore se obedientem probaret.

Euphrosina uirgo, Pafnutii Alexandrini filia (Smaragdus monachus dicta et credita), quoniam illi multus in uultu decor inerat, quocunque se uerteret, omnium in se oculos conuertebat. Hanc ob rem, ne fratrum mentes Deo intentas pręsentia sua labefactaret, iussa est cęllulę suę ianuam ultra non egredi, sed ibi humanis pariter diuinisque defungi officiis. Paruit non libenter minus quam constanter, octo et triginta annos carcerem passa perpetuum. Tunc tandem, quod foemina fuisset, deprehensum est, cum defunctę corpusculum de more lauarent. O patientiam animi incredibilem, qua sustinuit tanto tempore sexum uestibus, se cęllula tegere, ut et Christo seruiret et abbati obtemperaret. Quanti autem meriti esset apud Deum, miraculo patuit. Frater quidam cadauer osculatus, oculum, quem olim amiserat, integrum recepit. Illa igitur, quę obediendo oculis omnium se subtraxerat, dum uiueret, mortua postea solo tactu reparare errutos poterat.

Hęc sunt perfectę consummatęque obedientię exempla, non seruilis, non mercenarię, quarum alteram ellicit timor, alteram pręstat cupiditas. Neutra laudatur, sed seruilis melior. Per hanc enim plerunque aditus fit ad istam, de qua loquimur. Quę propria filiorum est, qui non tam patris reuerentur seueritatem quam probitatem amant. Et uero obedientia, quę uenalis est, nihil nisi lucrum sequi solet et siquando Ecclesię seruit, non amore uel timore Dei ducitur, sed pensione pecuniaque,

-- 2-517 --

quam seruiendo capit. Itaque prauis auaritię solicitudinibus quasi stimulis furores percita, non facile resipiscit nec peccata deuitat nec uirtutes amplectitur, cum omne eius studium in parandis cumulandisque diuitiis sit. Hanc fugiamus et ad illam, quam proposuimus, totis uiribus contendamus, ut ad paradisi celsitudinem, unde per inobedientiam superbiamque eiecti fuimus, per obedientię humilitatem ascendamus. Omnis anima, ut Apostolus inquit, potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quę autem sunt, a Deo ordinatę sunt. Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Idem alibi: Obedite prępositis uestris et subiacete eis! Apostolorum quoque princeps Petrus: Adolescentes — inquit — subditi estote senioribus; omnes inuicem humilitatem insinuate, quid Dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Nequis pręterea impatientiam suam excusare possit prępositi duritia asperitateque, idem alibi sit: Serui, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Hęc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniuste. Prępositis uero Ecclesię recte religioseque pręcipientibus ita obsequi debemus ut Deo. Ad illos enim locutus est Dominus dicens: Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Vetus etiam Lex (ut in Deuteronomio legimus) nolentes obedire sacerdotis imperio morte mulctandos deffiniuit. Et, si filius contumax et proteruus patris iussa contempserit, lapidibus obrui iubetur. Per inobedientiam uxor Loth uersa est in statuam salis, Onan, Iudę filius, a Domino percussus periit, Datan et Abiron terrę hiatu absorpti sunt, Saul a Deo reprobatus et hostili gladio traditus, Ahiel, Hierico urbis reędificator, una cum liberis interiit, Amasias rex, cum obediuit, uicit, cum obedire noluit, uictus est. Ac si forte quicquam aliquando iussum fuerit, de quo non ambigitur, quin diuinę repugnet sanctioni, Deo potius quam

-- 2-518 --

homini mos geratur. Omnibus omnium mandatis Dei mandata pręferenda sunt. Neque ulla alia causa prior potiorue esse debet, cur dignitate uel ętate pręstantibus parendum sit, quam ut Deo placeatur Deoque seruiatur dicente Petro apostolo: Subiecti estote omni humanę creaturę propter Deum! Postremo, ut prophetę testimonio discas, quanti apud Deum momenti sit ista uirtus: Melior est obedientia — inquit — quam uictimę, et auscultare magis quam oferre adipem arietum.

Caput IV / DE VERITATE COLENDA MENDACIOQVE FVGIENDO

Hactenus de obedientia, nunc de ueritatis obseruatione nobis sermo erit. Quę virtus cum omnibus conuenit, tum pręcipue religiosis. Alioquin, quomodo Christi serui dicerentur, qui ueritas est, si mendaciis animum applicarent? Aut quomodo Deo placere possent, si diaboli opera ęmularentur? Ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.

Vetus Testamentum summos ueri cultores habuit prophetas, qui quidem pro eo asserendo uitę periculum adire non formidabant.

Vir Del ille in Bethel nequaquam ueritus est Hieroboam regis pręsentiam, ut prophetaret aduersus

-- 2-519 --

sacerdotes excelsorum ab ipso constitutor. Rex uero ira per citus protenta manu prophetantem comprehendi iubebat. Et manus, quam protenderat, aruit, ita ut, quem ulcisci uoluerat, continuo eundem pro instauranda manu supplex rogaret. Vsque adeo is, qui uera prędicere ausus fuerat, ipso etiam rege tunc maior fuit: lędi non potuit, lęsum sanauit.

Micheas quoque propheta, cum de belli euentu, quod Achab et Iosaphat reges contra Syrię regem parabant consuleretur, nihil ad gratiam est locutus. Prędixit Israhelitici exercitus fugam et Achab regis necem, ipso audiente ac pseudoprophetis e diuerso prospera omnia pollicentibus. Sed quoniam malis inimica est ueritas, a Sedechia in maxillam percutitur, ab Achab in carcerem truditur. Cum autem euenissent, quę prędixerat mendacium interiit, ueritas mansit et qui uera uaticinanti manus intulerant, ab aduersariis cęsi poenas dedere, ipse uinculis liberatus est.

Zacharias, Ioiadę sacerdotis filius, ueritate, id est, Dei spiritu imbutus non dubitauit Ioam, regem Iuda, palam arguere, quod patrię ritu relicto ad idolorum cultum conuersus fuisset. Prophetantem in atrio domus Domini lapidibus obruerunt. At uero Deo innocentis necem ulciscente ingentes illorum copię a paucis Syris prostratę sunt, Ioas a seruis interfectus. Qui autem pro ueritate mori non timuit, uitę ęternę pręmia recepit.

Quoniam uero os, quod mentitur, occidit animam, iccirco Ananias, Azur Gabaonitę filius, mendaciter prophetans per Hieremiam arguitur deuoueturque. Quia prophetasti — inquit — et non misit te Dominus, hoc anno morieris. Et eo ipso anno mendacium morte diluit.

At etiam Hieremiam in Aegypto lapidatum dicit aliquis, licet uera annunciaret. Cui breuiter respondebimus: Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum, mors autem peccatorum pessima. Ideo iustos occidi permittit Dominus, ut beatificet; ideo malos, ut damnet.

Multi pręterea ex prophetis extrema pati quam uera reticere pręoptarunt, cum ob hoc a Deo dirigerenter

-- 2-520 --

, ut regum populorumque uitia corriperent et eis poenas denuntiarent. Esaias in duas partes sectus est, Hieremias lapidibus obrutus, Amos uecte per tempora transfixus. Alii etiam sancti homines — fateor — talia passi sunt, sed de morte transierunt ad uitam, de laboribus ad quietem. O pręoptanda supplicia, per quę beatitudinis cumulus augeatur et quorum patientia Deo nos efficit chariores!

Nequis tamen ad solos prophetas ueri obseruationem spectare arbitretur, Achior, Ammonitarum ductor, ab Olopherne Bethuliam obsidente de Iudeorum uirtute interrogatus, quod sentiebat, non dissimulauit, asserens inexpugnabiles esse Deo ipsorum cum ipsis stante, nisi quando eo relicto ad deos alienos declinassent. Ob hoc uinctus in Bethuliam mittitur, ut simul cum illis, contra quos bellum erat, captus puniatur. Sed longe secus quam ueritatis persecutores crediderant, euenit. Olophernes, qui nihil armis suis resistere posse gloriabatur, foeminę mane interimitur, reliqui fugam petunt. Achior vero uitę periculum euadens, nequid in se gentilitię falsitatis resideret, etiam circumcisionem accepit. Qui ergo pro ueritate steterat, salutem, qui contra nitebatur, necem et nece grauiorem ignominiam et utroque acerbiora gehennę supplicia est consecutus.

Post prophetas fidissimi ueri assertores extitere apostoli martyresque et reliqui, qui eos imitati aut docendo aut reprehendendo, aut prędicando nunquam quicquam locuti sunt uel metu uel odio uel gratia. Contempserunt potentum minas, deriserunt tyrannorum supplicia, mortem ipsam subire non recusarunt, dum pro ueritate starent, soli illi semper placere studentes, qui ait: Ego sum uia, ueritas et uita. Hinc quidem multos leuissimi etiam mendacii culpam sedulo cauisse accepimus.

Theonas abbas in eremo Scythi nunquam mentitus dicitur, cum tamen tribus milibus monachorum pręfuisset. Mirum est inter tantam multitudinem non fuisse lingua lapsum. Hoc idem et Beonem abbatem in uita pręstitisse tradunt.

-- 2-521 --

Ac semper quidem illo mendacii genere abstinendum est, quod in detrimentum uerti posse animarum, corporum, rerum. Cętera leuiora sunt, nullum tamen - ut arbitror — culpa uacuum. Omnem quippe simulationem, quantum a ueritate, tantum et a Deo abesse necesse est, cum summa ueritas ipse sit. Interdum tamen simulare et dissimulare et mentiri necessarium, cum scilicet vita res cadet, ut, nisi mendacium perpetretur, aut grauius peccatum committendum erit aut maius bonum omittendum. Huiusce rei subiiciemus exempla.

Abraham, cum per spiritum nosset Sarrę, uxoris suę, pudiciciam, Domino protegente, quocunque perrexisset, tutam fore, uitę tamen suę ob eius formam improbos homines insidiaturos dubitans, sororem suam esse dicebat. Itidem et Isaac, illius filium, de Rebecha, coniuge sua, pari imminente periculo simulasse legimus neque propterea hunc vel illum ob hoc aliquando reprehensum. Ea namque simulatione occasio uitabatur homicidii, et grauius deliquissent, si uerum confitentes causam malis sęuiendi darent. Quę quidem danda fuisset, nisi pudiciciam simul periclitari posse dubitassent, ne uitę parcendo animę dispendium incurrerent. A mendacio sane excusantur, quoniam consuetudo erat, ut quibus aliqua sanguinis intercedebat cognatio, fratres et sorores inter se quandoque uocarentur. Sarra autem Abrahę ex patre neptis erat, Rebecha autem Bathuel filia, qui Isaac frater patruelis fuit. Non autem eos a simulatione defenderim, cum eo animo locutos constet, ut proprię sorores crederentur, sed tam leuem noxam puto, ut primo statim conscientię stimulo expungatur. Itaque etiam in necessariis delictis aliquo remorsu opus erit, ut animus ipse et purior euadat et semper humilitatem seruet, dum non insurgit ad excusandas (ut dicitur) excusationes in peccatis.

Iacob etiam, cum benedictionem primogeniturę, iure quod emerat a fratre, sibi debitam aliter uendicare non posset, primogeniti formam assimulat, patrem decipit, benedicitur. Denique supplantatum se queritur

-- 2-522 --

Esau eiulatu magno, sed Iacob dolus minime imputatur quandoquidem nemini iniuriam facit, qui suo utitur iure. Decepit patrem, inquies. Sed nisi decepisset, bonorum sibi debitorum possessionem amisisset. Ita ergo decepit ut neminem offenderet, et quod suum erat, acciperet. Non audeo dicere hoc commento eum quicquam deliquisse, qui mox discedens, cum obdormisset, meruit uidere scalam ad cęlum usque errectam, angelos ascendentes et descendentes, Dominum summitati innixum, a quo non fraudis alicuius exprobrationem accepit, sed e contrario terrę, in qua dormiebat, possidendę regnique per orbem propagandi promissionem. Nunquid peccauerat, qui ita remunerabatur? Neque tamen ipsum non simulasse dicere possumus, cum hędinis pelliculis Esau fratris pilositatem effingeret, neque non mentitum, cum se esse ipsum Esau responderet. Sed ista ita dispensantur, ut non uitium iudicentur, sed mysterium. Et si mysterium non essent, procul dubio delicti aliquid haberent, sed — ut reor — in tali casu non cauendi propter commodorum, quę iure quęrebantur, magnitudinem atque fructum.

Ioseph apud Pharaonem in Aegypto primo loco habitus fratres, a quibus uenditus fuerat, eo uenientes, ut frumenta emerent, se non agnoscere ipsis incognitus fingit obiectoque, quod exploratores essent, in carcerem compulit. Deinde de carcere eductis iurat (per salutem Pharaonis) non abituros inde, nisi minimum fratrum Beniamin, quem domi cum patre relictum dixerant, adduci facerent, quasi hoc experimento deprehensurus, utrum terram exploratum uenissent an parandę annonę a patre missi. Et tamen omnes mox abire permisit pręter unum, quem pro obside tenuit secum. Postremo reversos una cum Beniamin, cypho suo argenteo in sacco eius clam indito, furti insimulauit. Nunc ergo quęritur, an illi tunc licuerit his ex industria confictis circumuentionibus uti. Et uidetur licuisse, cum eo spectarint, ut poenitudinem ellicerent, per quam ipsi saluarentur, qui in fratrem peccauerant. Vnde toties uexati

-- 2-523 --

dicunt: Merito hęc patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum. Haud ita doluissent, si se ille repente prodidisset. Qui postquam eos animo angi uidit, palam facit se, iniuriam omnem remittit, singulos exosculatur et, ut cum patre totaque familia ad se in Aegyptum transmigrare maturent, persuadet. Eos, cum aduenissent, alulit, possessione terrę optimę donauit, bonis multis affecit. Euacuata est igitur mendacii culpa finis merito, dum per illam Ioseph eis plurimum prodesse nititur, a quibus grauissime offensus fuerat.

Aegyptię obstetrices iussę pręfocare mulierum Hebrearum mares pueros obtemperaturas se Pharaoni monstrabant nec tamen obtemperauerunt. Et quoniam non morerentur puerperia, accusatę respondent ipsas Hebreas obstetricandi artem callentes, antequam se ad illas applicuissent, parere solere. Maluerunt mendaciunculo isto uti quam crudeli regi pręstare obsequium. Quamobrem dicit Scriptura: Quia timuerunt obstetrices Deum, ędificauit eis domos. Per quas alii temporalia, alii ęterna bona illis repensa intelligunt. Quicquid tamen horum sit, mercedem meruit pietas etiam mendacio uelata.

Raab meretrix, certa Israhelitas Iosue duce urbem Hierico, in qua erat, funditus euersuros, exploratores eorum domi receptos non prodidit, quin immo operuit lini stipula et quęrentibus abisse dixit. Cumque Hierico solo ęquata omnes passim trucidarentur, ipsam cum suis omnibus intactam reliquerunt. Insuper in tribu Iuda recipi meruit, Salmoni, uni ex principibus, iuncta. Nisi hoc mendacio hospites suos texisset, una cum reliquis interisset, et nisi seruandę pietatis causa illi mentiri licuisset, ad tam pręclarum coniugium infamis mulier nunquam peruenisset, ut inter illas censeretur, de quibus per successionis lineam nasci uoluit Dei filius Iesus Christus.

Mendacium Gabaonitis attulit salutem, sed abstulit libertatem. Dederat illis Iosue in castris Galgalę iusiurandum, quod uitę illorum parceret, ratus eos (quemadmodum

-- 2-524 --

ipsi referebant) gentem magis longinquam esse quam quę Terrę promissionis finibus concluderetur. Mox falsos fuisse deprehendens, uiuere quidem permisit, sed calones lixasque constituit redactor in seruitutem. Quod si seruari promissum debuit, ne illi cum aliis perderentur, non frustra composite pellacique sermone usi sunt. Quod autem seruari debuerit, ex secundo Regum uolumine apparet, ubi dicitur ideo iam trium annorum fame laborare populum. Israhel, qui rex Saul Gabaonitas contra fidem, quam a Iosue acceperant, interfecisset. Sed si pręceperat iampridem Dominus omnes gentes illas internitione deleri, cur solis deinde mendacibus parci uoluit? Quod scilicet nulli obesse, sed tantum sibi prodesse mendacio quęsierant. Ac ne omnino impune mentitos crederes, mancipiorum more seruierunt.

Dauid secundum cor Dei electus, capitalem Saulis odium declinans, cum Noben peruenisset, finxit se a rege missum et decepto Achimelech sacerdote panes ab eo accepit ensemque Golię Gethei, quem ipse ex prouocatione interemerat. Inde pergens uenit ad Achim, Getheorum regem, et periculum ueritus insaniam simulauit dimissusque abiit. Vtrunque dolum summa excusat necessitas: sacerdote illusit, ne inedia periret, regi, ne gladio.

Iterum ad Achim fugiens cum suis benigne admodum est receptus. Et cum e Philistinorum pagis predas ageret, uiros ac mulieres internitione tollens, ne res ad regem referri posset, ita illi uerba dabat, ut crederet ipsum mala Israhelitis inferre. Et hoc profecto dignum uenia mendacium, quo se quoque tueri et idolatras potius quam fideles offendere fas erat, dicente Domino: Disperdite nomina eorum de locis illis!

Idem Absalone filio persequente, cum a Hierosolymis fugeret, negocium dedit Chusi Arachitę, ut Absaloni adherens Achitophelis, ducis eius, consilia sugillaret. Cum ergo Achitophel sententiam diceret, Chusi intercessit et clandestino per internuncios egit, ut regem subtraheret periculo. Quantum autem Chusi

-- 2-525 --

simulata amicicia Absalonem fallendo peccarit, cum aliter piissimum regem seruare non posset, Scriptura testatur dicens: Domini nutu dissipatum est consilium Achitophelis utile, ut induceret Dominus super Absalonem malum. Quis igutur Chusi factum accuset, si Dominus non reprehendit?

Quid mulier illa, quę extento super os putei uelamine finxit se ptisanas siccare et nuncios David ibi latentes Absalonis seruis insequentibus non indicauit, sed gustata aqua illos festinanter abiisse respondit? Debuitne, quod res erat, non dissimulare et innocentes prodere interfecturis? Nonne magis Deum offendisset, dum uerum dicit, pios neci exponendo, quam dum falsum, a periculo liberando? Mea quidem sententia minus displicet, si modo displicet, pietate mixta simulatio quam ueritas cruidelitate. Vtrunque tamen autoris fine intentioneque metiendum est.

Salomon, regum sapientissimus, in re dubia sententiam laturus, non nisi simulationis usurpatione inuestigauit ueritatem. Afferte mihi gladium — inquit — et diuidite infantem uiuum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam alteri! Tunc inter altercantes prodit pietas matrem, impietas alienam. Et non fuit diuisus puer, ut rex callide simulateque iusserat, sed integer ac uiuus datus matri, ut in animo proposuerat. Et hoc sapientia, non mendacium fuit. Sic enim dicitur: Et audiuit omnis Israhel iudicium, quod iudicasset rex, et timuerunt regem, uidentes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium. Hęc quidem indagandi ueri ratio usitatior nec tolerabilis tantum, uerum etiam probata, sed non ita et decipiendi.

Quis tamen Iudit uiduę sutelas dolosque et mera mendacia audet accusare, quibus patriam obsidione, Iudeam omnem, hoc est, Dei populum seruitutis periculo liberauit? Omnibus se ornamentis comit, et Dominus auget illi formę decorem orisque uenustatem, ut trahere possit Leuiathan hamo. Egressa ergo occurrit exploratoribus. Et: Filia sum Hebreorum — inquit —

-- 2-526 --

ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnoui, quod dentur uobis in depredationem. Denique Olopherni se indicaturam pollicetur, quo aditu sine suorum pernicie capiat ciuitatem. Postremo cum ipso oollocuta sermone, promissis, uultu fallit atque eundem, quem adorauerat, cuius se ancilla dixerat, captata occasione incautum interemit. Nemo illi dolos uitio uertit, factum omnes laudibus extulerunt. Summus ipse sacerdos Ioachin cum magno presbyterorum comitatu de Hierusalem Bethuliam uenit, ut faciem eius uideret, cuius famam admirabatur. Quid multa? Omnes uni foeminę gratias agere et eius uirtute beneficioque salutem, quam iam desperauerant, se consecutos palam fateri, nihil laudis, nihil glorię omittere, quod magno fortique animo dignum esset. Tot igitur bona illo figmento comparata sunt, quot sine illo mala secutura erant. Quis enim tot milibus Assyriorum, tantis armatorum copiis aperto Marte resistere ualuisset? Et ecce, qui multas iam gentes urbesque uno impetu subiugauerant, unius mulieris fraude capti succubuerunt. Et cum id Dei uoluntate auxilioque factum nemo neget, certe sic imponere impio non illicitum fuit.

Ac ne hoc simulandi fingendique genus ueteribus tantum (ut multa) non ratione, sed indulgentia permissum fuisse putetur, uideamus, an etiam nouis et Euangelica perfectione excultis hominibus licuerit aliquando simulasse.

De Paulo apostolo in Actis relatum legimus, quod cum Timotheum discipulum, cum matre Iudeus esset, propter Iudeos circumciderit, tum quod sibimet in Cenchris nazareorum more caput totonderit, demum quod Hierosolymis Iacobi apostoli et seniorum consilio atque persuasu, ne uideretur discessionem docere a Lege Iudeisque fidelibus prohibere circumcisionem, quibusdam nazareis secum assumptis una purificatus templumque ingressus sit ac tandiu cum illis fuerit, donec tonsis de more crinibus uota perficerent sacrificiumque offerrent.

-- 2-527 --

Hoc quidem multi pię simulationi adscribunt, sed ego magis Augustino assentior, qui ait: Diebus illis intermediis, qui inter Christi ascensionem et Euangelii uulgationem fluxere, ueniam hanc Iudeis ad fidem uenientibus datam, ut simul etiam legalia tenerent, si uellent; non autem ita et conuersis ex gentilitate, ne sibi circumcisionem quoque necessariam esse suspicarentur. Ne uero Lex ipsa cum idolatria pariter execrabilis uideretur, noluerunt utranque eodem tempore relinquendam iubere. Lex igitur paulatim ostendente se gratię plenitudine est euacuata. Idolatriam uero statim, reppellendam iudicarunt, ut constaret alteram Dei opus fuisse, alteram diaboli. Sic ista omnia, quę dicta sunt, Paulum non simulate, sed licenter, ut Iudeum inter Iudeos egisse credimus omnibusque omnia factum, ut omnes lucrifaceret. Intantum autem gentiles a Legis obseruatione prohibuisse, ut ad Galatas scriberet: Ecce ego Paulus dico uobis, quoniam, si circumcidamini, Christus uobis non proderit. Et de Tito discipulo: Sed neque Titus — inquit — qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi. Quin etiam principem apostolorum Petrum aliquando ausus est reprehendere, quod ex gentibus fideles iudaizare fecisset. Cum — inquit — uenisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam uenissent quidam ab Iacobo, cum gentibus edebat. Cum autem uenissent, subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi eius consenserunt cęteri Iudei, ita ut Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum uidissem, quod non recte ambularent ad ueritatem Euangelii, dixi Cephę coram omnibus: Si tu, cum Iudeus sis, gentiliter uiuis et non Iudaice, quomodo gentes cogis iudaizare? Quod certe Paulus nequaquam dixisset, si etiam ipse ea, quę supra dicta sunt, per simulationem et non per licentiam potius peregisset, Iudeorum saluti consulens, sed gentiles, ne eadem facerent, coercens.

Postquam autem satis omnibus notificatum est ueteres cerimonias legumque sanctiones signa figurasque

-- 2-528 --

fuisse futurorum, quę in Christo impleta sunt, coeptum est infidelitati ascribi, siquis ea adhuc seruaret, ueluti qui uenturum et nondum uenisse Christum asserat, quod Iudaicę proprium perfidię est.

Sed quid de ista Petri simulatione dicemus? Reprehensibilem eam fuisse non nego. Quis enim sum, ut Paulo contradicam, cum pręsertim neque Petrum illi contradixisse constet. Sed tamen facile uenia dignam tunc extitisse non dubito, cum adhuc Moysi lex apud Iudeos in Christo credentes non illicite uigeret. Postea uero neque propter Iudeos neque propter gentiles in fide quicquam simulandum fuit, cum tandem non simulatio, sed error dici debuit, quicquid iam peruulgatę officeret ueritati.

Cęteris autem in rebus etiam apostolicis ac sanctis uiris ac mulieribus simulare, fingere, mentiri summę interdum pietatis ingentisque prudentię fuit.

Diuus Hieronymus ad Rusticum monachum scribens testatur uidisse se in Aegypto adolescentem, cum stimulis libidinis resistere atque obniti posse iam desperasset, abbatis solerti simulatione seruatum. Dicam - inquit — quod in Aegypto uiderim. Gręcus adolescens erat in coenobio, qui nulla continentia, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte seruauit: Imperat cuidam uiro graui, ut iurgiis atque conuitiis insectaretur hominem. Qui post irrogatam iniuriam primus uenit ad querimoniam. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille coepit contra mendacium, nullus alius credere uerę ueritati. Solus pater defensionem suam callide studuit opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa? Ita annus ductus, quo expleto interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, an adhuc aliquid molestię sustineret. Papę — inquit — uiuere mihi non licet, et fornicari libet? Num, quęso, consultius meliusve fecisset abbas nihil tale confingere et discipulo, in ęternę mortis discrimen ruenti non subuenire,

-- 2-529 --

cum pręsertim nullo alio remedio ab imminenti pernicie eximi potuerit?

At neque Archebii quidem, sanctissimi uiri, simulatio improbanda, qui in quadam Nili insula inter solitarios et ipse solitariam uitam ducens, siquis eo accessisset eiusdem propositi cupiditate accensus, ei suum ipse domicilium cum utensilibus cedebat, ne qua cęllulę construendę quęrendęue supellectilis difficultate uictus abiret. Ac ne forte illum, quod offerebatur, accipere pudor impedisset, certum sibi ac deliberatum esse ad alia transmigrare loca mentiebatur. Et tantisper inde secedens, donec impensas compararet, reuersus alteram sibi cęllam non paruo cum labore ponebat. Hac ille simulatione usus officio fungebatur uerę charitatis, eos in Dei seruitio pia circumuentione retinens, quos forte necessitas dilabi compulisset, multoque plus lucri largiendo faciebat quam detrimenti mentiendo. Et sapientis erat modico damno magnam utilitatem quęrere.

Illius quoque abbatis laudatur mendacium, qui (ut Cassianus tradit) Simeoni monacho prospexit, ut in proposito uitę perfectioris perseueraret. Hic nuperrime ex Italię partibus ad Aegypti solitudinem se contulerat, nullius exercitii gnarus, pręterquam Latinos libros transcribendi, quorum illis in locis usus nullus erat. Senior igitur fingit olim quęsisse se, qui sibi Pauli Epistolas Latino charactere conscriberet, uolens ear (ut aiebat) muneri mittere fratri in cohorte Latina militanti Latinique sermonis non ignaro, ut aliquid de Scripturis diuinis habeat, quo sese etiam inter militię labores utiliter occupet. Hac itaque simulatione illum ad scribendum compellens, et quę operi et quę uite necessaria erant, dedit tum ocio subtrahens adolescentem, tum penurię eius mercedis occasione succurrens. Nisi sic abbas finxisset, Simeon ipse uel cogitationibus per inertiam expugnatus, uel inopia superatus diu ibi manere non potuisset. Neque enim puduit accipere, quod offerebatur pro labore. Puduisset autem, si nihil agenti ultro impenderetur.

-- 2-530 --

Quid Abrahę, celebratissimi inter Aegyptios anachoretas uiri, simulatio, quantę erga proximum charitatis, quantę miserationis fuit? Posito quippe monachali habitu secularia sumpsit indumenta, ne posset agnosci. Et peregre profectus, neptim, quam iuxta se nutriens diu sanctorum operum sociam habuit, diaboli tandem latrocinio sublatam anxie perquisiuit. Illa enim iuuenis cuiusdam libidini semel consentiens criminisque conscia patrui conspectum ferre non ualens, clam ad urbem effugerat et iam desperatione quadam corpus uulgando pecuniam demerebat. At senex, obi tandem illam conuenit, notam incognitus aliquandiu considerauit ac deinde in colloquium euocatam, cum se prodidisset, flens exhortatus est, ut secum rediret. Rediit et multa uitę districtione commissa diluens cum ipso pariter sanctorum collegio meruit annumerari. At nisi Abraham alieno se amictu occuluisset, fama aduentus sui pręnuncia, ut qui ubique celebris erat, illam exterruisset et uel fugam uel latebram petere coegisset. Alium ergo se finxit, ut amissam inueniret, et non alium se dixit, ut inuentam secum reduceret, reductam sanctificaret. Quanti igitur fructus tunc simulasse fuit, liquido sciemus, si perpenderimus, quanti econtra damni non simulasse fuisset.

Postremo fingi aliquid etiam sine ulla culpa posse quis dubitat, quando quidem Veritas illa, in quam nullum prorsus uitium cadere potest, in Euangelio fingere dicitur: Et ipse — inquit — se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam aduesperascit et inclinata est iam dies. Sed talis hęc Domini erga Discipulos fictio, qualis et illa quondam erga Abraham tentatio. Ille tentatus est, an obediret Deo, isti, an hospitalitatem seruarent; non quis Deus futura nesciat, sed ut nos habeamus virtutum exempla. Huiusce rei causa fingere ac simulare patribus prępositisque proprium atque usitatum, dum iuniorum animos probare student dumque probatos cęteris ad imitandum exibent. Non sunt igitur hę fictiones mendacii, sed ueritatis.

-- 2-531 --

Neque enim aliter iis mores hominum ingeniaque experimur quam artifex experiri solet indice lapide aurum argentumue, ut, quale sit, cognoscatur et experimento ueritas ipsa pateat.

Quidam etiam obtegendę sanctitatis causa simulationis latebram subiere, ne forte honorati placerent sibi et pro inani gloria ueram amitterent.

Nicolaus cognomento Peregrinus, natione Gręcus, in oppido Apulię Theano seminudus incedens et crucem ligneam manu pręferens “Kyrie, eleyson” clamitabat. Eo clamore puerorum turbam excitabat et hoc ipsum iteratis uocibus, ut secum decantarent, innuebat. Excogitauerat utique, quemadmodum et stultus hominibus appareret et a laudibus Dei non cessaret. Qua insanię simulatione tantum placuit, ut Deo donante defuncti cadauer multorum langores tactu sanaret.

Fuisse etiam Alexandrię quendam Marcum Solonem nomine, qui se stultum fingens nudus incedebat, operibus intentus charitatis. Cum enim humanum labore uictum quęreret, quidquid in diem sibi superesset, indigentibus erogabat. Cumque iam sedecim annos in hac simulatione perdurasset, postremo adiuratus manifestauit se aliquando monachum fuisse, sed libidini deditum annos quindecim in concubinatu perseuerasse tandemque ad poenitentiam conuersum decreuisse tantundem temporis seruire Christo, quantum diabolo seruierat. Atque mox uita functus est et in sanctorum numero habitus. Tali ergo simulatę insanię humiliatione, mundi sapientibus pręferri ac supra cęlum inter angelos meruit collocari.

In Thebaidis monasterio, quod Sancti Hieremię nuncupabatur, fuisse uirginem quondam memorię proditum est, quam omnes reliquę mentis impotem existimabant. Danieli autem abbati reuelatum, quod fatuum Dei sapientius esset hominibus; proinde ad eam uisendam illum perrexisse. At ipsam, cum se deprehensam uidisset, clam abiisse, schedula postibus monasterii affixa, in qua scriptum erat: Quicquid in uos peccaui remittite atque

-- 2-532 --

in Domino ualete! Quęso, si dementię simulatio illi crimini dari debet, quomodo cęteris, quę ibi erant, sanctior Dei reuelatione iudicaretur? Profecto simulatio ista conseruatio summa humilitatis erat, non culpa.

Sed neque illis figmenta obfuerunt, quas uirorum nominibus tegumentisque sexum aliquando cęlasse constat, cum id ea ratione egerint, ut commodius Christo, quem nihil latet, deseruirent.

Eugenia, Philippi consulis filia (Eugenius credita) etiam abbatis officio defungi Alexandrię meruit. In eadem urbe Euphrosina uirgo, sub Smaragdi nomine latens, monachi uitam duxit. Sic Marina Marinus, Theodora Theodorus, Pelagia Pelagius credita, inter uiros pręstiterunt sanctitate, sexu occultato. Finxerunt se esse, quod non erant, ut essent, quod esse debuerunt, nihil omittentes quod ad perfectę consummatęque religionis cultum pertineret.

Hęc sunt quidem iustę atque interdum etiam, ut diximus, necessarię fingendi ac mentiendi causę. Cętera uero mendaciorum genera perniciosa mortiferaque habentur. Sicuti fuit mendacium Gezi, pseudoprophetarum, Ananię et Saphirę, pontificum in Euangelio et phariseorum et his similium; simulatio quoque ac dolus Ioab in Abner et Amasam, Triphonis in Ionatham et in Antiochum, Ismahelis in Godoliam, Andronici in Oniam, Iudę in Dominum.

De talibus dicitur: Simulatores et callidi prouocant iram Dei. His et Propheta imprecatur dicens: Disperdat Dominus uniuersa labia dolosa! Et iterum: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum! In Exodo quoque pręcipit Dominus: Non suscipies uocem mendacii nec iunges manum tuam, ut pro impio dicas falsum testimonium! Et in Leuitico: Non mentiemini nec decipiat unusquisque proximum suum! In Deuteronomio: Testis falsitatis conuictus plecti talione iubetur, ut, quod in alterum molitus sit, ipse ferat. Vnde Salomon in

-- 2-533 --

Prouerbiis: Falsus testis — inquit — non erit impunitus, et qui loquitur mendacia, peribit. Et rursum: Qui congregat thesauros lingua mendaci, uanus et excors est et impigetur ad laqueos mortis. Ideo eo uitio inquinari ueritus Deum deprecatur dicens: Vanitatem et uerba mendacia longe fac a me! Et ante illum Dauid: Ne auferas de ore meo uerbum, ueritatis usquequaque! Hieremias autem propheta, quo ipsa maligni impostoris dolositas illi, non aliis noceat, pręmonet, ut caueamus, et clamat: Unusquisque se a proximo suo custodiat et omni fratri suo non habeat fiduciam! Quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et uir fratrem suum deridebit, et ueritatem non loquetur. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent, laborauerunt. Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Nunquid super his non uisitabo, dicit Dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? Vis scire, quomodo ulciscatur uel qualiter uisitet, Apocalypsim lege: Et omnibus mendacibus — inquit — pars eorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Breuiter idem in psalmo expressum est: Perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Cuius rei haud ignarus Apostolus ad Ephesios, ne forte in tantam incidant perditionem: Deponentes mendacium — inquit — loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoiam sumus inuicem membra. Et ad Colossenses: Nolite mentiri inuicem! Saluator etiam noster ad apostolos: Simplices estote sicut columbę. Et: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit. Et: Nisi efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum cęlorum. Siquidem et cordis simplicitate et oris ueritate nobis opus est, ut eo felicitates perueniamus, ubi nullus fraudi, nullus fallacię restat locus, ubi misericordia et ueritas obviauerunt sibi. Quas duas uirtutes Salomon etiam coniungens partiter colendas docet: Misericordia — inquit — et ueritas te non deserant! Circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui, et inuenies gratiam

-- 2-534 --

et disciplinam bonam coram Deo et hominibus. Misericordia et ueritas pręparant bona. Misericordia et ueritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. Demus operam igitur et enitamur, ut illo digni simus elogio, quod in Malachia legimus: Lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius.

Caput V / DE MANSVETVDINE ANIMI

Nunc de his dicemus, qui auersis ab omni asperitate animis mites mansuetique uixerunt, affectum ita moderantes, ut uel nunquam in alterum commoti sint uel adeo temperate, ut non deliquerint. Obseruarunt enim pręceptum illud: Irascimini, et nolite peccare!

Mansueti igitur iracundique exempla primi ab homine geniti Abel et Cayn nobis exibuerunt. Respexit — inquit — Dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cayn autem et ad munera eius non respexit. Humilia enim respicit et alta a longe cognoscit. Hinc ergo Cayn inuidię stimulis actus et furore fremens, fratrem, cuius mansuetudinem imitari debebat, interemit. Itaque sine causa in fratrem iratus, Dei in se iram magis prouocauit et a Deo maledictus fuit.

Mitis Noe in arca seruatur, superbi diluuio pereunt. Sic et Pharao in Mari Rubro mergitur, Moyses saluatur,

-- 2-535 --

cuius mansuetudo tunc egregie apparuit, cum pro eis, qui sibi insultauerunt, Deum est deprecatus. Vnde dicitur: In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Pharaonis autem obdurationem grauissimis quidem flagellis mollescere potuit, nec ante ipse sęuire desiit quam uiuere.

Iacob fratrem suum Esau, capitali odio sibi infensum, se illi submittendo mitigauit. Occurrentem in Galaad septies in terram pronus adorauit, munera obtulit, dominum suum appellauit. Iccirco, quem ille perdere cogitauerat, amplexatus osculatusque est adeo tenere, ut fleret. Itaque magnum interdum odium magna frangit mansuetudo et ira alterius alterius humilitate coercetur.

Ioseph quoque, mitissimi ingenii adolescens, in cisternam a fratribus deiicitur et externis in seruitutem uenditur. Et tamen eos, a quibus talia passus fuerat, benigne suscipit, large educat, non malum pro malo reddens, sed uincens in Bono malum. Irasci enim nescit mansuetus, et benefacere iis etiam, a quibus offensus est, nouit.

Dauid Saulis toties in se repetitum furorem non uindicando, sed parcendo leniebat et, quem nullo officio, ne rursum indignaretur, mouere potuit, eius in regno successor fieri meruit. Qui ergo persequebatur innocentem, hostium gladiis occubuit. Qui uero persecutori suo manum inferre noluit, regnauit. Proinde iure suo, dum oraret, dixit: Memento, Domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius!

Saluatoris nostri ac Domini mansuetudo maior est quam ut uerbis explicari queat. Neminem ad se in ueritate uenientem repellit aut sine beneficio dimittit, turbas docet, paruulos suscipit, pauperes eligit, ęgrotos uisitat ac sanat, proditoris osculum non refutat, uincientibus se et cędentibus non repugnat, pro crucifixoribus suis orat. Mansuetissimus Agnus ad uictimam currit: maledicitur, et tacet, irridetur, et sustinet. Quamobrem se nobis in exemplum prębens clamat:

-- 2-536 --

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris; requiem in terra, requiem in cęlo dicente Propheta: Mansueti hęreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

Apostoli quoque reliquique Discipuli, iugum suaue et onus leue Domini circumferentes, dum Euangelium predicarent, persecutorum immanitatem patiendo, non contendendo uicerunt. Flagellis cędebantur, et ibant a conspectu concilii gaudentes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et impletum est illud Esaię uaticinium: Et addent mites in Domino lętitiam, et pauperes homines in sancto Israhel exultabunt.

Multorum pręterea, qui hos secuti sunt, placidę mentis facilitatem etiam bestię cognouerunt, neque tactum illorum formidantes neque recusantes imperium.

Clotario, Britannorum rege, uenationi indulgente aper a uenatoribus actus ad Deicolam* corr. ex Deicolum abbatem confugisse perhibetur. Et ob eo conseruatus, syluestre animal tutiorem se in Deicolqę sinu putauit quam si syluas fuga petiisset, pręsagio quodam lenitudinis pietatisque eius. Qui insequebantur, pepercere beluę ob reuerentiam uiri, non ausi eam lędere, quę sese fidei commiserat sancti.

Marianus quoque, Bituricensis coenobii monachus, bubulci officio defungi non dedignatus, aprum ad se confugientem tutatus est. Canibus insequentibus imperauit, ne illum tangerent. Mira res! Canes obedierunt, aper discedere noluit et, cuius benignitate se seruatum agnouit, eidem ueluti iampridem mansuefactus humiliter adhesit.

Eadem fera ad Basoli, Rhemensis abbatis, cęllam confugiens, pedibus eius prouoluta sic in tuto fuit, ut canes, qui magno cursus impetu iam tergo fugientis imminebant, repente subsisterent. Tunc Attila uenator rem admiratus, prędium, quod ibi habebat, abbati concessit, dignum omni beneficio asserens, cuius et mansuetudinem aper et uirtutem canes testati sunt.

-- 2-537 --

Columbano abbati ursi in syluis obtemperauerunt, Heleno onagri crocodilique. Hos insiliens trans fluuium ibat, illos autem sarcinis onerabat. Haud ita repente mansuescerent syluestria aquaticaque animalia, nisi in homine mansuetudinis uim sentirent, cui obsequebantur.

Diuus Hieronymus, cum inuidorum maliciam atque infestationes ne ferendo quidem posset reprimere, Roma cessit. Mansueti enim placidique hominis proprium est dare locum improbitatibus aliorum neque cum pertinacium malignitate contendere. Sed cui Romę homines aduersabantur, in Syrię deserto ferę seruierunt. In Bethlemitico deinde monasterio manentem leo posita ferocitate blanditer adiit et reliquis, qui aderant, metu dilabentibus ipsi pedem spina uulneratum porrexit, sanatus famulatum exibuit. Nullique iam monachorum, metuendus asellum ad pascua educebat reducebatque ad stabulum, agasonis fungens officio, qui quondam prędonis functus fuerat. Ferocire nempe non potuit, ubi hospitis benignitatem experiri coepit, nec ab eo prorsus discedere, cuius beneficio se nouerat conualuisse.

Marinus in Arba, Dalmatię insula, natus, apud Ariminum uitam solitariam duxit. Cum autem aliquando cęllam suam uersus ab urbe Roma rediret, asellum, quo in uia uehebatur, ursus terribilis inuadens peremit. Ille ursum tenuit et, ut asini uices subiens ad cęllam usque se deferret, iussit. Subito syluestrem exuens animum immanis bestia dorsum homini prębuit, cuius asello non pepercerat. Diceres humanitatis eius conscientia, quoniam ille amissi iumenti iacturam passus in autorem damni non excanduit neque indignatus est, sed tantum seruitio eius usus, quo probaret, posse se ab ipso poenas exigere, si uellet, cuius dorso potuit tam imperiose insidere.

At etiam timidissimum animal cerua, dum uenatorum tela saucia fugeret, ad Bassianum, Laudensem episcopum, se recepit. Qui persequebantur, miraculo obstupefacti stetere. Quidam uero licentius accedens,

-- 2-538 --

eam de manu episcopi erripere uoluit, sed ipse pręreptus a diabolo uexari coepit. Episcopus autem, qui bestiam blande amiceque exceperat et clementer fuerat tutatus, nec in hominis uiolentiam irasci potuit: ab immundo spiritu oppressum miseratus incunctanter pristinę restituit sanitati. Idem igitur et tutelę fidem et patientię benignitatem seruauit, amicis inimicisque iuxta fauens.

Egidius quoque abbas, ad ostia Rhodani solitarius manens et hominibus incognitus, cerua lac prębente (ut alibi diximus) uixit. Sed dum illa a uenaticis canibus agitaretur, prępeti fuga cęllam ipsius petiit et trepida ac solito moestius immugiens ante senis pedes prouoluta iacuit, ut, cuius humanitatem diu experta fuerat, eius etiam auxilio ab imminenti periculo tegeretur. Igitur illo orante canes propius accedere nequiuere. Vnus autem de uenatoribus (quia locus uepribus obductus erat) incerto sagittam dirigens, abbati uulnus inflixit. Post hoc penetrantes latebram reperiunt senem ceruamque iuxta accubantem. Et religione quadam concussis animis procidentes ueniam ab eo, quem imprudenter lęserant, suppliciter petunt atque impetrant, et ceruam dimittunt intactam. Tam enim ille libenter iis, a quibus uulnus acceperat, offensam dimisit, quam pro cerua orauit, pari simplicitate et de ipsa solicitus et in illos mitis.

Ad Remigium, Rhemensem archiepiscopum, passeres aduolare solitos accepimus et de manu eius certatim cibum capere. Cur ita, nisi quod non sic tuto se pasci posse in apertis campis putarunt ut in mansuetissimi pręsulis sinu.

Blasio, Sebastę urbis episcopo, in solitudine persecutionem declinanti syluestres auiculę uictum suppeditarunt.

A Iudoco, regis Britannię filio, dum contempto regno soli Christo seruiret, columbas piscesque escam manu porrectam acceptasse ferunt.

-- 2-539 --

Iuonem presbyterum ad mensam recumbentem auis quędam albo uiridique colore spectabilis de improuiso adiisse dicitur et tangi se ac contrectari ab eo passa, post acceptam benedictionem euolasse. Testata mihi uidetur naturam eius non gestu solum, quo se illi libere atque ultro obtulit, sed etiam pennis uarietateque colorum. In candore signabatur mentis puritas, in uirore spei alacritas, in plumarum mollitie animi lenitudo atque facilitas.

Maxentii etiam, Pictauiensis abbatis, humanitas effecit, ut agrestes uolucres non cupidius arborum ramis quam manibus suis insiderent. Panes micis aut tritici granis ab eo pastę auolabant. Hinc discamus non sine beneficio eos dimittere, qui sine hęsitatione nostrę se crediderint fidei.

Seuerus, Agathensis abbas, passerem aduolantem ita humanitus excepisse dicitur, ut, cum ille fracto crure aliorum aucupium effugisset, ipse sua precatione sanatum dimiserit. Qui enim benigne alios accipit, facile, quod a Domino petit, impetrat. Scriptum quippe est: Mansuetis dabit gratiam.

Francisci quoque lenitatem auicularum audacia mirabiliorem fecit. Ad prędicantem confluebant neque refugiebant manum eius, usque adeo obsequentes, ut non nisi, cum ipse iussisset, abirent, non nisi, cum ipse innuisset, garritum comprimerent; non, quod iussa intellexerint, sed quod iubentis autoritatem uirtutemque senserint.

Cum aliquando in horto inter fruteta deambularet, cicada ficulneam linquens super euocantis manum consedit et, Deum laudare iussa, uoce tinnula, gutture fistulato, suauiorem solito stridorem edidit. Humanum igitur consortium effugere solitę bestiolę, Franciscum omnibus ex mansuetudine applaudentem creaturis adire non timuerunt neque potuerunt non obtemperare imperanti, cui iam diuina inerat uirtus. Talibus enim dictum est: Si monti huic dixeritis: Tolle et iacta te in mare, fiet.

-- 2-540 --

Apollonium abbatem ferunt cuidam fratrum suorum humilitatis mansuetudinisque uirtutem suis precibus a Domino impetrasse, ita ut ille, cuius rigidę mentis asperitatem nulla mitigare castigatio poterat, postea multis patientię ac lenitudinis exemplum fieret. Siquando igitur ullum animi morbum industria nostra leuare non poterimus, ad precationum remedia recurramus. Quia, quę impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

Et, ne foeminarum mansuetudinem silentio pertransisse uidear, Brigida uirgo apro ferocissimo, et qui in pecudum gregem reponte irruerat, pręsto occurrens usque adeo reddidit mitem, ut eidem gregi ipsum pręficeret pastorem. Itaque tam modo immanis fera tam tenellas oues, quas laniatum uenerat, mox et ad pascua educere et pastas reducere domum coepit. Voluit autem Deus beluę feritatem uirginis humanitati cedere, ut ostenderet, quanti apud se ponderis esset talis uirtus.

Sed earum mansuetudo foeminarum, quę in coenobiis perpetuę seruituti se addixere, ut Deum promererentur, in eo apparet, quod prępositis libenter obediant, quod labori alacriter insistant, quod dicto factoue lacessitę non reclament, non murmurent, non mussitent, non denique uultum mutent, sed semper eandem animi lenitatem prę se ferant. Harum exempla partim dicta sunt, ubi de labore obedientiaque tractauimus, partim dicentur, cum de patientię uirtute disseremus. Igitur, ne eadem sępius repetere necesse sit, hoc loco de illis loqui supersedebo.

Omnes tamen Christi seruos ancillasque admonitos uelim, ut meminerint talium hominum et preces a Domino facilius exaudiri et opera largiore remuneratione compensari. Nisi id uerum esset, non illos potissimum in magno rerum discrimine Sophonias propheta citaret, ut Domini supplicent dicens: Quęrite Dominum omnes mansueti terrę, quia iudicium, eius estis operatI; quęrite iustum, quęrite mansuetum, si quo modo

-- 2-541 --

abscondamini in die furores Domini. Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum; Azotum in meridie eiicient, et Acharon eradicabitur. Tantum infortunium auerti posse sperauit precibus mansuetorum. Hinc et Eliachim sacerdos, cum excidium ab Olopherne timerent, ad populum dixisse fertur: Si in humiliationibus permanseritis, exaudiet uos Dominus. Hinc et sancta Iudit Dominum obtestata ait: Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Ipse etiam Dauid: Suscipiens — inquit -mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. Et in alio Psalmo: Exaltauit mansuetos in salutem. Et in Euangelio Veritas ait: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Non igitur temere in Ecclesiastico pręceptum est: Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo inuenies gratiam. Profecto, siquis ista memoriter tenuerit recteque perpenderit, studio diligentiore, diligentia studiosiore contrariis animi motibus temperabit.

Caput VI / DE TACITVRNITATE SERMONISQVE MODERATIONE

Nunc, quoniam mansuetos pręcipue taciturnitas decet moderatioque uerborum, satis congrue de iis dicendum uidetur, qui utroque laudabiliter usi sunt, ut discamus linguam ipsam et coercere, cum seruandum

-- 2-542 --

erit silentium, et, cum loqui expediet, pensitare. Quando quidem Salomonis sententia est: In multiloquio non deerit peccatum. Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.

Iob a Domino arguitur, quod contendere ac disputare secum concupierit, dum calamitatum suarum causam anxie perquireret. Et respondens ait: Qui leuiter locutus sum, respondere quid possum? Confitetur se non habere, quo excuset inconsultam locutionem. Et ut poenitendo ueniam consequatur: Manum meam — inquit — ponam super os meum. Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum, quibus ultra non addam. Hinc tu, siquando res inciderit, in qua diuinę prouidentię rationem inuenire nequieris, caue, nequid imprudenter proferas, sed tacitus mirare, et nihil a Deo nisi bonum ęquumque proficisci posse semper tibi habe persuasum.

Ezechias, quarto decimo regni sui anno obsessus in Hierusalem, plebem silere iussit, ne colloquiis Rapsacis nunc minantis, nunc blandientis ad deditionem solicitarentur. Exemplo est, nequid is, qui de plebe imperitorum est, respondere pręsumat captiosis hereticorum argumentis, ne, dum confutare ea nescit, etiam ipse in retiaculo diaboli inuoluatur et arce ueritatis incaute custodita ab erroribus captus pereat. Tacitus ergo obediat Ezechię, id est, Christo regi et in silentio oret. Et ipse mittet angelum suum, qui perimat copias Assyriorum, hoc est, dissipet malignorum insidias mentemque orantis illuminet, ut amota dubietatis nebula iam clare uidere possit eos uere mortuos esse, qui ipsum nitebantur in mortem trahere secum.

Iesus, filius Syrach, dum efficere nequit, ne inter loquendum peccato aliquo non implicetur, sic in Ecclesiastico suo conqueritur et clamat: Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam in ipsis et lingua mea perdat me? Hoc ipsum periculum, quod in se deprehenderat, alios cauere iubet dicens: Aurum tuum et argentum tuum

-- 2-543 --

confla, et uerbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, et attende, ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.

Hieremias in matris utero sanctificatum se audit, et tamen ait: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Quomodo ergo illi lingua non delinquant, qui irrequisiti garriunt, si peccare loquendo timuit, quem loqui Deus inuitabat? Qui tunc demum ad prophetandum populo se accinxit, cum Dominus non iam inuitaret, sed imperaret dicens: Noli dicere, quia puer sum, quoniam ad omnia, quę mittam te, ibis et uniuersa, quęcunque mandauero tibi, loqueris. Ad hęc, nequid dubitaret, mittit manum suam, tangit os eius et: Ecce dedi — inquit — uerba mea in ore tuo. Toties quippe lapsus timendus est, quoties nostra, non Domini uerba prolaturi sumus, cum etiam de ociosis, hoc est, quę neque dicenti neque audienti prosunt, reddenda ratio sit.

At nequis propterea semper tacere operęprecium sibi existimet, Esaiam lamentantem audiat: Vę mihi —inquit — quia tacui. Reprehensibilem se agnoscit propheta, quod Oziam regem populumque in uitia pręcipitem uerbis non corripuerit, iuxta illud: Ne reuerearis proximum tuum in casu suo nec retineas uerbum in tempore salutis!

Sed propositum nostrum consequentes, ueteribus exemplis noua subnectamus.

Agathonem abbatem lapillo assidue ore indito tacere didicisse ferunt idque ab eo annos tres obseruatum, ne etiam cum fari uellet, expeditum sibi foret. Legerat quippe illud in Prouerbiis: Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala.

Paulus monachus cognomento Simplex, cum quęsisset, essetne Christus prior prophetis, insulsam interrogatiunculam silentio diluere iussus, per triennium

-- 2-544 --

nemini quicquam proloqui est ausus. Itaque, quę dictu digna indignaque haberentur, tacendo didicit.

Pambo abbas, cum etiam ipse discere prius quam loqui proposuisset, ad illum, qui trigesimum octauum Psalmum sibi legere coeperat: Dixi, custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea, sat est, inquit; reliqua audiam, cum istud opere impleuero. Multo deinde tempore post reuersus, cum interrogaretur, cur tantum ad magistrum redire distulisset, nondum se istud, quod didicerat, perfecisse dicit, et apostolicum esse pręceptum: Estote factores uerbi, et non auditores tantum!

Idem Theophilo episcopo se aliquando adeunti et aliquo sermone ab ipso spiritaliter refici petenti respondit: si taciturnitate sua non reficiebatur, nec sermonibus eum refici posse. Hine quidem die uitę suę iam supremo audacter affirmauit, ex quo eremum incolere coepisset, nullum se unquam protulisse uerbum, quod prolatum nollet. Perfecit ergo, quod initio promiserat: Dixi, custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quam igitur lętus, quam securus inde decedebat, quem nullius prope culpę conscium taciturnitas ipsa fecerat!

Beonem quoque abbatem in Thebaidis deserto habitantem, in summo silentio uixisse accepimus, ita ut perquam rare loqueretur nec nisi quantum auditoris exigere uidebatur necessitas, taciturnitatem seruans et simul officio fungens charitatis.

Theonam* corr. ex Theonem etiam in cęllula sua clausum annos triginta, silentii habuisse continentiam perhibent et, quantum ea re profecisset, miraculis postea ostendisse, neminem non sanum dimittendo, qui ęger ad se curationis gratia accessisset.

In illo, Tabennensi monasterio, quod in eremo Scythiotica, positum erat, Amon abbas mille quingentis monachis pręfuisse dicitur. Et cum tot essent, horis,

-- 2-545 --

quibus silentium indictum erat, sępenumero aduenę locum adeuntes, neminem ibi adesse putauerunt, donec interius ingressi, illos unumquenque, seorsum in suis cęllis orantes aut aliquid aliud facientes conspicerent. Adeo non strepitus aliquis, non susurrus, non saltem screatus audiebatur, denique multitudo solitudinem taciturnitate ęquabat.

Libet hoc loco apponere, quanta diligentia qualique circumspectione hoc idem ab Aegyptiis monachis olim seruatum Ioannes Cassianus de coenobiorum institutis tractans dicat: Cum solennitates — inquit — (quas illi synaxeis uocant) celebraturi conueniunt, tantum a cunctis silentium prębetur, ut, cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conueniat, pręter illum, qui consurgens Psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur, ac pręcipue cum consummatur oratio, in qua non sputum emittitur, non excreatio obstrepit, non tussis intersonat, non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam astantes impeditura promuntur, nulla uox absque sacerdotis uoce precem concludentis auditor, nisi forte hęc, quę per excessum mentis claustra oris effugerit quęque insensibiliter cordi obrepserit, immoderato scilicet atque intolerabili spiritus feruore succenso, dum ea, quę ignita mens in semetipsa non pręualet continere, per ineffabilem quendam gemitum ex intimis pectoris sui conclauibus euaporare conatur.

Post hęc, qualiter se gerant, describit dicens: Finitis itaque Psalmis et quotidiana congregatione (sicut superius commemorauimus) absoluta nullus eorum uel ad modicum subsistere aut sermocinari audet cum altero, sed ne quidem per totum diei spacium a cęlla sua progredi aut deserere opus, quod in ea solitus eat exercere, pręsumit, nisi forte cum fuerint ad officium necessarii cuiusque operis euocati. Quod ita explent foras egressi, ut nulla inter eos sermocinatio conseratur, sed sic unusquisque opus exequitur iniunctum, ut Psalmum

-- 2-546 --

uel Scripturam quamlibet memoriter recensendo non solum conspirationi noxię uel consiliis prauis, sed ne ociosis quidem colloquiis ullam copiam uel tempus impartiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter occupato. Summa nanque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio, ac pręcipue iuniores, uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem tenuisse deprehendantur. Hinc discant, qui soli Deo placere student, uel tacere uel ea tantum, quę Dei sunt, loqui, ut cum propheta dicere possint: Quod egressum est de labiis meis, rectum in consepctu tuo fuit.

Seuerus Sulpitius presbyter, cum multa catholice scripsisset (ut Gennadius presbyter tradit), in senectute sua a Pelagianis deceptus, et agnoscens loquacitatis culpam, silentium usque ad mortem tenuit, ut peccatum, quod loquendo contraxerat, tacendo penitus emendaret.

Diuus Hieronymus libro, quem de institutione sanctarum uirginum ad Eustochium scripsit, plerosque se in eremo reperisse testatur, qui per septennium nullum prorsus uerbum homini alteri emiserant, scientes, quod non in multiloquio Dominus potent haberi. Puto, qui sic se ab humanis colloquiis sequestrauerunt, diuinis familiarius perfruebantur, non interpellata meditatione illa, quę hominis animum terrenarum rerum cura excussum cęlestibus inserere solet.

Romualdus etiam abbas, ordiriis Camaldulensis autor, dum montem solitarius incoleret, septenni silentio spirltalem Psalmorum intelligentiam meruit percipere. Quos cum argute eleganterque exponeret, dicere uidebatur: Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. Post hęc etiam miraculis nobilitatus est, ut, qui propter Deum tandiu tacuerat, propter eum signa loquerentur.

Thomam Aquinatem, dum inter scholasticos uersaretur naturaque taciturnus esset et corporis habitu reliquis paulo obesiore, bouem mutum appellabant. Magister uero, ubi ingenium illius disputatiunculis

-- 2-547 --

experiri coepisset, deprehendens, quorsum eius tenderent silentia: Bos iste mutus — inquit — talem mox edet mugitum, ut sonum eius totus admiraturus sit mundus. Et cum omnium doctissimus euasisset, tunc sane apparuit, quantum docilis taciturnitas uanę et arroganti loquacitati esset pręferenda.

Cęterum et hac in parte diaboli insidię uitandę sunt. Cuidam ex fratribus perpetuum silentium seruanti pater Franciscus, ut semel tantum in hebdomada confessionem faceret, persuadere non potuit. Et ille sibi de se magis quam pręposito suo credens, excidit a sanctorum collegio et ad uomitum est reuersus. Primum irrationabile erat tam obnixo obstinatoque animo tacere, ut confiteri nollet, quasi qui nihil unquam deliquisset; deinde arrogans et superbum, maiorum uoluntati suam pręponere, cum Dominus dicat: Obedientiam uolo, et non sacrificium. Profecto, qui obedire negligit, subiici dedignatur; et qui subiici dedignatur, superbit; et qui superbit, nunquam proficiet. Igitur ipsum quoque oris silentium semper mentis humilitate niti debet, ut obseruatori suo prodesse possit.

Quin autem ipsam taciturnitatem perutilem esse ambigit, si pręter iam dicta sanctorum exempla etiam apostolicis propheticisque pręceptis ad eam colendam excitamur? Iacobus apostolus: Sit — inquit — omnis homo uelox ad audiendum, tardus ad loquendum. Et paulo post: Siquis autem putat se religiosum, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uana est religio. Et Paulus ad Timotheum: Prophana, et uaniloquia deuita. Salomon in Prouerbiis: Qui moderator sermones suos, doctus et prudens est. Et idem alibi: Tempus tacendi, tempus loquendi. Et iterum in Prouerbiis: Lingua placabilis lignum uitę. Quę autem immoderata est, conteret spiritum. Sermo opportunus est optimus. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur uerbum in tempore suo. Idem procacitatem garrulorum damnans: Os lubricum — inquit — operator ruinas. Et: Vidisti hominem uelocem ad loquendum? Stulticia

-- 2-548 --

magis speranda est quam illius correctio. In Ecclesiaste quoque: Stultus uerba multiplicat. Et rursum in Prouerbiis: Mors et uita in manibus linguę. Postremo ipse ueritatis Magister et uitę Dominus in Euangelio ait: De omni uerbo ocioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die Iudicii. Ideo diuitem quoque in inferno positum, quoniam loquacitatis petulantia maxime deliquerat, linguę ardorem sentire magis fecit. Et ille linguam tantum refrigerari petiit, qui ardebat totus.

Eadem hęc sanctę taciturnitatis moderandęque linguę exempla atque prqcepta etiam foeminas respiciunt et quidem magis quam uiros.

Paulus apostolus: Mulieres — inquit — in ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Siquid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesiis.

Diuus etiam Hieronymus ad Celantiam scribens: Sit intentus — ait — ac uigilans et audersus peccata semper armatus animus tuus, sermo in omnibus moderatos ac parcus et qui necessitatem magis loquendi indicet quam uoluntatem.

Idem eas, quę in monasterio sacris initiatę sunt, instruens, etiam silentii tempora obseruare monet sic dicens: Volo, charissimę, ut in conuentu uestro ter aut pluries in hebdomada, exceptis festiuitatibus, loqui omnino, nisi urgente causa perutili et necessaria, nullatenus liceat, nec simul nec cum aliis extra. Diebus uero omnibus, quibus et pro remedio et pro salute loqui conceditur, non singulis horis uacandum est uerbis, quę uix proferri sine peccato possunt. Sed hęc inuiolabilis obseruatio uigeat, quod singulis noctibus post peractam horam completorii usque post missam et a tertiis usque ad nonam sacra obseruentur silentia, quatenus et linguę Deum laudandi concedatur opportunitas et inutilia uerba penitus abscindantur. In choro uero ecclesię ad diuinas laudes parato, dormitorio, coenaculo, claustro ac capitulo omni tempore loqui non deceat, nisi ea, quę

-- 2-549 --

ordinata sunt in laudibus Dei, ut iam et tempus et locus religionis uestrę prędicent sanctitatem et loquacibus compunctionem ingerant et intrandi ad societatem uestram sancta desyderia incitent et affectus ad cęlestia moueantur.

Satis de hoc multa. Nunc castitatis indagabimus exempla. Frustra enim os loquacitati clauditur, si mens libidinibus patet. Vt igitur castum silentium in casto seruetur pectore, discamus incestas uoluptates sanctę pudicicię amore calcare.

Caput VII / DE CASTITATE SERVANDA EXEMPLA VIRORVM

De castitate tractaturi, Nouam potius quam Veterem Legem sequamur. Primis quippe hominibus recenti adhuc uacuoque mundo, pręceptum est: Crescite et multiplicamini, et replete terram! Repleta uero terra posteris, id est, nobis continentia commendata est monente Domino lumbos pręcingi, ut ex illo eunuchorum genere simus, qui se castrauerunt propter regnum cęlorum. Vnde et Apostolus: Bonum est homini — inquit — mulierem non tangere. Dico autem non nuptis et uiduis: Bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego. Quod si non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri. Et de uirginibus tanquam de eminentiori

-- 2-550 --

uirtute magisque angelica quam humane pręcipere non audet, sed consulere, atque concludens ait: Qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit. Ex iis patet uirginitatem uiduitati, uiduitatem matrimonio pręferendam esse. Sed ne ueterum etiam testimonia idem asserentia nobis aliquis prorsus deesse putet, docebimus olim quoque non nisi castos ad Deum accedere et iratum placare debuisse.

Populo Israbelitico Dominum de monte Synai loquentem audituro Moyses, immo per Moysen ipse Dominus pręcipit dicens: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus uestris! Et quisnam matrimonium audet ęquare castitati, si coniugatos alloqui noluit Deus, nisi per triduum sere continuissent?

Antehac Moysi in monte Oreb de rubo loquens Dominus dixisse scribitur: Non appropies huc; solue calciamentum de pedibus tuis! Locus enim, in quo stas, terra sancta est. Itidem dictum est ad Iosue, cum transmisso Iordane in agrum urbis Hierico peruenisset. Calciamentum autem solui ei, qui nuptiis propinquitatis iure sibi oblatis renunciasset, mos erat dicebaturque domus discalciati. Igitur Deo appropinquare uel in loco sancto stare uolentes iubentur calciamenta soluere, id est, curę coniugali obliuisci et coelibatus signa pręferre.

Pręterea matrimonio copulatos, quoties coierint, aqua lauari Lex iubet et usque ad uesperum immundos esse denunciat. Mulier quoque cum masculum peperit, immunda est dies septem, cum foeminam, quatuordecim. Purificationis quoque dies hic sexagesimussextus, illic trigesimustertius pręscribitur nec ante puerperę ingredi sanctuarium licet, quam purificata fuerit. Ex quo apparet matrimonii operam absque aliqua honestatis labe munditieque detrimento fieri non posse.

Si filia sacerdotis — inquit — cuilibet ex populo nupta fuerit, de his, quę sanctificata sunt, et de primitiis non uescetur. Sin autem uidua uel repudiata et absque liberis reuersa fuerit ad domum patris sui, sicut

-- 2-551 --

puella consueuerat, aletur cibis patris sui. Nonne et in hoc uidemus nuptiis prępositam fuisse uiduitatem?

Sacerdotibus ipsis neque uiduam neque repudiatam accipere uxorem, sed tantum uirginem fas erat. Ergo et uiduitati pręcellebat uirginitas.

Madianitas ab Israhelitis duce Phinee superatos Moyses occidi ad unum iussit, pręter uirgines puellasque, ut uel hinc intelligas matrimonia morte dissolui, uirginitatem uero vita ęterna esse dignam.

Achimelech sacerdos panes sanctificatos David esurienti et iis, qui cum illo erant, daturus interrogat, si mundi sunt, maxime a mulieribus. Vsque adeo cibos sacros dare etiam fame periclitantibus, nisi castes, non licebat. Et si hoc olim in pane illo seruatum est, quanto nunc mundiores esse decet, quibus sub eadem specie sumendum datur purissimum Christi corpus, spiritalis caro, ineffabile sacramentum.

Iohel propheta uastationem atque excidium per Caldeos futurum prędicens, diuinam leniri iram posse sperat populi ieiunio et fletu et supplicationibus iisque addens: Egrediatur — inquit - sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo. Continentiam indixit, ut precatio ieiuniumque et poenitentium gemitus puriora offerrentur, nec illa sufficere putauit sine hac castitatis obseruatione.

His testimoniis congrua quoque exempla subdantur.

Ioseph, forma insignis adolescens ab Aegyptia domina adamatus, cum consentire libidini impudenter se ingerentis nollet, uim inferre conantem, relicto, quo apprehensus fuit, palio, effugit. O fortem et inuicti anima iuuenem. Cum id ętatis esset, quę ad uoluptatem est procliuior, contempsit blanditias, preces, minas, omnia denique impatienter ardentis foeminę machinamenta pro nihilo habuit et, ueluti repentino premeretur incendio, pene nudus ab ędibus erupit, ut castitatem illęsam conseruaret.

Moyses quidem, sicut omnes fere, qui sub Legis iugo seruierunt, uxorem habuisse describitur. Sed Iesus

-- 2-552 --

Naue (qui Euangelii libertatem figurabat) nec uxorem habuit nec filios, et hic coelebs Terram promissionis ingreditur, quam ille maritus tantum uidit, et ingredi non potuit.

Sed neque Heliam neque Heliseum uxores habuisse aut liberos habuisse legimus, et a nemine ante Euangelium pręterquam ab iis mortuos ad uitam excitatos, ut miraculi raritas ac magnitudo seruatę castimonię testetur meritum.

Hieremias quoque diuinum accipit mandatum, ne uxorem habere uelit neue prolem suscipere. Itaque, quod in matris utero sanctificatus fuisset, uirginitate probauit. Qua etiam meruit, ut urbe a Caldeis capta temploque direpto solus apud hostes liber esset. Et qui Sancta sanctorum uiolare non timuerant, ipsum muneribus honoreque affecerunt, ut hinc agnoscas hominem, qui castitatis professione Deo sese dedicat, omni templo sanctiorem esse.

Ac ne etiam coniugatis pudicicię seruandę ratio desit, non minus continentiam quam patientis Iob exemplum in medium adducam. Hic unica uxore contentus, ac monogamus: Pepigi — inquit — foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem, quidem, de uirgine. Quam, enim partem, haberet in me Deus desuper et hqreditatem Omnipotens de excelsis? Et paulo post ait: Si deceptum, est cor meum super muliere et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum, alterius sit uxor mea et super illam, incuruentur alii. Hoc enim, nefas est et iniquitas maxima, ignis usque ad perditionem, deuorans et omnia eradicans genimina. Quibus profecto uerbis et continentissimum se fuisse ostendit et, quam graue crimen adulterium sit, explicauit.

Hęc de Vetere libauimus Instrumento, plura de Nouo hausturi, utpote cuius initium ipsa uirginali castitate consecratum est.

Dominus noster Iesus Christus ita de Virgine nasci uoluit, ut perpetuam illi, de qua nascebatur, uirginitatem conseruaret, per portam clausam in mundum

-- 2-553 --

hunc ueniens, per quam uir non transiuit. Et ipse in uirginitate perseuerans, pudicicię puritate se plurimum gaudere significauit. Vnde: Sinite pueros — inquit - uenire ad me; talium, est enim, regnum cęlorum. Tales quippe et in Apocalypsi, qui canticum cantant nouum, quod nemo, alius canere potest, et sequuntur Agnum, quocunque ierit. Sine macula enim sunt ante thronum Dei, et cum mulieribus non fuerunt coinquinati.

Ioannem Baptistam, ut illum baptizaret, uirginitate meruisse credimus, cum maxime decuerit, ut baptizari uolens castus Dominus, casta editus matre, casti serui opera ministerioque uteretur. Itaque Ioannes plus quam propheta est, quoniam plus est uirginem esse quam futura prędicere. Ipse est Helias, id est, robustus dominator, qui carnis lasciuiam animi puritate superauit. Denique inter natos mulierum nemo maior est illo, quia perfectę castitatis merito iam inter angelos computatus erat. De ipso enim dictum est: Ecce ego mittam angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam. Angeli igitur magis quam homines sunt, qui uirginitatem sancte integreque custodiunt.

Ioannem apostolum, quoniam et ipse uirgo erat, prę ceteris a Domino dilectum Euangelia testantur. Ob hoc ab eodem Domino illi matrem commendatam et illum matri. Virginitatis etiam priuilegium fuit, quod idem et apostolus est et Euangelista et propheta quodque in feruentis olei dolium missus lędi non potuit, et in terra relegates, quę in cęlo gerebantur, uidit.

Iacobum apostolum, qui frater Domini nuncupatus est, intantum castitate sanctitateque pręstitisse ferunt, ut etiam Iudeis incredulis admirationi esset. Soli Sancta sanctorum intrare permittebant. Plerique deinde ob illius necem Hierosolymam euersam putauerunt. Hunc Paulus et Cepham et Ioannem, ueluti reliquorum pręsides, columnas uocat et ab iisdem sibi dexteras datas societatis gloriatur.

-- 2-554 --

Ac nequis calumnietur Petrum non sine uxore fuisse, nec nos imus inficias, cum et socrum habuisse dicatur ac filiam. Sed pro certo affirmamus tum ipsum tum siqui alii inter apostolos uxores habuerunt eas repudiasse propter Christum, cum pręsertim repudii ius nondum sublatum esset. Alioquin mendacii arguerentur, cum ipse Petrus pro se et pro reliquis diceret: Ecce, nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Quod autem etiam uxoribus renunciassent, ex Domini responsione apparet: Amen — inquit — dico uobis, nemo est, qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore et in seculo futuro uitam ęternam. Igitur palam est, et quę reliquerant et quam pro relictis remunerationem accepturi erant; nec solum ipsi, sed etiam omnes, qui ipsos postea imitati fuerint, ut apostolorum pręmia consequi posse speret etiam is, qui apostolatus dignitate caret.

Paulus, gentium apostolus, uiduas uirginesque ad perpetuam castitatis obseruationem suo hortatur exemplo dicens: Bonum est eis, si sic permanserint sicut et ego. Quod nequaquam dixisset, nisi se ab omni penitus mentis et corporis immunditia expertem alienumque cognouisset. Hic ille est, qui raptus usque ad tertium cęlum audiuit uerba arcana, quę non licet homini loqui, et nescit, in corpore an extra corpus raptus fuerit. Sic, qui castitatem colunt, se in corpore esse nesciunt, quia corporis affectiones non sequuntur, sed supra cęlum animo elati diuina concipiunt mysteria, quę quidem terrenis uoluptatibus dediti scire non possunt.

Quantum igitur in has uirtute seruanda sancti uiri ac mulieres soliciti constantesque fuerint, innumeris pene exemplis patet. Nos non multa subiiciemus, quę tamen cum ad probandum, quod dicimus, tum ad imitandum sat erunt.

Amon, Aegyptius abbas, a parentibus accipere uxorem coactus, uirgini, ut uirginitatem seruaret, persuasit. Diuisis ergo lectulis usi, sed tamen eodem contubernio,

-- 2-555 --

cum iam decem et octo annos corpore ac mente integri una peregissent, utilius tutiusque sibi uisum est, si digrederentur. Itaque illa mansit domi, ipse uero ad solitudinem Nitryę abiens, ab hominum consuetudine semotus uixit. Quid magis mirer, nescio, tres pueros illos in Babylonica fornace inter flammas uinculis constrictor ardere nequiuisse an istos uigente iuuenta nuptiali thoro iunctos nuptiale opus, cum tandiu simul uixissent, exercere nunquam uoluisse. Magnum utrunque miraculum, sed multo maius mentem castam habere quam illęsum corpus.

Hoc idem in Iuliano, Antiocheno martyre, et Basilissa uirgine mirari licet, qui nuptiis inter se celebratis, cum Iulianus continentię uotum suscepisset, brumę tempore rosarum ac liliorum fragrantiam in cubili collocati senserunt. Stupescentique puellę sponsus dixit odorem hunt munditię uirginalis esse. Cuius quidem suauitate illa capta, una cum ipso in uirginitate perseuerare decreuit. Propositum amborum confirmauit uisio: Christus cum matre Virgine illis apparuit pudicicięque corollis donatos dimisit. Cumque diu simul caste sancteque uixissent, religioni sese tradidere: alter abbas monachis, altera abbatissa pręfuit uirginibus. Iulianus postremo martyrii quoque palma glorificatus, sicut carnis lasciuiam pudicicia ita tormentorum uim patientia superauit.

Amator quoque, Antisiodorensis episcopus, parentum suorum uoluntati cedens, inuitus puellam genere et forma insignem, cum in matrimonium accepisset, suadendo induxit, ut serum castitatem profiteretur. Suscepto utrinque uoto angelum Domini uiderunt, quem ante uidere non poterant, et uirginitatis coronas de manu eius acceperunt. Mox illa uirginum monasterium ingreditur, ipse clericus efficitur Eladioque in episcopatum succedit, dignus Ecclesię sponsus, qui, cum maritus esset, se maritum nesciuit.

Henricum imperatorem, qui annos tres et uiginti imperauit, uirginitatem una cum Kunegunde uxore seruasse tradunt. Non illos regalis luxus ad carnis inflexit

-- 2-556 --

lasciuiam, non suscipiendę sobolis cura, cui imperii fasces reliquissent, perpetuę castitatis mutare propositum fecit. Omnia contempserunt, ut se mente et corpore integros Deo offerrent. Id ante multis incognitum uir ipse uita decedens palam fecit, testatus se uxorem suam, ut uirginem acceperat, ita uirginem dimittere.

Arnulphus, natione Gallus, genere clarus, Stambergam, Clodouei regis neptim, duxerat uxorem. Sed, ut spiritu, non carne iungerentur, sancto suadente Remigio inter se conuenerunt. Ne uero pręsentia oppugnaret propositum, ipsa domi resedit, ille peregre profectus est. Cumque multa morum sanctitate polleret, Turonensem episcopatum Domino per angelum iubente suscepit, ne scilicet apostolica careret dignitate, qui apostolorum uitam secutus fuerat, matrimonio pręferens castitatem.

Non minor casti propositi constantia Vandonis abbatis fuit. Nam cum Pipini Gallorum nepos esset, a Dagoberto, regni successore (cui imprimis charus erat) compulsus est ducere uxorem. Neque tamen, ne castitatem seruaret, compelli potuit: nuptę persuasit, ut Deo potius quam mundo seruirent. Itaque illa sacrarum uirginum collegium iniit, ipse monachorum, abbatisque officio functus est et miraculis nobilitatus. At si in carne seminasset, de carne et messuisset corruptionem. Seminauit autem in spiritu, et de spiritu messuit uitam ęternam.

Eduardum quoque, Britannorum regem, cum Egica uxore uirginitatem custodisse memorię proditum est. Non tam illi urbes, populos, prouincias uicisse gloriosum foret, quam quod seipsum uicerit, nullum Venereę uoluptatis relinquens locum. Hunc tamen siquis imitari uoluerit, imitetur castitatem, consortium fugiat. Difficile enim creditu est, nedum factu, ut uir et mulier una habitent et neque hęc se sciat uxorem neque ille maritum. Nulla securitas est uicino serpente dormire.

Faro,* corr. ex Pharon Meldensis antistes, postquam pari cum coniuge consensu religionem professi, altera inter moniales, alter inter monachos diu sancte uixissent, formę

-- 2-557 --

pulchritudinisque eius memoria solicitatus, ipsam, ut ad se ueniret, rogatum misit. At prudens foemina sagaci mente id, quod erat, concipiens, ire omnino recusabat. Eo ille magis ardere nec animo conquiescere nec euocando cessare. Venit tandem mulier cilicio induta, squalore obsita, uultu lugubri, et ipsum immundę cogitationis arguens resipiscere fecit. Quod si sanctissimum uirum procul a mulieribus separatum recordatio ipsa pene ad uomitum redire compulit, quanto propius periculo erunt; qui cum his simul habitare pręsumpserint!

Theonas, Scythiotici monasterii abbas, et ipse parentibus, non sibi obsecutus, coniugii iugum tulit. Cęterum cum quinquennium uxori seruisset, ad continentiam est conuersus. Illi uero, ut itidem se contineret et iam spiritu secum, non carne copulari uellet, persuadere nullo modo potuit. Vbi autem omnes adhortationes incassum cedere uidit, grauiter ingemiscens: Ego te — inquit — mulier, abstrahere a morte non possum; nec tu me separabis a Christo. Melius est mihi cum homine quam cum Deo habere diuortium. Post hęc relictis omnibus dimissaque uxore monachum se fecit. Sed nemo Legem putet unicum exemplum, ut repudiet inuitam. Nescis enim, an sic uoceris, ut hic uocatus est, singulari quadam uocatione, non communi. Quippe qui breui tanta profecit sanctitudine ac scientia, ut sub Ioanne abbate monasterium ingressus, in successoris eius Helię locum omnium suffragiis suffici meruerit, cunctis pręlatus, qui uxori prętulerat Christum.

Ad Ioannem abbatem quendam seculari habitu hominem uenisse autor est Cassianus primitiasque obtulisse. Cuius aduentu demon ab obsesso, quem sanare abbas non potuerat, repente effugit, propter eum se fugere confessus. Admiratus Ioannes, unde ex illo seculi homine tanta uirtus emicuisset, curiosius percunctari coepit. Atque audiuit eum olim, dum monasticę professionis desyderio afficeretur, a parentibus compulsum ducere uxorem et iam annum undecimum cum illa in uirginitate perseuerare, ipsam denique omnibus

-- 2-558 --

insciis sororis, non coniugis loco habere. Quare in stuporem uersus senex protinus exclamauit non immerito talis uiri pręsentiam immundum spiritum ferre nequiuisse, cuius pudicicię constantiam ipse imitari formidaret, ne, quod illi in laudem, sibi cederet in perniciem. Tale quippe facinus omnium prędicatione dignum esse, sed non ab omnibus experiendum, cum semper inter castimonię obseruatores is, qui foeminarum familiaritatem deuitat, securior sit, fortior, qui non deuitat.

Timotheus anachoreta in uastissima Aegypti eremo nulli hominum cognitus iam annos triginta peregerat, quando a Pafnutio abbate fuit inuentus, toto eo tempore nudus, et squalidus, et palmę tantum fructibus uitam sustentans, ac lugens peccatum suum, quod nimia sui fiducia, cum primum secessisset, mulierem religiosam secum habitare passus fuisset. Qua tandem cognita, annos sedecim se abusum fatebatur. Et dum fateretur, lachrymas tenere non poterat. Vide igitur, quam periculosum sit maris foeminęque consortium, etiam cum ambo perpetuam uouerint castitatem, ambo soli Deo seruire proposuerint. Quod iste expertus, eo iam profugerat, ubi nec nomen foeminę audire posset.

Primum Leonem, pontificem maximum, ferunt, dum solenni Paschę die sacrosanctam corporis et sanguinis Christi communicationem populo daret, a quadam matrona in mane osculum accepisse et, cum ex hoc intimis in medullis improbę cupidinis excitatum sensisset incendium, in semet iratum manum illam abscidisse. Verissimum est igitur illud Apostoli oraculum: Bonum est mulierem non tangere, postquam tetigisse tam malum. fuit.

Sed si Benedicto abbati in deserto procul ab hominum consuetudine commoranti necesse fuerit nudum iniicere sentibus corpus et totum multo uolutatu cruentare, ut uisę aliquando foeminę incestam recordationem dolore sedaret, profecto bonum est etiam mulierem non uidere. Qui enim uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo.

-- 2-559 --

Augustinus interrogatus, quare cum sorore habitare refugisset: Quia — inquit — quę cum sorore mea sunt non sunt meę sorores. Et hanc eiusdem sententiam esse perhibent: Malum est mulierem uidere, peius alloqui, pessimum tangere. Ex sensibus igitur corporis nostri, ut quisque periculo proximior, ita magic continendus.

Propterea quidem Ioannes anachoreta in quadam Aegypti pręrupte rupis spelunca obtruso* corr. ex obstruso aditu degens, cum foeminis nunquam est locutus, raro cum uiris, ad se tamen intrare permisit neminem. Tribuno roganti, uti se coniugi suę conspiciendum sustineret, non est assensus, sed in quiete se illi appariturum promisit, quod eam pio desyderio affici sciret. Proxima igitur nocte mulier somnians ipsum uidit, quem uigilans nunquam uiderat. Et quod uiderit, formam habitumque corporis et cuncta uultus lineamenta recte uereque referendo fidem fecit. Quantę, quęso, perfectionis uir iste fuit, qui imaginem sui dormienti foeminę spectandam mittere potuit, cui tamen accessum ad habitaculum suum interdixit! Et si talis lapsum pertimuit, quis tutum putabit ingerere se obtutibus mulierum?

Paulum quoque abbatem, qui solitudinem Panephiso oppido proximam incoluit, ne foeminam uideret, impense cauisse accepimus. Et cum aliquando cum abbate Archebio ad quendam senem pergeret, uidens a longe obuiam uenire mulierem, protinus retulit pedem et comite frustra retinente, ipso relicto tuguriolum suum cursu concito repetiit. Cassianus tantam deuitandi sedulitatem immodestię ascribit Deique iudicio factum asserit, ut, qui tantopere foemineum conspectum execrabatur, paralysi resolutus ad coenobium uirginum deferretur et languenti mulier assideret. Sed ego reor etiam dono Dei factum, ne a muliere pries tangeretur, quam cum se tangi pene non sentiret, ualitudinis ui oppressus. Quod si ab ea tangi ante contigisset, grauius fortasse animo quam corpore ęgrotasset. Puritatis autem eius etiam apud foeminas iacentis testimonium fuit

-- 2-560 --

quod languentes oleo, quo ipse contactus fuisset, peruncti sanabantur et infirmus infirmis remedio erat.

Pafnutius abbas, dum hospitibus pulmentum lenticulę, quod atheram appellabant, pararet et subuolantis flammę uapor manum eius adussisset, cogitare secum tacitus coepit, cur, qui iampridem et demonum infestationes deuicisset et illicitos carnis motus mortificasset, tam modicę flammę lęsionem persentiret. Quiescenti angelus apparuit et: Quid — inquit — Pafnuti, ab igne te offendi potuisse miraris, cum necdum ignem, qui in te est, sic penitus, ut putas, extinctum geras? Tunc te illum extinxisse crede, cum puellam nudam atque formosam complexus nullo te libidinis motu solicitari deprehenderis. Euigilans ille expauit tale experimentum et liquido intellexit tutius esse cum demoniis colluctari quam iuuenculę mulieris latere adherere, et ab igne offendi quam ab ea tangi.

Arsenius abbas, uirorum quoque, nedum foeminarum declinare solitus consortia confabulationesque, ut expeditius diuinę contemplationi uacaret, cum quędam non obscuri generis matrona illum uidere cupiens, de improuiso ante hospitiolum suum ipsi occurrisset, repente auertit sese et muliebrem audaciam gestu pariter ac uerbis incusauit. Rogo — inquit illa — ne indigne feras aduentum meum, quę syncera mente et pio affectu huc ueni. Aut si eo quicquam offensus es, ueniam da ac pro me Deum, cui soli seruis, deprecare. Precabor Deum — respondit — et quidem multum, ne unquam meminerim tui. Documento nobis est, ut, quas etiam aliquando uidisse contigerit, mente ne retineamus.

Pior abbas, Antonii abbatis discipulus, intantum foeminas aspicere timuit, ut nec sororem uiduam ualitudineque affectam uidere uellet. Cum enim ab ea accersiretur dicente, si ipsum uidisset, tam sibi gratum fore, ut inde sanitatem se recuperaturam speraret, ire omnino recusabat. Mox tandem abbate iubente profectus est, et sororis cubiculum oculis clausis alterius ductu ingressus, se quidem illi uidendum prębuit, sed

-- 2-561 --

illam ipse minime uidit nec ab ea cognitus abiit. Cumque rursum, ut ueniret, inuitaretur: Et fui tecum — inquit — et uidisti me. Sic ille excogitauit, quemadmodum et abbati morem gereret et sororem pręsentem non consipiceret, ob hoc solum, ne a proposito discederet, quo tuendam castitatem existimauit.

Vrsinus, Nursię presbyter, uxorem habuisse dicitur, sed cum presbyteratum accepisset, ita ab ea fuisse alienus, ut nulla necessitate ipsam ad se propius accedere passus sit. Post annos quadraginta in tali continentia transactos, dum ille animam ageret et tandem cessante nouissimi singultus anhelitu decessisse putaretur, ipsa admota ad nares aure, an adhuc spiraret, explorare coepit. Mira res! Persensit mulieris tactum, qui seipsum iam non sentiebat. Tum, quicquid uitalitatis in mortuo pene corpore residuum erat, totum ad os collegit prorupitque in uocem dicens: Recede, mulier, nondum penitus extinctus est ignis, tolle paleam! Recedente illa apparuerunt Petrus et Paulus apostoli, quos ipso uidente cęteri uidere non poterant. Et dum ab eis, ut aiebat, inuitatus se uenire respondisset, expirauit. Si tales comites habeat hinc discedens casti hominis anima, quis nescit, quales habere soleat eius, qui libidini seruit, aut quo hęc uocetur, si illa uocabatur ad cęlum? Heu, heu, momentanea uoluptas, quantum decipis, cum finis tuus ęternum malum sit!

Propterea quidem Martino, Massici, Campanię montis, solitario, decretum ac deliberatum fuit, ne foeminam aspiceret. Et dum quędam, non sancti uidendi cupiditate, sed magis propositi eius turbandi causa, illi captata occasione repente astitisset, pronus humi corruit uultuque inter palmas collecto tandiu Deum, uti se in tali pudicicię discrimine tueretur, orauit, donec illa longioris morę uicta tedio inde discessit. Ac nequis Christi seruis negocium facere leue crimen putet, fama est mulierem hanc, simul atque de monte descendisset, uita decessisse, Deo temeritatem eius ulciscente.

Eiusdem audacię, sed diuersi euentus foemina Carilephum in Gallia, loci, qui Cassagalla dicitur, solitarium

-- 2-562 --

adiit, uirili amictu sexum dissimulans, cum et ipse mulieres congressus semper refugisset. Et dum singula nemine impediente perlustrasset, oculis capitur. Ac protinus facti poenitens, nec iam se cęlans, nec merito eiusmodi infortunium se passam negans, et coram illo prouoluta suppliciter ueniam petens, ipso orante uisum recepit uitamque correxit, satis experta sub tutela Dei esse casti propositi uiros.

Quondam uero (sicut de Leone pontifice paulo ante dictum est) in magno castitatis periculo in seipsos sęuisse constat, satius existimantes mutilato corpore intrare in regnum cęlorum quam integro mitti in gehennam.

Anianus, Alexandrinus episoopus, Marci Euangelistę successor ac discipulus, mulierem quandam intuitus, mortem sensit intrare per fenestram. Et scandalizantem oculum erruit proiecitque a se. Post hęc solitus in gelidis mersare corpus aquis inediaque et uigiliis fatigare, ut ęstuantem in pręcordiis libidinem extingueret. Et qui tanto labore castitatem custodierat, montes dicitur transtulisse, quod nescio, an ullus alius, monte quodam Numidię Bajbylonem usque ad probandam Christianę religionis ueritatem ire iusso atque obediente.

Nicetas*corr. ex Niceta martyr, a patre Maximiano, Nicomedię rege, ob Christianam professionem supplicia passus, postquam omnia constanti animo pertulisset, super plumea culcitra resupinus collocatur uinculisque constringitur, ne inde se mouendi facultas esset. Tum adducta est meretrix forma prędita, uestitu compta, arte instructa, quę et minus fortes allicere et non ita cautos posset peruertere. At uero Nicetas,**corr. ex Niceta ubi se ab illa modis omnibus ad impudiciciam concitari uidit manibusque foemineis uerenda etiam in parte improbe ac petulanter attrectari, ne lasciuia uinceret, quem non uicerant tormenta, pręcisam mordicus linguam in osculantis se faciem expuit et ui doloris uim repulit uoluptatis.

-- 2-563 --

Exhorruit uiri cruore perfusa mulier abiitque admirans ac stupens et iam maius quiddam homine illi inesse reputans, quem, ut libidini suę cederet, ne uinctum quidem cogere potuit.

Par huic exemplum in uita Pauli, priori eremitę, refert Hieronymus, sub Decio et Valeriano persecutionibus apud Aegyptum passi iuuenis. Sed illum, postquam omnia tormentorum genera superasset, in amoenissimos hortulos adductum, inter lilia candentia et rubentes rosas lectuloque compositum, leni aquarum murmure iuxta labente riuulo mollisque sibili uento arborum stringente folia, ita ut locus ipse turpem uoluptatem mouere posset, nisi dissectę dentibus linguę dolor etiam thori mollitiem et meretriculę procacitatem blandimentaque contempsisset.

Ferunt etiam quendam in deserto Aegypti solitarium, singularis probitatis uirum, ad quem corrumpendum cum uenisset meretrix (acceperat enim sponsionem a quibusdam lasciuis et sui simillimis iuuenibus, si illum ad coeundum secum compulisset), finxit se uia aberasse. Et quoniam iam uesper erat, flens petit, uti nocte illa tecto susciperetur. At ipse animi suspensus aliquandiu stetit. Castitatis periculum denegare, quod petebatur, suadebat, charitas uero cedere cogebatur, nequid foeminę foris manenti aduersi contingeret, cum locus feris frequens esset. Denique receptam in uno tugurioli angulo posuit, et se in altero collocauit. Noctu tamen cogitationibus ad impudiciciam pulsatus, iam in eo erat, ut uinceretur, cum subito in mentem uenit, quod pro tam breui uoluptate ignem ęternum passurus esset. Exurgens igitur accendit lucernam et: Experiar — inquit — an ignem sustinere possim, quem sustinere cogerer, si deliquissem. Digitosque ad lucernam admotos urere pertinaciter coepit. Adustionis cruciatus libidinosas cogitationes dissipauit, et gehennę timor intimam uoluptatis titillationem repressit. Mulier autem, quę seruum Christi in mortis foueam pręcipitare moliebatur, ipsa ibidem uitam cum morte commutauit. Mane iuuenes illi

-- 2-564 --

adueniunt et, quam uicisse putauerant, mortuam iacere offendunt. Sanctus uero, ut pro male redderet bonum, ipsam, quę pudicicię suę insidiari ausa fuerat, precatione sanitati restituit. Hic attendendum, incauta charitas quam male cessisset, si tentatus ipse sibimet minus pepercisset, si carnis pruritum flammę cauterio non curasset, si denique digitos pro castitate dare distulisset.

De Hilarione abbate diuus Hieronymus scribens ait: Iratus sibi et pectus pugnis uerberans, quasi cogitationes percussione manus posset excutere: Ego te — inquit — aselle, faciam, ut non calcitres. Nec te ordeo alam, sed paleis, fame te conficiam et siti. Graui onerabo onere, per ęstus agitabo et frigora, ut cibum potius quam lasciuiam cogites. Herbarum ergo succo et paucis caricis post triduum uel quatriduum deficientem animam sustentabat, orans frequenter et psallens et rastro humum fodiens, ut ieiuniorum laborem labor operis duplicaret. Indicauit nobis Hieronymus aduersus libidinem tria pręcipua, dum sancti huius recenset gesta: ieiunium, orationem, laborem.

Pręter hęc Euagrium hibernis noctibus in puteum, Bernardum abbatem in lacum descendere solitos accepimus, ut gelascentium aquarum frigore calorem corporis temperarent castitati infestum.

Audomarum, Taruanensem* corr. ex Tamanensem episcopum, in uespribus, patrem Franciscum in niuibus nudum uolutasse corpus, ut ea castigatione uoluptatem carni insitam edomarent.

Rursum Bernardus illam, quę libidinis furore percita uim castitati suę inferre conabatur, clamoribus abegit; Thomas Aquinas rapta de proximo foculo torre. O fida atque inuicta seruorum Christi pectora, quę dum pro pudicicię arce starent, nec occultis inimici insidiis nec aperto belle capi potuerunt.

Apelles quoque monachus diabolum, sub mulieris forma se dolose illicientem, candenti ferro manu e fornace rapto (erat enim faber) perculit in faciem, et ille

-- 2-565 --

edito eiulatu, ut a multis audiret, fugiens euanuit. Apelli deinde, sicuti tunc, candens ferrum manu, non forcipe tenere, cum opus faceret, moris fuit. Quem enim libidinis calor diabolo succendente urere non potuit, iam nec ferri poterat.

Christophorum martyrem, qui mundi Opificem in humeris gestare meruit, cui ducenti milites manum iniicere non sunt ausi, quo uiso Ammonitarum rex est territus, uicissent foeminę, nisi ille repentę ad orationis arma confugisset. Vinctus et in carcere positus, dum illum duę insignis impudicicię sorores Niceta et Aquilina ad hoc a rege missę, ut turpi uoluptate delinitum a Christo auerterent, complexu, osculis, alloquiis oppugnare coepissent, sensit in tali certamine suam sibi haud sufficere uirtutem, et Domini inuocauit. Eo orante carcer illuxit, subitus perstrinxit oculos fulgor. Mulieres expauidę in terram corruunt, mortem sibi timentes, quę mortem intentauerant uiro. Sed tandem ab eo spe uenię recreatę Christo crediderunt, dumque ipsum palam confitentur, tyranni gladium immotis iugulis excepere. Tantum itaque ualuit casti cordis deprecatio, ut Christophorus et periculum euaderet et, quas pudicicię oppugnatrices habuerat, socias haberet martyrii.

Helenus abbas discipuli, qui carnis petulantia acrius, quam ferre posset, infestabatur, cęllam digito per humum ducto circumscribens, immundis spiritibus, ne signum illud transgrederentur, pręcepit. Et ille deinceps eiuscemodi molestia liber fuit. Nos quoque, si discipuli eius fuerimus, qui in digito Dei eiiciebat demonia, nunquam casti propositi locum deseremus.

Medericus quoque, Heduensis abbas, et ipse malarum tentationum uictor ac uirgo, monachum quendam assiduis incestę cogitationis oppugnationibus tantum non superatum, tunica sua induens periculo liberauit, ita ut ille deinde omnis huiusce molestię se expertem palam affirmare solitus sit.

Antonio, Alexandrino abbati, diabolus deformi admodum tetraque facie apparens dixit se fornicationis

-- 2-566 --

spiritum et ab eo superatum esse. Nec tamen ideo Antonius laxauit ieiunii rigorem, precum assiduitatem laborisque solicitudinem, sed potius auxit, ueritus, ne diabolo credendo, dum se stare putaret, caderet et remissis armis, quibus uicerat, occasionem uincendi uicto daret.

Eusebius, episcopus et martyr, quam uirginitatem ab ineunte ętate solicite custodierat, Deo protegente nullius insidiis amittere potuit. Mulier quędam forma illius capta, cum ad ipsum impudenter irrumpere uellet, cubiculum aditu aperto intrare non potuit. Et culpę conscia ac terrore simul perculsa, ante ianuam excito episcopo crimen confitendo ueniam impetrauit atque abiit moerens, dum secum reputat, quantum malum est libido, ob quam pudicicię cultorem ne adire quidem digna fuerit. Et illum profecto, que nulla unquam obscoenitas uicerat, nec persecutoris gladius uicit.

Equitius in Valerię partibus abbas, dum in iuuenta immundis tentationibus quateretur, ad precum refugia recurrebat. Post quas somnianti uisum est astitisse angelum omnemque sibi genitalium motum ademisse nec postea sensit tentari. Quin immo, Dei dono fretus pręesse monasterio foeminarum coepit. Interim tamen discipulos admonere non cessabat, ne se in eo prius emulari uellent quam pari miraculo insuperabiles facti fuissent.

Helias quoque abbas, cum triginta annos natus coenobii uirginum curam suscepisset et carnis molestias ferre nequiret, ad desertum Scythi profugit. Deinde in quiete apparentibus angelis, cur Deo dicatas uirgines reliquisset, interrogatus causam dixit. Et cum ab eis uirilia sibi abscisa putasset, somno experrectus, et corpore se integrum et mente comperit uirginumque curam securus repetiit, nullum postea pruritum (licet inter foeminas uersaretur) improbę cupidinis sentiens. Quisquis igitur, quantum potest, periculum cauerit, Dei tandem auxilio reddetur tutus.

-- 2-567 --

Caput VIII / DE CASTITATE SERVANDA EXEMPLA FOEMINARVM

Sed aliquanto longiore, quam oportuit, ductu protractus sermo iam admonet, ut foeminis quoque demus foemineę castitatis exempla, ne, si iis tantum, quę diximus, contenti erimus, ipsę dedignentur sequi sexum alienum.

Iam primum Susannę in coniugio fides nuptis omnibus documento est, ut mori malint quam consentire corruptori. Melius est mihi — inquit — absque opere incidere in manus hominum quam peccare in conspectu Domini. Propterea quidem nec Deus innocentem cędi permisit nec impune pudicam infamari sustinuit. Hi, qui iam ream iudicauerant, sententiam uerterunt in accusatores; lapidibusque obruti sunt, quos furens et ineffrenata libido ad mendacium egerat et impietatem.

Iudit uiduam et multę diuitię et iuuenilis ętas et elegans prę cęteris forma ad repetendum connubium hortabantur. Illa tamen uiduitatem prętulit nuptiis, molli indumento cilicium, luxurię ieiunium, somno atque ocio uigilias et orationem hisque armis instructa Olophernis, id est, diaboli dissecuit caput, nullum ei ad se corrumpendam relinquens locum. Hinc illi, quę sic uicerat, dicitur: Confortatum est cor tuum, eo quod castitatem armaueris et post uirum tuum alterum nescieris. Et ideo manus Domini confortauit te, et ideo eris benedicta in ęternum.

Anna prophetissa, Phanuelis filia, cum septem tantum annos uixisset cum uiro, in uiduitate ad quartum usque et octogesimum uitę suę annum perseuerauerat.

-- 2-568 --

quando Christum uidere et de illo uaticinari meruit. Didicisti incorruptę uiduitatis pręmium; disce et, quo sale, ne corrumpi posset, condita fuerit: non discedebat de templo, et ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte.

Venimus, ecce, cum uiduis in templum. Sed iam cum uirginibus etiam ipsa Sancta sanctorum ingred licebit, quando quidem illum, quem nec cęli cęlorum capere possunt, Virginis uterus tulit. Virgo electa est, quę Deum et hominem pareret et, ut propter uirginitatem electam scires, mater facta uirgo esse non desiit.

Quę hanc secutę sunt, non hominis mortalis, sed Christi sponsarum nomine censentur, cęlestibus dignę nuptiis, quoniam terrenas contempserunt.

Hinc Iphigenia, Aegippi, Aethiopum regis, filia, Matthei apostoli prędicatione a falsa ad ueram religionem conuersa, cum uirginitatem Domino uouisset et iam constructo coenobio multis pręesset uirginibus, neque minis neque blanditiis moueri potuit, ut Hirtacum, paterni regni successorem, acciperet maritum, ęterni Regis sponsam se esse dicens nec licere sibi illo relicto alteri nubere. Tunc Hirtacus ex amore in furorem uersus Iphigeniam cum reliquis, quę cum illa erant, atque adeo cum ipso monasterio concremari iussit. Admoto uero igne flamma, uirginalis pudicicię ultrix, inde se auertens in regiam prosiliit, quam Hirtaco cum unico filio uix euadente funditus consumpsit. Sed tamen filius a demonio correptus interiit, pater elephantia perfusus, morbi dolorem non ferens, ipse sibi mortem consciuit. Itaque, qui male perdere Iphigeniam cum suis uirginibus cogitauerat, teterrime ipse cum filio disperiit.

Tecla etiam uirgo Paulo apostolo Iconii Christum euangelizanti credidit. Cumque iam desponsata esset, repudiato coniugio uirginitatem seruauit et ob fidei confessionem in ardentem rogum missa uri non potuit, subitis hymbribus igne extincto. Deinde leonibus, ursis, tauris exposita, tot feris beluis repente mansuefactis euasit inoffensa. Puduit proconsulem ultra in illam

-- 2-569 --

sęuire uelle, cui tam atroces bestię pepercerant, et liberam dimisit.

Philippi apostoli quatuor filię, quia uirgines erant, prophetandi donum accipere meruerunt, etiam post Ioannem, cum prophetas cessare oportebat.

Agatham, Cathanensem uirginem, nec Aphrodisię meretricis illecebrę nec Quintiani prętoris promissa, minę, supplicia ad impudiciciam trahere patuerunt. Omnia contempsit, ut uirginitatem illibatam Deo offerret. Cum apparuisset illi in carcere apostolus Petrus, mamillam, quę Quintiani iussu auulsa erat, curaturus, exhorruit uirilem attactum et chyrurgicam refugiebat manum, donec, quis esset, agnouit. Et statim ipso abeunte se sanatam sensit. Cum super acutas testas ardentesque prunas nuda uolutaretur, minus poenam doluit quam nuditatis ignominiam. Quod scelus nec terra ferens intremuit, urbs concussa est, muri ruina prętoris asseclas oppressit ac, ne ipsi quoque in uirginem impietas impune cederet, equorum suorum calcibus dentibusque petitus periit. Ipsa autem uirgo, cum omnes uicisset cruciatus, ultro optauit mori et esse cum Christo. Quo annuente lęta decessit. Merito ergo uenit angelus ad exequias eius tumuloque insculpsit: mentem sanctam, spontaneam, Deo honorem et patrię liberationem, ne angelicis in morte careret laudibus, quę in uita castitatis puritate par angelis fuit.

Lucia quoque Syracusana uirginitatem uita habuit chariorem. Iuueni, cui pacta fuerat, iungi noluit, ut iungeretur Christo, pro cuius amore martyrium constanter pertulit, cum illo uiuere recusauit. Igitur Paschasio consulari potentate tumenti haud tantum licuit, ut ei castitatem posset erripere. Impietatis furiis ardens, puellam duci ad lupanar iussit. Sed illam uis nulla, nulli prorsus conatus mouere potuerunt. Funibus circumligatam mille uiri, mille boum iuga trahere nitebantur. Sed eodem loco, quo eam fixerat Dominus, ueluti montis rupes immota stetit atque ibidem uri, cędi, iugulari

-- 2-570 --

potuit; abduci, ut prostitueretur, non potuit, quoniam Deo uouerat castitatem.

In Catharina uirgine uicti philosophi scientiam, patienter tolerata tormenta constantiam, rotarum fractio impiorumque percussio meritum testantur. Sed ne uirginalis quoque candoris ac puritatis deessent testimonia, de abscissę ceruicis uulnere lac, non sanguis effluxit. Exanime corpus angeli sepelierunt, monumentum oleo manat. Et, si tantus honos mortuę in terra, quanta beatitudo uiuentis in cęlo!

Cecilia uirgo Valerianum, cui desponsata fuerat, ipso nuptiarum die ita perterruit, cum angelum uirginitatis suę defensorem esse asseruisset, ut ipsam ne contingere quidem ausus sit. Quin immo, deposito gentilitatis errore ad Christum conuersus, et ipse uisionibus perfrui meruit angelorum. Sed et martyrii coronam cum fratre Tiburtio laudabiliter consecutus est. Ergo, non solum intacta permansit Cęcilia, cupidissimo iuueni tradita, uerum etiam eidem saluti fuit, non auso prophanare illud, quod uirtute protegi uidit diuina. Denique ambo rubentibus rosis et candentibus liliis ab angelo coronari meruerunt, ut hoc uirginitatis insigne esset, illud martyrii. Neque enim suppliciis uinci potuerunt, quos non uicerat uoluptas.

Margarita Antiochena, Christo deuota uirgo, et patris gentilis odia et omnes corporis cruciatus pati maluit quam Olybrio, Antiochię pręfecto, matrimonio copulari: equuleum, uirgas, ungulas, ignem, grauiora morte supplicia. Sed et ipsam mortem capite truncato fortiter pertulit, ne nuptiis uirginitatem mutaret. Hinc quidem pro Olybrio repudiato accepit Christum, pro breuibus poenis ęterna gaudia, pro morte uitam. Nec immerito a dracone deglutita fracto uentre exiuit incolumis, quę carne circumdata carnalis impudicicię ueneno infici non potuit, lasciuiam uincens pudore et in fragili corpore seruans mentis integritatem.

Barbaram, Nicomedię ciuem, forma, genere, diuitiis floreque ętatis pręstantem, fidei tamen ardore talia

-- 2-571 --

contemnentem, cum multis eam petentibus nulli nubere uellet et se Christianam uirginitatis uotum suscepisse diceret, furens gentilis pater Dioscorus stricto gladio illam persequi coepit. Sed quam pater persequebatur, saxa miserata sunt. Eam nanque montis crepido, ad quam fugiens constiterat, inclinata trans uallem in aduersa rupe deposuit et rursum se errigens persecutorem impediuit. At neque miraculo mollitus, omni silice durior pater tandiu per deserta latitantem quęsiuit, donec inuenit. Tunc per capillos tractam Martiano pręsidi torquendam tradidit. Quam Martianus post multos cruciatus et utranque auulsam papillam ignominię causa nudam per urbis fora duci iussit. Exhorruit nuditatem uirgo, quam non terruerant supplicia. Et cum Dominum orasset, extemplo affuit illi angelus, papillas restituit sanatumque corpus candenti stola contexit. Sed quoniam miracula maleficiis, non uirtuti imputabantur, iussa est decollari. Et nequid ad immanitatem deesset, pręuenit carnificem pater filiamque gladio, quo ante persecutus fuerat, interemit. Qui omnibus feris ferocior interficere quidem illam, quam genuerat, potuit, cogere autem, ut uel idola adoraret uel uirginitati nuptias pręferret, non potuit.

Sed neque te hoc loco tacitus prętermittam, celeberrima Agnes uirgo. Pręfecti urbis filium nuptias tuas petentem despexisti, diuitias, quę illi affatim suppetebant, offerentem neglexisti, patrem quoque eius ut minantem, ita iniuria afficientem risisti. Ob quam constantiam Dominus, dum te impii expoliant, capillorum uestiuit incremento. Dum ad prostibulum trahunt, sua tutatus est luce. Infamem locum micantis fulgoris decore honestauit. Perculit horrore corruptores et in fugam conuertit. Procum autem illum libidinis furiis actum nihilque pensi habentem, cum ad te irruisset, repentina nece mulctauit. Tu in medias proiecta flammas non es adusta. Neque enim, quam in te exureret, obscoeni rumoris maculam ignis inuenit. Dissipatus ergo ardor crudelitatis appetiit ministros et, insonti parcens,

-- 2-572 --

conuersus eat contra nocentissimos, Dei uoluntati obsequente elemento. Denique suscepto per iugulum gladio intactam uirginitatem eidem, cui deuoueras, Christo Sponso obtulisti. Cuius nunc sequeris uestigia, quocunque se ille uerterit, perpetuoque eius frueris consortio, recepta uictorię palma, quoniam pertinacissimos pudicicię tuę oppugnatores magnifice superasti. O felix uictoria, cuius merces est Christus!

Et nequa aliquando dubitet, ne ui erripi possit castitas, Columbam uirginem apud Senones passam, cum inter meretriculas uitiandam pertraxissent, ursus ab iniuria tutatus est; Martianam Cęsareę defendit paries inter ipsam et corruptores mirabiliter se interponens; Hyrenen ** corr. ex Hyrenem Romę liberauit angelus, iis, qui eam ad lupanar trahebant, illudens; Flauiam Domicillam Terracinę intactam reliquit repentina eorum insania, qui uim inferre parabant; Seraphiam apud Vendinenses eripuit horrendus fragor motusque terrę illos exanimans, qui ipsam polluere nitebantur.

Iustina Damasci munita crucis signo magiis Cypriani supplantari non potuit, ut uiri copulam uirginitate potiorem haberet. Vide igitur, quantę uirtutis sit Deo dicata uirginitas, ut uiolari nullo modo queat, ipso eam protegente, cui dicata est.

Huiusce propositi pariter et constantię fuere Dorothea passa Cęsareę, Euphemia Chalcedone, Iuliana et Dula Nicomedię, Euphemia, Dorothea, Tecla, Erasma Aquileię, Susanna, Basilla, Domicilla, Anastasia, Felicula, Daria Romę, Victoria Tiburi, Valeria Lemouici, Ursula cum undecim milibus uirginum Colonię. Hę et alię tum in iis, tum aliis orbis partibus, multę nuptiis
uirginitatem, uitę prętulerunt Christum, nec coniugalis uoluptatis illecebris nec tyrannorum tormentis uictę.

Sed dicet aliquis nefas fuisse Christianis puellis maritos habere infideles ideoque martyrium potius elegisse quam illicita coniugia, Legis obseruandę gratia, non uirginitatis. Cuius argumentum una interrogatiuncula

-- 2-573 --

confutabimus. Cur ante fidelibus maritis, cum multi superessent, non se tradiderint, si tantummodo infideles displicebant? Aut cur Cęcilia uirgo Valerianum iam credentem et baptizatum martyrii maluit quam thori habere consortem? Et, ne ullus calumnię relinquatur locus, subiiciemus etiam illarum aliquot exempla, quę, ne legitimi quidem matrimonii nexibus implicari uoluerunt uel etiam implicatę (quod multo difficilius est) castitatis cultum nunquam deserere.

Brigida uirgo inter Scotię puellas pulcherrima, cum a potentibus (et quidem Christianis) uiris in matrimonium peteretur et illa uirginitatem Domino uouisset, eundem orauit, ut aliquo corporis uitio ipsam deuenustaret, quo procorum inquietudo facile sedari posset. Itaque, cum oculorum decore maxime placuisset, alterum subito hulcere percussum amisit. Cui ergo charior oculis fuit uirginitas, nonne tanto pulchrior fuit in conspectu Sponsi cęlestis, quarto istis terrenis (qui iam illam, quam paulo ante tam ardenter appetierant, desponderi sibi dedignabantur) uisa est deformatior?

Andragasina uirgo in Gallia Lothario regnante fuit. Quę cum a parentibus Ansberto,* principi uiro (qui postea Rothomagensem ecclesiam rexit) inuita desponsaretur, multis cum lachrymis Dominum obsecrauit, ne suam pollui uirginitatem pateretur. Moxque leprę morbo totum corpus occupante, ob foeditatem intacta dimittitur. Et ne in incerto esset, cur id mali contigisset, ubi coenobium uirginum ingressa sanctum uelamen accepit, continuo sana euasit. Puto, quę tam enixe orauerat lepram etiam ipsam, quoad uixit, pati maluisset quam uirginitatem amittere.

Farra uirgo, cum a patre Agnerico** (qui primo loco apud Theodobertum, Gallię regem, habitus erat) ad nuptias urgeretur, sic hubertim fleuisse dicitur, ut nimio lachrymarum humore oculorum acies hebetauerit. Et cum uisum beati Eustachii episcopi precibus a Domino

*corr. ex Auiberto

*corr. ex Agerico

-- 2-574 --

impetratum recepisset, rursum patris molestiis infestationibusque et iam odio agitata ad ecclesiam confugit. Ille iratus inde raptam in carcerem detrudit. Nec tamen efficere potuit, ut uoto suo filia consentiret, quę se iam Christo desponderat. Vbi uero firmam in proposito permanere uidit et neque minis neque uerberibus moueri iam placatior dimitti iussit nec deinde impedimento fuit, quin ipsa inter sacras uirgines perpetuam uirginitatem, profiteretur. Tanta pro castitate perpessam martyrem dicerem, nisi obstaret fidelis pater. Martyrii tamen coronam meruit, quę sic oppugnata uirginitatem non amisit.

Gregoriam, Romanam uirginem, a beato Gregorio traditum est ipso nuptiarum die ad ecclesiam confugisse et perpetuę uirginitatis uoto Deo se consecrasse. Reliquit uirum, et amplexata est Christum. Reliquit corporis uoluptates, et uoluptatibus fruitur paradisi. Prudens deliberatio, sed felicior euentus, et qui perraro sequi soleat in tam pręsenti periculo. Maioris ergo prudentię est ante in portum se recipere quam procellę turbinem expectare.

Sicuti fecisse Spoletanam uirginem idem autor est. Quę diuitis et principis uiri filia, cum pater ipsam nuptui collocare decreuisset, illo inscio ad monasterium abiens uirginitatis uelum habitumque accepit. Quod si nuptias sustinuisset, nescio, an ei integrum fugere fuisset. Quanuis et ipse indignatus illam exhęredauerit. Sed quam exhęredauit pater, Deus regni sui cęlestis hęredem fecit, et quę nihil acceperat a parente, a Domino accepit, ut ab obsessis demonia pelleret, sicuti de ilia testatus est sanctus Eleutherius abbas.

Euphrasiam uirginem, Antigoni filiam, quia cuidam Romano patricii generis iuueni a parentibus ante pacta fuerat quam religioni se dedisset, cum illum accipere Theodosii imperatoris litteris in Thebaidem, quo concesserat, missis urgeretur, respondisse tradunt sponsum se habere in cęlo, non in terra, et certum sibi esse omnia prius extrema perpeti quam fallere fidem illi datam. Cumque insuper Theodosius opulentas uiri

-- 2-575 --

nuptias suis donis se cumulaturum polliceretur: Opes meę — inquit — Christus est. Dona tua aliis dato! Quid prius mirer, nescio, senilem tenerę ętatis in respondendo sapientiam an puellaris animi in proposito constantiam. Sed idem ille hanc Christiano principi respondere docuit, qui gentilibus philosophis Catharinam. Et qui fecit, ne Luciam uirginem homines bouesque mouere possent, fecit et hanc ne imperator. Perpetuum nanque Spiritus Sancti habitaculum est impolluta uirgo, quę perpetuę sese dedicat castitati.

Maria Decegnies, puellula duodecim annos nata parentum (non sua) uoluntate cuidam Ioanni nuptui tradita, uitę districtione ac sanctitate commouit uirum, ut intactam dimitteret. In uirginitate ergo perseuerans, multa uirtute multisque miraculis celebris euasit. E uita decedenti Christus, angeli, apostoli in uisu apparuerunt. Quorum consolationibus iocundata mortis angustias non sensit. Solutam deinde a corpore animulam a Beata Virgine cum angelorum comitatu in cęlum ferri conspexit episcopus Tolosanus. Haud immerito tantam consecuta est beatitudinem, quę ne uiro quidem iuncta uirilem copulam admisit et matrimonii iugo, cui iam subdita fuerat, excusso incorrupta et corpore et mente permansit.

Tam ancipitis pugnę gemina uictoria potitam Edildridam uirginem Sigebertus et Beda scriptores tradunt. Quę Annę, regis orientalium Anglorum Christianissimi, filia primum Tonberto, australium Giruiorum principi in coniugium tradita, cum eodem pari uoto uirginitatem seruauit. Deinde eo defuncto iterum a patre inuita desponsatur Ecgfrido regi. Sed cum ipso quoque in uirginitate annos duodecim uixit. Postea uero eius permissu religioni se consecrauit et securiorem quidem in monasterio, sed nunquam domi castiorem uitam duxit. Haud dubium, quin castitatis merito tanta gratia illam donauerat Deus, ut etiam iis, quibus nubebatur, statim continentiam persuaderet. Rarissimum sane exemplum ac nescio, an a condito ęuo alterum tale, ut aliqua et bis maritata sit et semper uirgo.

-- 2-576 --

Semper quidem uirgo, sed tamen unius uiri coniux Kunegundis, Henrici imperatoris, fuisse dicitur. Denique uiro muliebri constantię diffidenti ac zelotypo suspecta super candentes uomeres nudo, sed inoffenso uestigio ambulando castam se probasse. Eo amisso liberius Deo seruire potuit, non castius uiuere. In eadem ergo castitatis puritate perseuerans, nulli postea nubere uoluit, ne cum Henrico simul amitteret uirginitatem. Qui ambo, quoniam in coniugio cęlibes permanserunt, cęlo digni effecti et ad cęlum sublati, multo felicius perenniusque regnum acceperunt quam reliquerunt.

Gunzonis, Arbonę ducis, filia Galli abbatis precationibus a demonio liberata uirginitatem uouit. Coeperat enim Spiritus Sanctus ibi habitare, unde immundus fugerat. Cumque a Sigiberto, Gallię rege, in matrimonium peteretur, a patre tradita, sponsam se cęlestis regis esse dixit. Quę uox ita exterruit Sigibertum, ut puellam contingere non ausus monasterio uirgintum delegaret, ei ipsam cedens, cuius se sponsam asserebat. Illa itaque in cęlesti beatitudine Christo iungi meruit, quia, dum in terris uiueret, pluris fecit castitatem quam Gallię regnum.

Editę uirginis, Edgari, Anglorum regis, filię, corpusculum post annos aliquot quam conditum fuerat aperto sarcophago redactum in puluerem inuentum est, pręter uentrem et genitalia. Cunctisque mirantibus, cur ea pars tantum integra extaret, cuidam ipsa uirgo in quiete apparens, minime mirandum esse dixit, si reliquo corpore fatiscente uterus incorruptus maneret, qui uirginitate sanctificatus esset et nulla libidinis labe inquinatus. Dunstano quoque episcopo de illa reuelatur celebrandam esse in terra, quę digna fuerit, ut in cęlo celebris esset inter sponsas Christi. O grande uirginalis pudicicię meritum, quo tanta comparatur felicitas, ut anima hominis honoretur in Dei regno et corpus cariem nesciat in sepulchro!

Quasdam autem etiam apud infideles reuerenter habitas legimus.

-- 2-577 --

Luceiam, Romanam uirginem, rex quidam barbarus nomine Ancias, cum captam stuprare uellet, Dei cęli sponsam esse audiuit, et ui abstinuit ac simul liberam fecit. Quin etiam ad Christum conuersus, cum ipsam Romę martyrio consumptam audisset, captiuę suę sorte incensus relicto regno Romam perrexit et pro uerę religionis assertione supplicia pertulit, magis iam desyderans regnare in cęlo quam in terra. Tantum illi profuit uenerationi uirginem habuisse.

Eugenius etiam, barbarus Aphricę rex, Floram et Lucillam, sorores Deoque dicatas uirgines, Latium incursans captas abduxerat. Sed cum eas perpetuam castitatem deuouisse intellexisset, uitiare pertimuit et libertate donauit. Ad bella procedens earum precationibus se commendabat uictorque redibat. Et frequenti successu lętatus Christo ab ipsis prędicato credidit, intantum ut Romam ad martyrium tendentes relinquere noluerit. Iam quippe didicerat fragilem et caducam esse regni sui coronam, sed martyrii stabilem et ęternam. Atque una cum illis passus cęlum petiit. Tantum et isti attulit utilitatis honorata uirginitas.

Virginitatis amor effecit, ut Euphrosina Alexandrina domum, parentes, patriam fugeret et, ne iuueni (cui pacta fuerat) inuita traderetur, sub uirili habitu latens proximi coenobii monachos adiret seque in eorum numerum solenni professione redigeret, dicta Smaragdus. Cur, inquies, unum fugiens tam multis se credidit? Quia eos, quibus se credebat, ęque ac se castos esse nouerat. Quem autem fugiebat, longe disparis uoti diuersique propositi erat. Neque tamen negare possum difficillimum esse foeminę cum uiris uersanti mentem integram gerere et inter scopulos nauigantem nulla in parte ellidi. Quam ergo fortis uirgo Euphrosina, quę saluas pudicicię merces per media ipsa pericula usque ad portum perduxit salutis!

Hoc idem mirari licet in Margarita, Aegyptia uirgine, quę et ipsa de sponsi thalamo ad thalamum peruenit Christi. Prima quidem nocte illo ex lassitudine altius

-- 2-578 --

dormiente, ut qui diem totum in choreis et tripudiis desudasset, ipsa dormire non poterat, assidue secum uoluens, quomodo uirginitatis suę thesaurum subtraheret eius rapinę. Clanculum ergo pedetentimque sese de cubili proripuit ędibusque excessit et uirum assimulata monasteriumque ingressa inter monachos latuit uocata Pelagius, ubi persancte uixit neque, quod foemina fuerit, ulli ante obitus sui diem cognitum fuit. Igitur non dormiendum uirgini, ubi periculum imminet sed uigilandum fugiendumque est, si sese integram cupit conseruare. Et nisi huiuscemodi incumbat necessitas nunquam uiris uirgo se credat: ubi diuersus sexus est, diuersarum cogitationum pugnas incidere necesse est.

Iccirco beatus Martinus episcopus, cum uirginem quandam uitę sanctitate percelebrem inuisere uellet et illa aditu negato ei excusando dixisset: Mi pater sancte, ora pro me, quia a uiro nunquam sum uisitata — gratias egisse Deo fertur, quod illa talibus imbuta moribus castam custodiret uoluntatem, et benedicens eam abiisse lętus.

Lubrica siquidem res castitas est: nisi summa circumspectione fulciatur, facile labescit. Quod bene intellexit Petrus apostolus, qui, cum omnes morbo aliquo laborantes passim curaret, filiam Petronillam uirginem febri uexari dimisit. Et cum interrogaretur, cur, qui alios sanasset, filiam ęgrotare sustineret, — sic ei expedire respondit. Didicit uirgo in infirmitate esse fortior et iam nec sana de corporis uoluptate cogitare. Maluitque casta mori quam Flacco consuli (a quo petebatur) nupta uiuere. Exaudiuit Deus deprecantem, et uitę pariter consulisque libidini iam uim parantis ipsam surripuit. Atque eandem, quę hominis uxor esse noluit, sponsam fecit Christi, cęlestibus fruituram nuptiis, quia terrena contempserat.

Sic et Hilarius, Pictauiensis episcopus, cum filiam suam Abram* caste sancteque uiuendi pręceptis imbuisset et illa aliquandiu in uirginitatis proposito perseuerasset, ueritus, ne malicia mutaret mentem, Dominum depre‑

* corr. ex. Apram

-- 2-579 --

catus est, ut ipsam e medio sublatam iam in tuto collocaret. Itaque tam lętus et alacer mortuam extulit, quam, ne uirginitatem in coniugium uerteret, anxius ac solicitus fuit. His exemplis et timere discat ancilla Christi, ut securior sit, et, si casus inciderit, uitam amittere optet prius quam castitatem.

Satis hęc de uirginibus. Viduarum nunc nostrarum castitatem exponamus, ne a ueteribus (quarum superius fecimus mentionem) uicti uideamur.

Nataliam, Hadriani martyris coniugem (quoniam forma multis pręstabat) tribunus Nicomedię in coniugium petiit. Denegare non erat, quod tribunus peteret. Et ancilla Christi iam, quo se uerteret, nesciebat. Impetrat tamen tridui spacium ad deliberandum atque interim Dominum uotis precibusque solicitat, ut pudiciciam, quam illi uouerat, ipse tueatur. Et somnio edocta, inde soluens Constantinopolim uersus fugam fecit. Quod ut resciuit tribunus, conscensa naui fugientem persequitur. Iam prope erat, ut consequeretur, cum contrario flante uento coactus est reuerti; illa suo, quo uolebat, peruenit. Itaque in uiduitate ieiuniis et precationibus uacans Deo seruiuit. Seruisset autem homini, si iterum nupsisset.

Paulam Romanam a Hieronymo proditum legimus post mariti mortem non solum nubere noluisse, sed etiam cum uiris nunquam comedisse. Casta mulier uix se uiduam esse putauit, si cui non sui sexus hominum uel ipsa tantum conuiuendi familiaritate iungeretur. Sic itaque uiduitatem sancte pureque custodiuit, ut in monasterio sacris uirginibus pręesset. Quas etiam ęquauerat castitate, cęteris uirtutibus superabat.

Elizabeth lantgrauio tradita uotum uouit, si marito superesse sibi contingat, Deo se in castitate seruituram. Et casti propositi meritum habuit etiam coniugata. Post uiri obitum de ingentibus diuitiis ad ultimam deuoluta est paupertatem, rapientibus omnia, qui se lantgrauio succedere dixerant. Vnde ab episcopo Bambergensi suscipitur pieque sustentatur. Quo rursum ad nuptias hortante dotemque multam pollicente respondit: si id conari

-- 2-580 --

pergeret, sibi in animo esse truncatis naribus uel scissa facie ita se deformem reddere, ut, qui ducere uelit, futurus nemo sit. Igitur inops et egena mulier nec prioris fortunę felicitatem amissam doluit nec secundę oblatam accepit, dum sola castitate gaudet. Adeoque impatienter tulit ad coniugium repetendum se inuitari ut, nisi, qui inuitabat, cessasset, suam ipsa faciem lacerasset. Quanta autem sanctitate profecerit, hinc nose licet, quod nullum fere uirtutis genus in hoc opere eius exemplo uacuum sit. Profecto, nisi perpetuam castitatem tam ardenter adamasset, ad tantam profectionem nunquam peruenisset.

Galla, Symmachi consulis filia (ut Gregorius refert), Gothis Italiam uastantibus uiduata uiro, cum quo annum tantum uixerat, nulli postea nubere uoluit, licet et ętate integra esset et non illiberali forma. Aegrotanti foedaque corporis scabredine affectę medici consulebant rursum uti marito, alioquin eo morbi genere uel perituram uel, si uixerit, contra sexus sui morem uillosum mentum habituram. At illa neque oris deformitate neque mortis periculo territa propositum dimisit castitatis. Dum autem diem suum obiret, affuit in uisu Petrus apostolus, a peccatis absolutam esse dixit, promissis uitę ęternę errexit et, ut secum ueniret, hortatus est. Tunc sancta animula illo dimisso corpore, quo uocabatur, lęta abiit. Si his etiam digamas frui solere uisis nostis, nubite, uiduę. Sin uero nihil tale de illis memorię proditum legistis, non est, cur illas imitemini, de quarum beatitudine a scriptoribus siletur. Siqua tamen continere se non potest, nubat. Melius est enim nubere quam uri, quia minus malum maiore malo melius est.

A quo quidem malo multum abhorrens Euphrasia, uirginis Euphrasię mater, hac unica prole suscepta cum uiro suo Antigono caste continenterque uixit. Cęterum illo defuncto, quoiniam ętas, forma, diuitię suppetebant, ad secundas nuptias urgeri coepit Theodosii imperatoris Augustęque suasionibus ac promissis. Quod quanquam amore erga ipsam summo agebatur, illa tamen indignans

-- 2-581 --

et castitate metuens, rebus occulte nauigio impositis, cum filia in Aegyptum nauigauit. Et in Thebaidem perueniens, filiam monasterio tradidit, quę secum tulerat, pauperibus erogauit piisque ipsa operibus incumbent castitatis propositum nunquam dereliquit. Cumque abbatissa, cui filiam commendauerat, in quiete uidisset Antigonum in paradiso fulgentem a Domino exorasse ut coniugem suam de terris euocatam sibi iam sociam faceret, die, qua prędictum fuerat, lęta decessit. Tanta ergo accepit bona, quia et cum uiro caste se habuerat et sine uiro uiduitatem constanter seruauerat, quanta imperator iterum nubenti dare nunquam potuisset.

Salaberga post quinque filios ex Alduino marito, Dagoberti, Gallię regis, duce genitos ab eodem impetrauit, ut deinceps in castitate Deo seruiret. Itaque constructo apud Lugdunum amplo monasterio trecentis fere ancillis Christi pręesse meruit et multorum signorum operationibus celebris fuit. Et quia seruandę castitatis gratia uirum liberosque reliquit, nunc cum Christo regnat, et in quo omnis beatitudinis summa est, eius indissolubili fruitur consortio conspectuque lętatur.

Radegundis Clotarii, Gallię regis, coniux, cum annos aliquot cum marito sine querela uixisset, tandem seruandę castitatis cupiditate accensa diuortium impetrat et monasterio se includit. Quęque regis uxor fuerat, facta est sponsa Christi. Et magis deinde miraculis claruit quam ante claruerat Gallię regno, quod reliquit.

Melania, urbani prętoris filia, uiro tradita, cum duos liberos, quos ex eo susceperat, impuberes adhuc morte immatura amisisset, nequaquam de reparanda prole cogitare coepit, sed de castitate seruanda. Crebris itaque suasionibus induxit maritum, ut distractis in pauperum usus bonis ambo animum ad Dei seruitium applicarent. Itaque ille inter monachos, ipsa inter ancillas Christi, quod uitę superfuit (relicto geniali thoro) laudabiliter peregerunt, uiduitatem seruantes, antequam uidui essent, immo, quod plus est, religione se uincientes, ne uxorios actus repetere expeditum foret. I nunc, insatiabilis

-- 2-582 --

libido, cui maritum habuisse non est satis, alios atque alios tibi quęre, cum hę sanctissimę foeminę etiam, quem habebant, habere noluerint, ut Christum haberent.

Sed quid de illis dicam siue foeminis siue uiris qui ne adulteriis quidem abstinent, qui meretricantur, qui libidinibus diffluunt, quando quidem etiam matrimonia iterare, etsi licitum, non tamen satis honestum putatur; nisi forte honestum sit uri et continere se non posse. Meminerint igitur in Decalogo pręceptum esse: Non mechaberis, non concupisces uxorem proximi tui! Et in Lege adulteros lapidibus obrui et a rege Babylonio, id est, diabolo in igne frixos, pro eo — inquit — quod fecerint stulticiam in Israhel et mechati sint in uxores amicorum suorum. Reminiscantur in Euangelio gregem porcorum mergi in profundum et Samaritanam mulierem, quia quinque uiros habuerat, argui a Domino sextum iam non esse suum. Et ab eodem adulterę, ne amplius peccaret, iniunctum, ne grauius illi contingat. Sciant etiam fornicationis reum ab Apostolo traditum Sathanę in interitum carnis. Quod uitium usque adeo execrabile iudicat, ut Corinthiis eorum consuetudinem, qui illo infecti sunt, interdicat dicens: Ne commisceamini fornicariis! Et idem: Nolite errare — inquit — neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt. Iterum alibi ait: Fornicatores et adulteros iudicabit Deus, hoc est, damnabit. Et in Apocalypsi legimus: fornicatorum partem cum ueneficis futuram et idolatris et omnibus mendacibus in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda.

Sed percurramus etiam Scripturarum exempla, quo magis innotescat, quanto odio Deo sit omnis impudicus. Lamech primus duxit duas uxores, et primus Cayn occidit fratrem. Dicitur tamen septuplum ultio dabitur de Cayn, de Lamech uero septuagies* septies. Sodomitę et Gomorrei, cum aduenas turpiter appetissent, cęcitate primum lucem amisere, deinde etiam uitam, cum ipsis

* corr. ex septuagesies

-- 2-583 --

urbibus funditus euersi, et qui igne libidinis exarserant, cęlesti igne super eos pluente consumpti sunt. Ob Dinam, Iacob filiam, uiolatam Sichimorum urbs uastatur, et unius stuprum cędibus expiatum est plurimorum. Ruben maledicitur, quia ascendit cubile patris sui. Zambri cum scorto Madianite, ad quod palam intrare non erubuerat pugione sacerdotali confodiuntur. Et ne non iure cęsos arbitreris, illis punitis Dei in filios Israhel ira placatur. Prima Sansonis uxor, quia ipso repudiato alium acceperat, simul cum patre igne combusta poenas dedit. Ipse Sanson secundę uxoris (ut scias, qualis bigamię euentus sit) dolis ac proditione periit. Tribus Beniamin pene internitione deletur ob uim illatam coniugi alienę. Dauid regem adulterii perpetratio ad innocentis et quidem de se bene meriti indignam compulit necem, ut intelligas illicitos concubitus causam esse plurimorum malorum. Et licet peccatum hoc mox per poenitentiam translatum dicatur, ipsa tamen peccati labes non nisi multarum maximarumque patientia calamitatum elui purgarique potuit. Filius etiam Dauid Ammon defloratę Thamar iniuriam morte rependit, a fratre interemptus Salomonis sapientiam multarum amor fecit insanire, ita ut earum diis deabusque phana poneret. Quamobrem scissum est regnum de manu filii sui et datum Hieroboam, seruo suo. Igitur, cum obscoenę libidinis uoluptas multo maioribus suppliciis semper compensata sit, certe, si nulla etiam castitati pręmia proponerentur, caste tamen uiuendum esset. Rursum, cum tanta castitatis sit merces, quantam ęstimare nemo potest, si nulla libidinem sequeretur punitio, libidine abstinendum esset. Vt ergo et uitium caueamus et uirtuti penitus innitamur, qualis utriusque finis sit, iugiter cogitemus. Sed dices: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę, et non quod uolo bonum, hoc ago, sed quod odi malum, illud facio. At castiga corpus tuum et in seruitutem redige, ut obedire discat spiritui. Deinde, quanto infirmior es, tanto solicitius pete a Domino auxilium. Petenti datur et pulsanti aperitur. Frequentius

-- 2-584 --

ora, uentri minimum indulge. Hoc demonium non eiicitur, nisi per orationem et ieiunium. Somnolentiam caue et uigilils operam da. Qui uigilat, non sinit perfodi domum suam. Fac aliquid operis, ut nunquam te diabolus inueniat ociosum. Sexum diuersum, quantum potes, fuge, quantum licet, obliuiscere: fugientem deserit concupiscentia, obliuiscentem dimittit foeda titillatio. Semper tamen totam uincendi spem in Deo colloca. Sine me — inquit — nihil potestis facere.

Caput IX / DE POENITENTIA PECCATORVM PER EXEMPLA VETERVM

Hactenus de castitate. Nunc iis, qui culpa aliqua lapsi sunt, demus poenitentię locum, ut resurgant. Et quidem, nemo est, qui non peccet. Septies in die cadit iustus, ait Scriptura. Et Ioannes apostolus: Si dixerimus — inquit — quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus et ueritas in nobis non est. Igitur, quoniam omnia Deus conclusit sub peccato, ut omnium misereatur, omnibus necessaria est poenitentia, quę, quanti fructus sit aut qualiter agi debeat, exemplis patebit.

Legimus Israhelitas, quoties Legem sanctam pręuaricati sunt, Deo uindicante erumnis uastationibusque affectos. Rursum, cum poenitendo sese correxissent

-- 2-585 --

eodem miserante liberatos, ut et iustum in puniendo agnoscas et facilem in remittendo.

Cum ergo Iosue duce iam defuncto alienigenas sibi iunxissent et (quod execrabilius est) immolassent eorum diis Baalim et Astaroth, obliti Dei sui, a quo multa, magnaque acceperant beneficia bellis oppressi Cusanrasathaim, Mesopotamię regi, annos octo seruierunt. Tandem errorem suum incusantes et ad poenitentiam conuersi, Dei, quem abiecerant, opem implorarunt, et Othoniele duce uictis hostibus recuperauere libertatem rerumque potiti sunt. Percutit ergo Dominus, ut sanet occidit, ut uiuificet. Sed neque sanat neque uiuificat nisi poenitentes.

Othoniele uero mortuo, cum iterum iisdem flagitiis se polluissent, Eglon, Moabitarum regi, decem et octo annos tributa pensitauere. Postremo poenitentes Aioth ambidexter uindicauit in libertatem, rege ipso interempto et decem milibus hostium cęsis. Deinde annos octoginta nemo illos armis lacessiuit, ut hinc intelligas cum potentibus diabolum congredi minus audere et, si audeat, nocere non posse.

Mortuo Aioth peccauerunt, et traditi sunt Iabin, regi Chanaan. Sed post annos uiginti cum eos sceleris poenituisset clamassentque ad Dominum, Delbora prophetante Barach tantummodo cum decem milibus armatorum Sysaram, regii exercitus ducem, cum nongentis falcatis curribus et ingenti militum copia in pręlium descendentem fudit fugauitque. In decem milibus Decalogi numerus habetur, quo, si poenitens se munierit, uitiorum multitudinem contra insurgentem facile superabit.

Iahel autem, uxor Aber, Sysaram adacto in tempora clauo interfecit. Iahel interpretatur incipiens, Aber lucidus. Iahel ergo uxor est Aber, quia illum, quem poenitere incipit, lux recti prauique dignoscendi comitatur. Sysara exclusionem gaudii designat, id est, diabolum, qui nos a paradisi gaudiis maligna suggestione nititur excludere; quem clauo in tempore transfodimus, cum in tempore poenitentiam agimus, compunctionis clauo uitium

-- 2-586 --

expungentes. Hoc tempus si elabi sine poenitudine dimiserimus, frustra postea nos poenitebit. Incassum enim tunc lugetur, cum iam actorum ratio exigitur.

Post annos quadraginta in pace peractos rursum ad impietatem prolapsi a Madianitis deuastantur annos septem. Et cum tandem illos delicti poenituisset, per Gedeonem opitulatus est eis Deus. Qui diuino fretus auxilio, non amplius quam cum trecentis armatis uix innumerabiles copias fudit atque concidit. Oreb et Zeb, principum Madian, capita uictor abscidit. Oreb dicitur tentatio, Zeb lupus, Madian contradictio sine iniquitas. Igitur uere poenitens incipit cum tentationibus colluctari nec se ultra spiritalis lupi rapinis exponit, sed, ut primum se impugnari animaduertit, ita primum resistit. Et hoc est capita principum contradictionis uel iniquitatis truncare — peruersarum cogitationum initia recidere, ne, si moram fecerint,

Crescant et tacitum uiuat sub pectore uulnus.

Sed Gedeone quoque uita defuncto auersi sunt post gentilium ritum colentes Baalim et Astaroth. Et cum Philistinorum inuasionibus per sedecim annos attriti essent, poenitentiam quidem egerunt, sed non exaudiuit eos Dominus. At cum etiam idola de finibus eiecissent, per Iepte ducem tutatus est eos, ulciscens aduersarios, a quibus assidue uexabantur. Ex quo patet poenitentiam non uerbo tantum, sed etiam facto agendam esse, ut ueniam promereri possis.

Rursum ob idolatrię crimen annos quadraginta sub iugo Philistinorum fuere. Postea uero poenitentes per Sansonem liberati sunt, qui ligatus fregit uincula et maxilla asini interfecit inimicos et de molari maxillę egressis aquis sitim sedauit. Per poenitentiam quippe diuelluntur nexus peccatorum. In maxilla oratio, in asino humilitas intelligitur, quibus prosternuntur nequitię spiritales, quia humiliantis se oratio nubes penetrat. De molari autem maxillę fluunt aquę cum inter orandum conscientię morsus ellicit lachrymas, quibus deinde parta beatitudo restinguit desyderii sitim.

-- 2-587 --

Sub Heli quoque sacerdote a Philistinis angustias cladesque passi, Samuelis admonitione atque hortatu ad poenitentiam inclinantur. Ipsoque pro eis deprecante hostiasque offerente fleuerunt ieiunaruntque palam confitentes, quod Baalim et Astaroth idola coluissent, Dei sui cultu derelicto. Hac poenitentium afflictione placatus Dominus Philistinorum multitudinem in illos irruere paratam tonitru ac fragore exterruit, ut repente auersi terga darent. Filii uero Israhel eos fugientes persecuti ad internitionem conciderunt, urbes, quas amiserant, recuperarunt nec postea ab inimicis infestati sunt, quandiu uixit Samuel. Hinc percipitur, quantum deprecatio, quantum lachrymę, quantum ieiunia prosint poenitenti. Quid est enim aliud urbes amissas recuperare nisi pristinę uirtutis meritum, quod peccando deperditum fuerat, instaurare?

Peccaui — inquit Dauid — Domino, cum adulterio, homicidium iunxisset, et statim meretur audire: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. Magnum peccatum magna remissum est misericordia. Haud dubium, quin et magnus poenitentis dolor extiterit, qui tam repente uenia dignus fuit. Quomodo enim minante propheta tanti delicti conscius non uehementer doluisset, qui paruulo ęgrotante, quem de illicito generauerat coitu, fleuit, ieiunauit, in terra iacuit, qui Absalonem filium fugiens nudis pedibus et operto capite et lachrymantibus oculis incessit? Multum ergo dolendum est, cum multum peccatum est. Nec te moueat, si aduersis casibus concutitur, cui uenia indulgetur. Sępius excoctum aurum purius nitet.

At idem iam omnium inimicorum suorum uictoria potitus, cum describere regni populos iussisset, quorum numerus fuit uirorum fortium de Israhel octingenta milia, de Iuda quingenta milia, uidens se pręesse tantę multitudini, mentis elatione peccauit et continuo (ut discas non differendam esse poenitentiam): Peccaui — inquit — ualde in hoc facto. Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem serui tai, quia stulte egi nimis. Ecce moeret et poenitens se deliquisse confitetur. Cur

-- 2-588 --

ergo non, ut ante, sequitur confessionem uenia, cum pręsertim illud quam hoc peccatum grauius fuerit? Quin licet deinde quis leuius peccet, magis tamen efficitur ingratus, dum post remissam culpam in culpam relabi negligit. Proinde Dominus, cui prius facile pepercerat, nunc eundem de tribus eximiis malis unius optione onerat, hoc est, uel famis uel cladis uel pestilentię, nequis uenia pro licentia utendum putet.

Roboam, rex Iuda,* et illi, quibus pręerat, lege Dei contempta gentilium ritum sequebantur, cum Sesac, rex Aegypti, de improuiso fines eorum irrumpens oppida multa et loci natura et armis munita expugnauit illosque, qui aduersum se in campum descenderant, in urbem fugere compulit. Porro, cum per Semeiam prophetam audissent: Vos reliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac, dicit Dominus, ab errore conuersi poenitentiam egerunt. Inde rursum Dominus ad Semeiam ait: Quia humiliati sunt, non disperdam eos. Veruntamen seruient Sesac, ut sciant distantiam seruitutis meę et seruitutis regni terrarum. Ergo etiam per poenitentiam placatus Dominus non semper omnem angustiam aufert, cum scilicet hoc profuturum nouit, cui placatus est. Nam uirtus in infirmitate perficitur.

Achab, Samarię regum pessimus, qui uineam Naboth Iezrahelitę per ipsius cędem ita occupauerat, ut, crudelior tunc an auarior fuerit, non facile dignosci possit, minante sibi Domino per Heliam prophetam pertimuit et scissis uestibus texit se cilicio, ieiunauit, in sacco iacuit. Iccirco Dominus malum, quod illi interminatus fuerat, distulit post eum in diebus Ochozię et Ioram, filiorum eius. Hinc per Ezechielem prophetam ait: Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua.

Iosaphat, rex Iuda, irruentibus aduersum se Moabitis et Ammonitis et Idumeis indixit ieiunium atque orauit. Omnesque de Iuda steterunt coram Domino cum paruulis et uxoribus ac liberis et in terram proni ado‑

*corr. ex Iudę

-- 2-589 --

rauerunt. Cantores pręcedentes exercitum Deo laudes personabant, cum illi, quos pertimuerant, in seipsos conuersi mutuis uulneribus concidere. Iosaphat et Iuda diripuerunt spolia et gratias Deo egerunt, quod sic pro ipsis depugnasset. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. In tribulatione — inquit — inuocasti me, et liberaui te.

Benadab, Syrię rege, Samariam obsidente oppidani fame laborabant, ita ut quędam mulieres a filiorum esu non abstinerent, quando poenitentia et humiliatione Ioram, Samarię regis, qui cilicio se induerat, die uno summa inopia in summam uersa est copiam. Syri enim horrendo armorum strepitu diuinitus excitato uehementer perterriti relictis impedimentis omnique supellectili dimissa fugam fecere. Samaritę uero egressi direptis castris insperata preda ditati sunt, et modius similę stetit statere uno sicuti prędixerat Heliseus, et duo modii ordei statere uno.

Rex Israhel Ioachan cum suis, quos pręuaricari fecerat subditus Azaheli, Syrię regi, et Benadab, filio eius, poenitentiam egit orauitque ad Dominum, et sicut Scriptura ait: Datus est illis saluator, cuius ope liberati sunt.

Ezechias fide et religione probatus, sed ob plebis et Achaz patris impietatem Hierosolymis obsessus, conscidisse uestimenta dicitur saccoque se operuisse, ad templum uenisse, ad Esaiam, ut pro ipsis oraret, misisse. Et continuo ab eodem propheta meruit audire, ne timeret. Denique ira in hostem conuersa nocte una cecidere centum octoginta quinque milia Assyriorum, angelo cędente et a pernicie liberante poenitentem. Prophetauerat autem Esaias dicens: Cadet Assur in gladio non uiri, et gladius non hominis uorabit eum, et fugiet non a facie gladii.

Idem Ezechias, cum ęgrotanti sibi diem extremum imminere per prophetam audisset, flendo atque orando impetrauit uitę propagationem uixitque ultra quam uixisset, si sic non egisset — quindecim annos. Argu‑

-- 2-590 --

mento est uere poenitentes non esse morti obnoxios, sed uitę destinatos ęternę, dicente Domino: Nolo mortem morientis. Conuertimini, et uiuite!

At cum gloriabundus Merodach, Babylonię regis, legatis gazam suam omnem ostentasset et ob id illam ad Babylonios quoque transportandam Esaia prophetante didicisset, delicti conscientia consternatus, non est ausus mulctam hanc auferri poscere, sed differri. Bonus — inquit — sermo Domini; sit tantum pax in diebus meis. Itaque in posteros dilatum est malum, forte etiam ab ipsis differendum, si uel non deliquissent uel continuo illos delicti poenituisset.

Manasses, eius filius, cum in regnum successisset, patris uirtutes uitiis suis ęquauit. Coluit enim idola, somnia obseruauit, artes maleficas exercuit, Domini per os prophetarum minas denunciationesque contempsit. Ob hoc ab Assyriis captus et catenis atque compedibus uinctus, abductus est in Babylonem. Et tamen, postquam eum flagitiorum suorum poenituisset precatusque esset Deum, quem peccando irritauerat, exauditus est reductusque Hierosolymam et in regnum postliminio restitutus. Tunc simulachra, quę posuerat, euertit arasque destruxit et restaurato altari Domini uictimas ac pacifica immolauit suisque pręcepit, ut colant Dominum, Deum Israhel. In bonum denique ex pessimo mutatus est, in liberum ex servo, in regem ex captiuo, quia poenitens ac dolens ad Dominum clamitauit, eodem Domino per Esaiam dicente: In indignatione mea percussi te, et in reconciliatione tua misertus sum tui.

Iosię regi Iuda, quoniam, cum Legis librum perlegisset, patrum populique transgressione uehementer tristatus est, Olda prophetis respondit: Hęc dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum et habitatores eius, quia dereliquerunt me, et sacrificauerunt diis alienis. Te autem, quoniam audisti uerba Voluminis et perterritum est cor tuum et fleuisti coram me, colligam te ad patres tuos in pace, ne uideant oculi tui mala, quę inducturus sum super locum istum. Itaque propter

-- 2-591 --

unius poenitentiam communis omnium calamitas, quoad ipse uixit, dilata est. Vixit autem posthac duodecim annos.

Sed plerique sane peccatum suum doluerunt, Iosias uero et post illum Esdras etiam alienum. Nam hic quoque, cum intellexit, quod ipsi, qui secum a Babylone Hierosolymam remigrauerant, miscuissent semen sanctum cum exteris nationibus connubiorum copulatione, scidit palium et tunicam, uulsit capillos, barbam depilauit seditque moerens ante templum usque ad sacrificium uespertinum. Tunc demum surgens curuauit genua, expandit manus ad cęlum et flens orauit. Ex eius moerore cęteri suum metientes crimen et ipsi fleuerunt. Magnoque diuinę ultionis metu expauefacti, intantum illi obedierunt, ut consenserint et uxores repudiare et, qui de ipsis nati fuerant, filios abdicare. Igitur ipso Dei legem exponente conuenisse dicuntur in ieiunio et in saccis, puluere conspersi et ab omni filio alienigena separati, confitentes peccata sua et iniquitates patrum suorum quater in die et quater in nocte, et adorantes Dominum, Deum suum. Ideo in pace stabiliti pristinę libertatis statum sibi recuperauerunt, dicente Domino: Si abstuleris offendicula tua, a facie mea non commoueberis.

Cęterum ego non tam miror aliquem proprii reatus grauitate uehementer angi quam eum, qui alienum crimen deflet ut suum. Et iam pręter modo dictos uideo etiam Danielem prophetam oppido quam solicitum atque anxium, non pro suis, sed pro populi peccatis, dum ea ueluti sibi communia confitetur et perinde misericordiam Dei implorat, ac si et ipse deliquisset. Video in ieiuniis, in sacco, in cinere illum sponte affligi, per tres hebdomadas lugere, panem desyderabilem non comedere et neque carnem neque uinum gustare neque unguento perfundi. Video, inquam, illum pro delictis aliorum talia facientem, et intra me confusus conscientię metu concutior, quod ego miser pro meis, quibus obrutus sum, nihil tale efficio. Contere, Domine, contere

-- 2-592 --

duritiem uiscerum meorum et uirga directionis tuę percute cordis mei petram, ut saltem aquam effundat lachrymarum et ipse plangere possim ea, quibus te offendi, cum sancti tui sic lugeant etiam ea, quibus te alii offenderunt.

Sed interim et reliquorum in poenitendo solicitudinem persequamur, ut et ipse de mea tepiditate magis erubescam et alii de peccato suo dolore plenus instruantur.

Olopherne Iudeos inuadente tutatus est eos Dominus, quoniam inuocauerunt nomen ipsius et ieiunauerunt et sacerdotes induti sunt ciliciis cinereque capita conspersi et infantes prostrati ante faciem templi et altare opertum cilicio. Illa quoque, quę interfecit inimicum, uidua erat, quotidie ieiunabat, lumbos cilicio pręcinxerat, cinere caput perfuderat, in secreto domus suę cubiculo cum ancillis clausa morabatur. Et tunc prostrata clamauit ad Dominum, cum tam audax facinus esset aggressura. Huiuscemodi ergo poenitentię afflictionibus atque angustiis conciliatur Deus, reprimitur diabolus, innocentię status reparatur, reparatus conseruatur, conseruatus demum sortem capit ęternitatis.

Niniuitę quoque, cum urbem suam post dies quadraginta euertendam audissent, prędicauerunt ieiunium, uestiti sunt saccis, rex ipse surrexit de solio, abiecit regia ornamenta et saccum induit seditque in cinere ac iussit, ne homines, iumenta, boues, pecora gustent quicquam usque mane utque unusquisque conuertatur a uia sua mala. Id uidens Deus auertit omnem perniciem illam, quam eis comminatus fuerat se illaturum. Quis ergo dubitet, quin a diebus Ioannis regnum cęlorum, uim patiatur et uiolenti rapiant illud, si etiam ante Ioannem hominum poenitentia mutare potuit Dei sententiam?

Mardocheus ad Susa abductus, cum Aman Persę odio in ipsum ac simultate factum esset, ut rex Persarum Assuerus edicto iuberet interfici Iudeos omnes, qui Susis atque alibi in regno eius erant, uestimenta

-- 2-593 --

scidit, saccum induit, aspersit cinere caput, cum clamore et eiulatu incessit. Illi etiam, qui per prouincias erant Iudei, ieiunauerunt cilioque et cinere pro stratu usi sunt. Et Deo propicio, cędes, quę in ipsos grassatura erat, uersa est in autorem Aman. Quodque ipse Mardocheo ac cęteris Israhelitis facere intenderat, hoc cum asseclis atque assentatoribus suis passus est. Tam cito misericors et iustus Dominus et eos liberat, qui in conspectu suo se humiliant, et illos punit, qui impie superbiunt. Mardocheus uero ipse tam pręsenti periculo errutus, primum apud regem obtinuit dignitatis locum et, quantum poenitentię humiliationibus se submiserat, tantum fuit exaltatus.

At etiam iusti interdum, quasi qui peccauerint, poenitentię districtione se coartant. Iob, quem diabolus omnium aduersitatum mole premens uincere non potuit. Saccum consui — inquit — super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Facies mea intumuit a fletu, et palpebrę meę caligauerunt. Et confidenter ait: Hęc passus sum absque iniquitate manus meę, cum haberem mundas ad Deum preces. Ecce in cęlo testis meus et conscius meus in excelsis. Quod si sic corpus suum sponte atterebat uir innocens et simplex et timens Deum, ob hoc solum, ut humilitatem probaret, quid nos facere oportet, qui et in multis offendimus et in non paucis adhuc offendere non cessamus?

Idem, quia ingentibus oppressus erumnis Dei iudicium aliquantulum sugillauerat se iustum iactando et cum Deo disputare concupiscendo, a Domino redargutus culpam confitetur et ait: Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam. Et iterum: Insipienter locutus sum. Ipso me reprehendo, et ago poenitentiam in fauilla et cinere. Si iste in fauilla et cinere, qui tam ęquo animo tantas tolerauit calamitates, in quo illi, qui multo leuioribus affectu mussitant, indignantur, cum Deo non disputare, sed pugnare uidentur? Et ut sciamus, quale propositum poenitentis esse debeat, meminerimus dictum: Quibus ultra non addam.

-- 2-594 --

Nabucohodonosor regis ineffrenatam superbiam contundens Deus regno illum menteque eiecerat, ita ut procul ab hominum consuetudine annos septem cum feris per deserta uagatus sit, foenum quasi bos comederit, ęstus, pluuias, uentos patiens absque tecto. Postquam tamen ille ad se reuersus agnouit mundanam potentiam non suum, sed Dei esse arbitrium, ac proinde confiteretur neminem esse, qui uirtuti eius possit resistere aut dicere ei: Quare sic fecisti? — ueniam meruit et sanitati regnoque restitutus ampliorem honorem adeptus est poenitendo quam fuit, quem amiserat peccando. In quo impletum est illud, quod per Esaiam dicitur: Vias eius uidi, et sanaui eum, et reduxi eum et ipsi reddidi consolationes.

In Zacharia legimus Satan accusatione aduersari parantem Iesu, filio Iosedech, sacerdoti prohibitum fuisse a Deo, eo quod ipse Iesus poenitentiam egisset. Qui deinde sordidis tegumentis, in quibus iam se submiserat, exui et cidari munda operiri iussus desyderabilem illam Domini uocem audiuit: Ecce abstuli iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Quam ergo magna poenitentię uirtus! Diabolo os obstruit, ne accusare possit, et peccatorum sordes cum innocentię puritate commutat.

Et, ut foeminis quoque aliquod Veteris Instrumenti demus exemplum, Maria, soror Aaron sacerdotis, et ipse etiam Aaron Moysi arroganter detraxerant. Sed alter statim commissum doluit et ueniam accepit, altera, quia paulo peruicacior fuit, lepram incurrit. Orauit pro ea Aaron, orauit Moyses, et tamen Dei iudicio damnata extra castra propellitur nec nisi peracta septem dierum poenitentia sanitatem recuperare et in castra redire potuit. Ne tardes, igitur — ut Ecclesiasticus inquit — conuerti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim ueniet ira illius, et in tempore uindictę disperdet te.

-- 2-595 --

Caput X / DE POENITENTIA PECCATORVM PER EXEMPLA NOVORVM

Et, si istis (quos, quanuis sanctos, ad inferna tamen descendere primorum parentum cogebat pręuaricatio) tantę curę poenitudo delictorum fuit, quanto magis nobis esse debet, quibus per Saluatoris aduentum Legis maledicto solutis pateat aditus paradisi! Dies, quem illi diu in tenebris expectarunt, nobis lucet nec iam in Christo credentibus quicquam expectare necesse est. Si poenitendo satisfecerimus, hinc decedentes recta ad beatitudinem tendemus. Inspiciamus ergo etiam nouitia nostrorum exempla, ut ipsorum sequentes studium adipiscamur et gratiam.

Prima in Euangelio Pręcursoris uox est: Poenitentiam agite! Appropinquabit enim regnum cęlorum. Et ut, qualiter agenda esset, in se ostenderet, de camellorum pilis textum habuit indumentum, zona pellicea pręcinctus erat, locustis syluestrique melle uescebatur. Lugubris et asper uestitus peccatorum tristitiam indicat, zona pellicea carnis mortificationem testatur, ciborum uilitas ieiunium abstinentiamque commendat.

Post Ioannem eadem sane uox Dominicę prędicationis initium fuit: Poenitentiam agite! Appropinquabit enim regnum cęlorum. Sola peccati turpitudo ad poenitentiam mouere debuit peccatorem, quanto magis cum etiam ea promittitur merces, qua maior nequit desyderari! Et certe, si regnum terrenum offerretur, nullum laborem refugerent mortales, nullum periculum declinarent. Offertur autem cęleste, et a uitiis ad uiritutem retrahi non possunt. Retraherentur saltem, quando prę‑

-- 2-596 --

mii spe nolunt, poenę terrore, quę manet obduratos, dicente Scriptura: Cor durum habebit male in nouissimo. Aut, si uerbis non credunt, crederent saltem exemplo.

Ecce enim, serue peccator, innocens Dominus in deserto solus manere non dedignatur, quadraginta dierum inedia ieiunium protrahere non recusat et, ut hominis in Deo naturam agnoscas, postea esuriit. Denique omnia illa, quę passus est, ut te redimeret, non inuitus sustinuit; tu, ut illi, quem quotidie offendis, reconcilieris, exiguam poenitentię fatigationem suscipere detrectas, et erga illum ingratus et erga seipsum impius.

Respice poenitentem latronem! De cruce euolat ad paradisum. Respice poenitentem negatorem! Princeps constituitur apostolorum. Respice poenitentem persecutorem! Vas efficitur electionis. Respice poenitentes publicanos! Mattheus de telonio ad apostolatum uocatur, Zacheus Iesum hospitio meretur accipere, et ille, qui in templo lugens pectus pungens planxerat et flagitiorum conscientia cęlum suspicere non fuerat ausus, redit iustificatus. Nunquid tantę istorum glorię, quantam assecuti sunt, te participem fore diffidis, si ipsorum imitatus fueris poenitentiam?

Addamus tamen his complures alios, ut ex ipsa poenitentium frequentia multo stultior ac detestabilior appareat obstinatorum duritia.

Marcellinus, pontifex maximus, Diocletiano et Maximiano persecutoribus, tormentorum immanitate perterrefactus, diis thura posuerat. Postea in Campaniam discedens, coram octoginta episcopis astitit cilicio et cinere opertus, confitens peccatum suum ac petens pro eo ab ipsis sibi poenam indici atque decerni. Quibus arbitrium in pręsidem recipere nolentibus ipse in se sententiam tulit. Pontificatum deposuit, corpori sepulturam denegauit execrans eos, qui ipsum non siuissent super terram putrescere ac dissolui. Et confestim Romam ad martyrium est reuersus, ultro exponens se suppliciis, quę modo expauerat. Decollati cadauer, insepultum iacuit timentibus Christianis uiolare pontificis

-- 2-597 --

interdictum. Sed Petrus apostolus noctu apparens Marcello presbytero, illud iuxta corpus suum sepeliri iussit, dignum esse asserens, ut, qui secum peccauerat, secum fleuerat, secum recumbens honoraretur.

Iacobus quoque, natione Persa, sed professione Christianus, dum inter regis Persarum aulicos honori pręcipuo haberetur, ad exercendum idolorum cultum prolapsus est. Mox poenitens, grauiter animo angi coepit. Et cum palam se Christianum esse et deos uanos falsosque despicere diceret, ipsius regis iussu supplicia pertulit, membratim articulatimque dissectus. Inde alii Denodatum, alii Intercisum cognominant, ego potius Deartuatum dicerem. Nihil tamen refert, quo cognomento appellandus sit, sed magis consyderare decet, a quanta perditione per poenitentiam liberatus ad qualem peruenerit gloriam, ut inclytissimis Christi martyribus annumeratus sit.

Bonifacius, Aglaę,* Romanę, matronę, dispensator, diu cum illa inhoneste uixerat. Et sub Diocletiani persecutione ad poenitudinem ambo conuersi, finem perniciosę uoluptati statuunt atque Roma Tharsum peruenientes, cum omnia, quę secum habuerant, in elemosinas pauperum distraxissent, illa in monasterio degens uitę sanctimoniam miraculis probauit, ipse martyrio coronari dignus fuit.

Monachum, qui ęger de Scythiotico coenobio ad ciuitatem curationis gratis profectus in multo grauiorem animę suę morbum inciderat castitatem uertens in libidinem, cum puero, quem meretricio coitu sustulerat, reuersum ac in omnium uestrum conspectu scelus publice confitentem miserabiliterque lugentem Moyses abbas et ipse flens excepit atque dies aliquot cęllę carcere castigatum in statum pristinum ordinemque redegit. Et is, qui mortuus fuerat peccando, poenitendo reuixit. Potuit quidem crimine, quod occultum erat, dissimulato absque rubore redire, sed maluit tunc manifestus fieri et mundari quam postea in die Iudicii

* corr. ex Aglaię

-- 2-598 --

multo confusibilius detegi multoque infelicius in igne illo inextinguibili sine fine cruciari.

Victorino episcopo, dum eremum incoleret, diaboli dolis, qui se foeminam effinxerat, capto tanto dolori fuit semel perpetratę fornicationis crimen, ut manibus in fissura ligni impactis herba cruda et aqua frigida per triennium se sustentarit. Post hęc miraculis insignis episcopatum Amiternensem suscepit magnificeque rexit et Neruę persecutione martyrii triumphum reportauit. Magna poenitentis angustia, magna post poenitentiam episcopalis dignitas, sed utrisque maius, deuicto persecutore, uictorię pręmium.

Dauid monachus in finibus Hermopolis in latrociniis exercendis ętatem consumpserat, et andem poenitentia ductus monachum se fecit. Et de lupo in agnum uersus ita uixit, ut angelo nunciante omnia peccata sibi a Deo condonata meruerit audire.

Moyses Maurus et ipse latrociniis Aegyptum agitauerat, sed anachoretarum inibi uitam contemplatus monachum se fecit. Poenitendo igitur mutauit Aethiops pellem suam et pardus uarietates suas. Etenim quinque et septuaginta annos Deo in solitudine seruiuit, sex annos in cęlla inclusus permansit, ad multam noctem stans orabat, pane tantum et aqua sustentabatur. Deinde charitatis operi se accingens, noctu peragrabat, solitariorum tuguria hydriasque eorum aqua replebat, ut procul haustum petentibus laborem eleuaret; peracto officio tacitus redibat. Sic faciendo, qui prius homicidiis infamis fuerat, factus est sanctitate clarus, et qui quondam rapinis terram infestauerat, regnum rapuit cęlorum.

Bauonem* quoque in Gallia ex prędone monachum factum accepimus, et qui in syluis uiatores despoliare solitus fuerat, postea in monasterio cęlla inclusum uixisse, manus ac pedes uinculis ferreis onerasse, ordeaceum panem cinere mixtum esitasse, carne uinoque abstinuisse, cilicium pro stratu, lapidem pro puluillo

* corr. ex Banonem

-- 2-599 --

habuisse; sępe, dum laudes Deo diceret, eundem lapidem humero sublatum tenuisse. Quibus corporis fatigationibus grauissimorum quondam criminum reus catalogo, meruit ascribi sanctorum.

Albanum furore percitum patri necem intulisse constat et peregrinationis perpetuę labore parricidii crimen, diluisse et, cum martyrio consumptus esset, corporis eius tactu leprosos mundatos fuisse. Nemo igitur dicat. Maius est peccatum meum, quam ut ueniam merear. Nullum tam grande flagitium est, quod non deleat poenitudo.

Iulianus, cognomento Hospitator, errore magis quam furore parentes interemit. Cum enim summo mane domum reuersus in suo uxorisque cubili dormientes offendisset, putauit uxorem esse cum adultero, et educto repente gladio ambos transfixit. Vxor autem, antequam ille aduenisset, ad ecclesiam perrexerat. Re tandem cognita hubertim fleuit. Vtque commissi ueniam promereri posset, relicta domo prope fluminis ripam, ubi multi uado transeuntes deperibant, xenodochium posuit et uiatores tecto accipere et nauicula transuectare gratuito coepit. Postremo, diuinitus dictum sibi audiuit, quod culpam eluisset hospitalitatis merito. Parentum ergo interfector per poenitentiam factus est cęli habitator.

Genebaldus, Laudunensis episcopus, cum uxorem (cum qua religionis causa diuortium fecerat) cognouisset, septem annos in ecclesia clausus peregit deflens peccatum suum atque illud tandem sibi condonatam esse angelo nunciante didicit. Et eiusdem angeli iussu a sancto Remigio, Rhemensi episcopo, in locum suum restitutus cautius uixit, quique ante peccatum innocentior erat, post peccatum sanctior fuit.

Euagrium presbyterum, eximię sanctitatis uirum cum eremum incoleret, nescio quod detractionis uerbum semel protulisse tradunt et pro eo se ita castigasse, ut dies quadraginta sub diuo permanserit nec prius tectum subierit quam se satis pro delicto fecisse censuisset. Recte igitur per Prophetam dicitur: Iustus, cum ceci‑

-- 2-600 --

derit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam, ut scilicet poenitendo resurgat et resurgendo, iusti nomen non amittat.

Maurilius, Andegauensis* episcopus, dum expectaret, donec missale sacrificium peragat, interim puerum, quem baptizaturus erat, uita defunctum comperit suęque id negligentię imputans usque adeo doluit, ut relicta ecclesia nauim conscendens clam effugeret. Forte sanctuarii claues secum tulerat, quibus de manu in mare lapsis existimauit eo indicio se prorsus episcopatu indignum atque inde iam proposuit nunquam se in sedem suam reuersurum, nisi inuentas quis ad se retulisset. Transmisso mari, ueste seculari indutus, cuidam principi uiro operam seruilem locauit holitor eius factus. Septennio sic peracto a clericis inuentus et cognitus nolebat cum illis redire propter clauium illarum casu. Ipsi ergo (quas episcopus requirebat) claues in medium proferunt. Eas autem in itinere capto pisce et exenterato inuenerant. Itaque iam manifeste Dei uoluntati contradicere non ausum cum alacritate secum reducunt, quem paulo ante earundem clauium argumento in mari perisse suspicati fleuerant. Maurilium igitur ex episcopo culpa seruum fecerat, sed rursum ex seruo episcopum fecit culpę poenitudo et post poenitudinem uitę sanctimonia extulit supra cęlum. Fama est, cum reductus esset, quamprimum ad pueri illius urnam prostratum orasse atque ipsum a morte suscitatum baptismo perfudisse. Tantam iam uirtutem diuina contulerat pietas poenitentis humiliationi.

Metronem confessorem (cuius corpus Veronę positum uenerationi habetur), cum poenitentię laborem subiret, compede ferrea se uinxisse traditum est et clauem qua nexus dissoluebantur, in Athesim fluuium proiecisse, atque orasse, tunc illam repertam conspiceret, cum ipse omni culpę labe purificatus esset; inde non post multos annos intra capti piscis uentriculum repertam eique restitutam; sic illum compedem deposuisse

* corr. ex Andagauensis

-- 2-601 --

uitaque defunctum uiuere in cęlesti beatitudine coepisse. O optandas pedicas, per quas a uinculis expediri licuit peccatorum gratanterque exclamare: Dirupisti, Domine, uincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis.

Arnulphus quoque, Lotharingię dynastes, Caroli Magni imperatoris auus, cum relicto dominatu Christo in solitudine seruiret, annulum suum in fluuium Mosellam iactauerat, tunc se pro delictis Deo satisfecisse crediturus, cum ille repertus sibi redderetur. Postea Metensis episcopus electus, cum diu Ecclesiam optime rexisset, allatus est ei piscis, in cuius intestinis inuento annulo Deo gratias egit. Nec tamen poenitentię rigorem remisit; quin immo dimisso episcopatu eremum repetiit et ad solitudinis angustias reuersus diem suum obiit. Nunc amplitudine fruiter paradisi. O quam bona poenitentis piscatio, cuius hamo suffocatur Leuiathan et trahitur thesaurus immortalitatis!

Siquis autem miretur, quomodo aquatile animal uel claues illas uel annulum hunc deglutierit, cum eiusmodi cibis non uescatur, legat in Euangelio didrachmam quoque in ore piscis inuentam et utrunque diuino factum nutu nihil dubitet. Quippe alterum procuratum est, ut haberet Petrus, quo pro se et Domino tributum solueret, alterum, quo isti se solutos a peccatiis cognoscerent.

Antonio, abbati Alexandrino, in spiritu uisum legimus aliquando se ab angelis in cęlum ferri et, dum ferretur, malos demones iter impedire conatos, obiicientes ea, quę olim ipse in seculo uiuens commiserat, sed ab angelis repulsos asserentibus ea omnia monachali professione delata esse nec quicquam deinde superextare, quod ab ipso perperam factum argui posset. Hoc modo ipsum Sathanę molestia liberatum cęlos ascendisse et rursum redisse ad terram. Si sic excutiuntur tantę perfectionis homines, qualiter, quęso, iudicabitur, qui nullo poenitentię genere illa, quę iure exprobrari possunt, destruere curat et poenitendi tempus peccando consumit. De quo dicitur: Dedit ei Deus locum poenitentię, et ipse abutitur eo in superbia.

-- 2-602 --

Hinc est, quod sanctis uiris maximę semper curę fuit, ut peccantes traherent ad poenitentiam, quoniam et sine illa infelices et per illam beatos fore non ignorabant. Ioannes apostolus (ut quidam tradunt) peregre proficiscens, iuuenem conuersum apud episcopum reliquit et ut grande quoddam depositum custodiendum commendauit. At cum redisset, illum discessisse comperit et commeantium itinera subsidendo latrocinari. Statimque conscenso equo perditam ouem solus quęsitum abiit. Sed ille uenientem conspicatus, prę pudore equum insiliens fugere coepit. Insequi uero apostolus et succlamare, ut patrem expectaret, qui pro filio rationem Deo reddere paratus esset, si secum modo reuerti uellet. Commotus tanta apostoli solicitudine iuuenis atque erga se pietate substitit, rediit, poenitentiam egit et de latrone tandem episcopus fieri meruit. Magisque angeli in cęlis gauisi sunt super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia.

Andreas apostolus cuiusdam Nicolai iam senis fornicandi incontinentiam uehementer dolens, ab hora tertia ad nonam Deum pro illo cum lachrymis obsecrasse dicitur, deinde, cum etiam inedia se conficeret, die tandem quinto de cęlo sibi a Domino dictum audisse: Tua opera, o Andrea, Nicolaum, quem amiseram, inueni. Quotus quisque est, qui sic suum lugeret delictum ut apostolus alienum?

Basilii quoque Magni studio atque industria is, qui diabolo se mancipauerat, peracta poenitentia liber euasit. Coacti sunt maligni spiritus reddere chyrographum, quo ipsum sibi deuinctum tenuerant, cum poenitentem tenere nullo modo possent. Et factus est Dei seruus, qui fuerat diaboli. Ita et Basilius ouem de faucibus lupi erreptam gregi Ecclesię reddidit et proximi salutem lucrum suum fecit.

Mutius abbas cuidam iam animam agenti Deum precatus trium annorum spacium ad poenitendum impetrauit sanumque secum ad eremum duxit. Et ille, cum

-- 2-603 --

triennium peccata sua luxisset in uigiliis, ieiuniis, obsecrationibus, decessit securus. Et cuius ope uitę terminum protelauerat, eius et manibus sepultus in Domino quieuit.

Egidius, Arelatensis abbas, dum missam celebrans pro quodam regis Caroli delicto, quod nulli confiteri ausus fuerat, precaretur, schedulam super altari reperit, in qua reuelabatur peccatum et abbatis merito uenia concedebatur regi, si modo ille se peccasse doluisset. Hinc patet, quantum proficit peccatoribus iustus precator, ut pene desperantibus eius oratio saluti sit.

Siquidem et Odonis, Cluniacensis abbatis, monitis quidam ex prędone monachus factus, dum e uita decederet, Beatam Virginem sibi apparuisse dixit, iubentem, ne timeret, eo quod Odonis meritis ipsi peccata omnia remissa essent. Fecit itaque magistri sanctitas, ut discipulus diem suum securior obiret.

Antonius, ordinis Fratrum Minorum, sed ipse magnę uirtutis uir, cuidam confitenti, quod ira concitatus patrem calce ferierat, calcem illam abscindi dignam dixit. Ille id pro peccato apponi ratus, domum abiens pedem sibi amputauit. Postea reuersus, cur claudicaret, cum ab eodem rogaretur: Impleui — inquit — quod dignum iudicasti. Obstupuit hominis patientiam Antonius ac simplicitatem, qui seruandum sibi duxisset, quod increpationis causa dictum fuerat. Et pro illo Deum precatus, membrum, quod mutilatum erat, integrum fecit atque utroque pede ambulans abiit, qui uno uenerat. Profecto, qui sic doluit se patri irrogasse iniuriam, dignus fuit, et pro quo oraret Antonius et cuius misereretur Deus. Nec tamen laudamus poenitentis factum, sed ex facto poenitentiam pensamus, cui, quod simplicite credidit, feliciter cessit.

Pacomius quoque abbas, cum aliquem ex fratribus inimici supplantatione in nequitiam deiectum accepisset, conquiescere omnino non poterat, tandiu pro illo preces offerens Deo, donec ad poenitentiam conuersum esse certior fieret.

-- 2-604 --

Piamon, in Scythiotico monasterio spectatę sanctitatis presbyter, dum missę sacra conficeret, angelum Domini uidit, qui monachorum nomina in codice partim scriberet, partim scripta deleret. Visa ergo monachis explicans, eos peccato obnoxios comperit, quorum nomina subduci uidit. Ac tandiu cum illis lugens ueniam orauit, donec iterum apparens angelus etiam illorum nomina conscriberet, quorum ante deleuerat. Illi itaque, quantum moeroris prius conceperant, tantum deinde lętati sunt, cum post poenitentiam se quoque conscriptos in cęlis ac in libro uitę repositos agnouissent.

Et hoc sane, quod modo, dicemus, exemplum magnę erga poenitentem misericordię indicium est. Theophilus, presbyter in Cilicia ab officio archidiaconatus per iniuriam eiectus, diabolo chyrographum confecerat, quo se illi tradebat, Christo repudiato, si modo per illum dignitatem amissam recuperasset. Cumque pristino honoris loco restitutus esset, ad se rediens, uehementer animo conflictari coepit et ad Beatam Dei Genitricem, Mariam Virginem, conuersus, auxilium cum lachrymis implorare. Igitur dies quadraginta in luctu iugique supplicatione peractis apparens Virgo moestum consolata est, salutem sperare iussit. Ac post triduum iterum apparens, peccatum ipsi dimissum nunciauit. Atque ille, ne tanta Dei erga peccatorem poenitentem pietas lateret, publice in ecclesia peccatum suum confessus, uisa enarrauiit ac deinceps ita sancte uixit, ut miraculis nobilitatus sit.

Beati sunt igitur, qui lugent, non mundi aduersa, non persecutiones, non corporis ęgritudinem, non suorum mortes, sed sua aliorumque peccata. Nihil ita diluit maculam criminis ut lachryma poenitentis. Huius exundans humor animam puram reddit et spiritali replet suauitate, peccatoris tristitiam mox immensi gaudii spe temperat, ut, qui prius gehennę timore fleuerat, iam auidius fleat beatitudinis desyderio et incolatum suum prolongari conqueratur, dissolui cupiens et esse cum Christo.

-- 2-605 --

Petrus negationis culpam amare fleuerat, et tamen idem impetrata uenia et clauibus regni acceptis et summi pontificatus officio sibi delato, post Domini ad cęlos ascensum uix ullo die a lachrymis temperasse dicitur atque ad eas identidem siccandas lineum linteolum de manibus nunquam dimisisse.

Arsenium abbatem ob frequentes lachrymas fluxis ciliis, turgidulis ocellis suffusisque rubore genis fuisse ferunt.

Vincentium quoque prędicatorem ad lachrymas promptissimum extitisse legimus, sed tunc pręcipue, cum salutarem hostiam offerret, corpori et sanguini Christi communicaturus.

Francisco, Minorum patri, plorandi assiduitas hebetauerat uisum. Et cum oculis parcere moneretur, respondebat haud esse tanti ipsos corporis sensus, ut eorum causa languescere debeat deuotę mentis uigor, qui certe suspiriis alitur et per lachrymas ad Deum sibi accessum parat.

Diuus Hieronymus pręter cęteras poenitentię suę angustias, quas ad Eustochium scribens enumerat: Quotidie — inquit — lachrymę, quotidie gemitus. Quali autem illas consolatione terminare solitus sit, declarat dicens: Post multas lachrymas, post cęlo inherentes oculos nonnunquam uidebar agminibus interesse angelorum et lętus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus.

Cassius, Narniensis episcopus, quotidie missam celebrans, eucharistiam sumpturus, crebrio in fletum prorumpebat. Et Dominus cuidam presbytero per uisum apparens: I — ait — nuncia Cassio, uti operi solito constanter incumbat, natali Petri et Pauli apostolorum die accepturus laboris mercedem. Perseuerauit Cassius, et anno demum septimo post, sed ea, qua prędictum fuerat, die uita defunctus pro modicis lachrymis gaudia percepit ęterna.

Sed quid istos tantopere fleuisse miramur, qui flendi causas, dum peccassent, habuerunt, cum etiam Do‑

-- 2-606 --

minus noster Iesus Christus, Agnus immaculatus, qui peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius, lachrymas interdum fudisse dicatur, risisse nunquam? Fleuit Hierosolymam uallo inimicorum circumdandam, funditus dirruendam, id est, animam uitiorum septam multitudine, diaboli predam futuram. Fleuit in monumento foetentem Lazarum, hoc est, peccatorem longa delinquendi assuetudine mortuum et scelerum putredine corruptum, de quo dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Et flendi ergo nobis exemplum reliquit et, cur flere debeamus, simul monstrauit.

Insuper iis, qui poenitentię iugum subire aspernantur, comminatur dicens: Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis, sicut illi octodecim, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos. Rursus idem per Esaiam promissis nos allicit et ait: Si reuertamini et quiescatis, salui eritis; in silentio et in spe erit fortitudo uestra. Et iterum: Ad annunciandum mansuetis - inquit — misit me, ut mederer contritis corde et prędicarem captiuis indulgentiam et clausis apertionem; ut prędicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo uestro; ut consolarer omnes lugentes, ut ponerem consolationem lugentibus Syon et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, palium laudis pro spiritu moeroris. Cum hęc ita sint, quis tam auersus est, tam sibimet infensus atque iratus, ut poenitentię laborem ferre aut recuset tanta mercede aut recusare audeat tanto proposito supplicio?

Sed iam etiam foeminarum, quę Christum secutę sunt, poenitentiam parumper contemplemur, ut saltem pudeat nos, qui uiri sumus, isto uirtutis genere a foeminis uinci ac superari.

Mulier illa de Euangelio peccatrix in aliena domo quęsiuit Saluatorem, quoniam in sua non habebat. Non enim habitat Deus in corpore subdito peccatis. Conscientię ergo stimulis acta, illuc, ubi Iesus accubuerat, irrupit, accessit retro et pedes eius lachrymis rigauit, capillis tersit, osculata est, unguento perfudit. Condonan‑

-- 2-607 --

turque ei peccata multa, quia dilexit multum. Aduenerat peccatrix, et poenitudinis humiliatione abiit sancta. Denique dimittitur in pace, quam turbauerat dolor uitę nequioris.

Ploranti ad monumentum Marię Dominus ante quam apostolis apparuisse dicitur, quia illa prior consolari meruit, quę lachrymas huberius fudit. Cum fleret (ut Ioannes inquit) inclinauit se et prospexit in monumentum, et uidit duos angelos, unum ad caput et unum ad pedes. Paucis uerbis tota poenitentis ratio comprehensa est. Qui enim ad poenitentiam conuertitur, primo se peccasse dolet et compunctus lachrymas emittit, deinde inclinat se, dum humiliatur, et in monumentum prospicit, dum ante acta mente uoluens, quid mali commiserit, quid boni omiserit, examinat et singula quęque diligenter perpendit. Tunc autem angelos uidet, cum iam constanti animo angelicę consentit inspirationi, et unum quidem ad caput, alterum ad pedes, quia consentiens a principio usque ad finem perseuerare debet. Postquam autem perseuerauerit, restat, ut uideat Iesum, non in terra sepultum, sed iam deuicta morte in cęlo triumphantem. Quern sic uidere perfecta consummataque beatitudo est.

Vt ergo illum in sua Patrisque gloria aspicere mereamur, prius eundem imitari debemus in sua humilitate. Iccirco, dum crucifigendus duceretur, populi et mulierum turba cum lamentis illum et eiulatu sequebatur, ut scias, quia hi uere sequuntur Iesum, qui per poenitentiam affliguntur et peccatorum sordes hymbre lachrymarum eluere festinant.

Cananea quoque mulier non mediocris poenitentię nobis exemplum reliquit. Nam et ipsa post Iesum clamauit, misericordiam eius implorauit, repulsa non recessit, despecta se submisit. Quamobrem filię, quę male a demonio uexabatur, salutem (ut uoluit) impetrauit. Ita et tu, si animam tuam diabolicis infestatam suggestionibus dolisque subuersam liberari cupis, ad poenitentiam conuersus orando clama, de misericordia Dei ne diffidas,

-- 2-608 --

humiliare in conspectu eius. Et, si te ille statim non audierit, tu tamen perseuera. Cumulatior gratia datur cum differtur, si tamen interim nec supplicatio cessat nec spes deficit nec titubat fides. Vnde huic, quę prius ueluti canis contemnebatur, postremo tanquam optime de Deo merenti dicitur: Magna est fides tua; fiat tibi sicut uis! Hoc est, non tantum, sicut postulasti, sed, si uis, etiam melius quam postulasti.

Pii quidem fletus quanta uis sit, Monica etiam, Augustini mater, testatur. Cui pro filio, Manichea heresi implicato, multum lugenti atque oranti diuinitus dictum est, ubi ipsa, ibi et illum futurum. Ab episcopo etiam, quem, ut pro illo oraret, cum fletu orauerat, audiuit: fieri non posse, ut tantarum lachrymarum filius periret. Qui tandem Ambrosii episcopi prędicatione conuersus, non solum errorem omnem abiecit, sed etiam errantibus uiam ueritatis monstrauit, obscura quęque declarando, dubia edisserendo, certa confirmando, praua falsaque omnia plenissime confutando. Tantum profecit matris pro filio lugentis assidua solicitudo.

Et quoniam maius peccatum maiori indiget animaduersione, Maria Aegyptiaca prostibuli uoluptatem cum eremi asperitatibus commutauit et Deum, quem ** corr. ex quę carni seruiendo uehementer offenderat, carnis castigatione placauit. Quadraginta annos in deserto uixit, quę fortasse tantundem temporis in obscoenitatibus uitę consumpserat. Antea se ornauerat, ut hominibus placeret; tunc nuda incessit, ut placeret Deo. Antea lasciuis cantibus et delicatis epulis indulserat; tunc assiduis precationibus quotidianisque se fatigauit ieiuniis. Hoc itaque quadraginta annorum labore ad ęternę quietis peruenit felicitatem tantumque boni percepit pro poenitentia, quantum perceptura erat mali pro obstinatione, si poenitere noluisset. In ea impletum est illud per Hieremiam dictum: Tu fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.

-- 2-609 --

Pelagia etiam illa, quę cunctas Antiochię foeminas diuitiis, luxuria, libidine superauerat, Noni,* Heliopoleos episcopi, prędicatione conuersa fleuit, peccata confiter coepit et non Pelagiam se, sed pelagus omnium uitiorum uocitandam esse dixit. Denique seruos suos et ancillas manumisit, opes pauperibus distribuit et relictis omnibus in monte Oliueti solitaria consedit, sexum ueste nomineque occultans, dicta atque credita Pelagius monachus. Tantum itaque uitę austeritate profecit, quantum ante effluxerat deliciis. Sic poenas effugit inferni et gaudia comparauit paradisi summumque bonum summi mali declinatione inuenit, inuento sine fine fruitura.

Thais Alexandrina Pafnutii abbatis industria atque exhortatione ad poenitentiam conuersa, omnia, quę sibi meretricio quęstu parauerat, in foro congesta populo spectante combussit eiusdemque abbatis consilio foeminarum monasterium ingressa cęlla se inclusit, lugens peccatum suum, pane tantum et aqua uitam sustentans. Ipsumque Dei nomen proferre non ausa, orabat dicens: Qui plasmasti me, miserere mei! In tali labore triennio exacto Paulus, Antonii discipulus, in quiete uidit supra cęlum positum cubile auro gemmisque refulgens, arte ineffabili ac decore constructum. Et cum rogasset, an illud Antonio esset paratum, accepit non Antonio, sed Thaidi meretrici. Educta ergo de cęllę carcere, quintodecimo die migrauit ad Dominum et cęlestem thalamum feliciter possedit, quia terrenum et impudicum aliquando possedisse dolenter tulit.

Theodora, commissi adulterii conscia, uirum reliquit et inter monachos latuit Theodorus dicta. Vbi multa diaboli tentamenta uicit, et hoc postremo, quod, cum insimularetur foeminam quandam de se grauidam peperisse, patienti animo tulit, puerum educauit ut suum, annos septem ante monasterii fores permansit, ueluti stupri rea. Recepta deinde cum puero cęlla se occlusit atque ipsum uiam perfectionis impense docuit. Triennio post uita defungitur et a Deo honoratur, quam homines

* corr. ex Nonii

-- 2-610 --

infamauerant. Foeminam autem fuisse, antequam decessisse sciretur, abbas reuelatione cognouit. Vidit enim nuptiarum pompam in cęlo parari ipsamque ab angelis in Sponsi cubiculum ingenti cum exultatione induci tripudiante sanctorum choro Deoque laudes concinente. O inęstimabile diuinę largitatis donum poenitenta, per quam meretricibus etiam et adulteris datur ad sanctarum uirginum gloriam peruenire!

Sed et uirginum lampades extinguentur, si poenitentię oleum in uasis suis habere neglexerint.

Aurea uirgo, Parisiensis monasterii pręposita, quoniam inter missę solennia diacono Euangelium inepte admodum legenti stolam erripiens ipsa sibi apponere et eius officio defungi ausa fuerat, semet arrogantię accusans dignitatem deposuit annosque septem a cęlla sua non discessit. Ibi etiam sedile sibi faciendum curauerat, cuius pars, quę humero tenus considentem hemicyclo amplexabatur, in summo clauorum cuspidibus ad Psalmorum numerum dispositis horrescebat. In eo sedili illa, cum psallere uellet, sese collocabat et dextro lateri innixa quinquaginta Psalmos perlegebat, sinistro totidem et totidem in tergo resupinata, pungentibus quaqua uersum ferreis aculeis. Dum ergo paulo insolentioris facti eam poeniteret, sponte passa est presidentię depositionem, cęllę carcerem, legendi laborem, sedendi dolorem, ad hęc quotidiana ieiunia noctesque peruigiles. Hinc saltem discant ii, qui aliis pręsunt, quali poenitentia expiari debent, si deliquerint. Quia multum quidem imputandum est illi, etiam cum leuiter peccat, a quo reliqui uitę exempla petunt.

Et quoniam post lapsum nulla spes est salutis, nisi errigamur per poenitentiam, pręter iam dicta exempla Sacrarum etiam Scripturarum crebrę pręceptiones ad illam suscipiendam nos prouocant atque compellunt. Esaias propheta: Quęrite Dominum — inquit — dum inueniri potest; inuocate eum, dum prope est. Derelinquat impius uiam suam et uir iniquus cogitationes suas, et reuertatur ad Dominum, et miserebitur eius; et ad Deum nostrum,

-- 2-611 --

quoniam multus est ad ignoscendum. Hieremias: Reuertere — inquit — auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Conuertimini, filii, reuertentes, et sanabo auersiones uestras. Laua a malicia cor tuum, Hierusalem, ut salua fias. Vsque quo morabuntur in te cogitationes noxię? Hęc dicit Dominus exercituum, Deus Israhel: Bonas facite uias uestras et studia uestra, et habitabo uobiscum in loco isto. Nunquid, qui cadit, non resurget, et qui auersus est, non conuertatur? Per eundem prophetam ait: Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum aduersus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitaui, ut facerem ei. Et subito loquar de gente et de regno, ut ędificem et plantem illud. Sin fecerit malum in oculis meis, ut non audiat uocem meam poenitentiam agam super bono, quod locutus sum, ut facerem ei. Hoc idem in Ezechiele habetur dicente Domino: Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quę operatus est, et custodierit omnia pręcepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. In iustitia sua, quam operatus est, uiuet. Nunquid uoluntatis meę est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut conuertatur a uiis suis et uiuat? Et iterum: Conuertimini — inquit — et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus uestris, et non erit uobis in ruinam iniquitas. Et rursum: Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua. In Iohele quoque propheta legimus: Dicit Dominus: Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio, et fletu, et planctu, et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra, et conuertimini ad Dominum Deum uestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multę misericordię, et pręstabilis super malicia. Quis scit, si conuertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem. De hoc fletu et in Psalmo dicitur: Qui seminant in lachrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant; uenientes autem uenient cum exultatione.

-- 2-612 --

Sed iam ad largiorem Euangelii gratiam transeamus ubi poenitentię merces coepit esse beatitudo regni cęlestis. Poenitentiam — inquit — agite; appropinquabit enim regnum cęlorum. Et: Facite fructum dignum poenitentię! Et: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et: Intrate per angustam portam, quia angusta porta et arcta uia est, quę ducit ad uitam. Ac ne angustiis istis terreamur: Iugum meum suaue est — inquit Christus — et onus meum leue. Neque enim peccatorem ita delectant quies et ocium et delicię ut uere poenitentem labor, solicitudo uitęque asperitas. Hinc nanque regnum cęlorum uim patitur et uiolenti rapiunt illud. Ergo, si manus, pes, oculus scandalizat te, abscinde et proiice, id est, omnes corporis affectus ad uitia pronos per poenitentiam submoue ac repelle. Melius est sine his intrare in regnum Dei quam cum his mitti in gehennam ignis. Nisi enim conuersi fueritis, et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum cęlorum. Non est uoluntas — inquit — ante Patrem uestrum, qui in cęlis est, ut pereat unus de pusillis istis. Quis autem pusillus est nisi qui poenitentię humilitate se submittit? Vnde et procidenti seruo suppliciterque roganti debitum omne dimittitur. Et: Non ueni — inquit — uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Beati, qui nunc fletis, quoniam ridebitis. Etenim maius gaudium erit in cęlo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia.

Ad hanc nos et Apostolus hortatur, per quam ipse ut apostolus fieret, meruit. Abiiciamus opera tenebrarum — inquit — et induamus arma lucis, sic ut in die honeste ambulemus. Et: Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua conspersio. Et: Gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Quę enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Seculi autem tristitia mortem operatur. Idem monet ac dicit: Deponite uos secundum pristinam conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desyderia erroris. Renouamini autem

-- 2-613 --

spiritu mentis uestrę et induite nouum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. Idem ignauia torpentem excitans ait: Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Poenitentibus quoque, quorsum uiam suam dirigant, ostendens inquit: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum uobis certamen, aspicientes in autorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem.

Iacobus item apostolus ad poenitentiam nos inuitans: Subditi — inquit — estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a uobis. Appropinquante Deo, et appropinquabit uobis. Emundate manus, peccatores, et purificate corda, duplices animo. Miseri estote, et lugete, et plorate et risus uester in luctum conuertetur, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos.

Cum igitur et Veteris et Nouę Scripturę hinc minis, inde promissis urgeamur ad poenitendum, erimusne usque adeo diaboli laqueis irretiti, ut non protinus his excussis ad ipsam poenitentiam curramus? Erimusne ita nobismet irati atque infesti, ut potius eligamus breuem uitę huius uoluptatem cum ęternis miseriis quam breuem poenitentię laborem cum ęterna felicitate?

Quod si obturata uitiorum inculcationibus aure hos monitus hasque exhortationes, quibus saluti nostrę consulitur, pertransierimus, quid reliquum erit, nisi ut irę et ultionis in obstinatos effundendę poenas cogamur sustinere? Talibus quippe in Leuitico Dominus comminatur dicens: Si ambulaueritis ex aduerso mihi nec uolueritis audire me, addam plagas uestras usque in septuplum propter peccata uestra emittamque in uos bestias agri, quę consumant uos et pecora uestra et ad paucitatem cuncta redigant desertęque fiant uię uestrę. Idem in Prouerbiis ait: Quia uocaui et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis.

-- 2-614 --

Ego quoque in interitu uestro ridebo et subsannabo, cum uobis, quod timebatis, aduenerit, cum irruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit, quando uenerit super uos tribulatio et angustia. In Esaia quoque scriptum est: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Et in Hieremia: Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suę dicent: Surge et libera nos. Cum autem nec afflictionibus ab impietate recessissent, propheta respondens ait: Percussisti eos, et non doluerunt; attriuisti eos, et renuerunt accipere disciplinam; indurauerunt facies suas super petram, et noluerunt reuerti. Iccirco — inquit — percussit eos leo de sylua, lupus ad uesperam uastauit eos; pardus uigilans super ciuitates eorum. Rursum per eundem prophetam alibi Dominus minatur et ait: Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius, quia uerba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt. Et iterum: Locutus sum ad uos — inquit — mane consurgens et loquens, et non audistis; et uocaui uos, et non respondistis. Faciam domui huic, in qua inuocatum est nomen meum, et in qua uos habetis fiduciam, et loco, quem dedi uobis et patribus uestris, sicut feci Sylo, et proiiciam uos a facie mea, sicut proieci omnes fratres uestros, uniuersum semen Ephraim. Valde pręterea horrendum est, quod pro his ne orare quidem permittit. Sequitur enim: Tu ergo noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam, te. Et rursum ait: Mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite uocem meam, et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in prauitate cordis sui mali. Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt. Et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. In Osee quoque propheta dicitur: Non dabunt cogitationes suas, ut reuertantur ad Deum suum, quia Spiritus fornicationum, in medio eorum, et Dominum eorum non cognouerunt. Deinde infert et ait: Super eos effundam quasi aquam iram meam. Cęterum, cum nec aduersitatibus

-- 2-615 --

concussi in uiam iustitię redire uellent, exprobrat illis per Aggeum prophetam dicens: Percussi uos uenio urente et aurigine et grandine omnia opera manuum uestrarum, et non fuit in uobis, qui reuerteretur ad me, dicit Dominus. Huiuscemodi hominum consuetudinem familiaritatemque fugiendam etiam in Euangelio discimus. De illo enim, qui correptus neque te neque alterum neque Ecclesiam audierit, dicitur: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Vę ergo pręgnantibus et nutrientibus in illis diebus, hoc est, qui prauis cogitationibus pleni fouent scelus, quod conceperunt, et foetum alunt, cum ediderint, malefactaque pro benefactis usurpant. De quibus Salomon ait: Lętantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.

Hi sunt terra illa petrosa, super qua uerbi Dei semen sparsum non habet, quo radicem agat illicoque arescit. Et cum pręceptis minime moueantur, miraculis quoque non adhibent fidem. Vnde in ipsos exclamat Dominus dicens: Vę tibi Corozain, vę tibi Bethsaida, quia, si in Tyro et Sydone factę fuissent uirtutes, quę factę sunt in uobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. Veruntamen Tyro et Sydoni remissius erit in Iudicio quam uobis. Hoc quoque mali habet peruersa mentis obstinatio, ut nec suis finibus contenta in dies ad deteriora prolabatur. Indę enim spiritus immundus exiens non inuenit requiem et dicit: Reuertar in domum meam, unde exiui. Et assumit septem alios spirtus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. Hic est ficulnea illa, quam bonus agricola circumfodit, dum sarculo conscientię intima scalpit cordis, et mittit stercora, resipiscendi occasionem prębens. Vbi uero nec sic fructum fecerit, Domini iussu succiditur, ne terram occupet, ut sciamus eos, qui bonorum operum sterilitate laborant, ne terrena quidem possessione esse dignos. Talem alloquens Paulus apostolus: Ignoras — ait — quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit. Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irę et

-- 2-616 --

reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddit unicuique secundum opera eius. Dominus quoque in Apocalypsi: Memor esto — inquit — unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac. Sin autem, uenio tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris.

Nos ergo, cum delinquimus, non sequamur Pharaonis duritiam, ne cum illo mergamur in profundum; non Cayn desperationem, ne misericordię diffidentes grauius fratricidio crimen committamus; non Iudę proditoris immoderatam ex delicto tristitiam, ne prę nimio dolore citius ad laqueum quam ad petendam ueniam curramus. Is enim, quem commissi poenitet, moerore quidem se afficere debet, quia peccauit, sed a spe uenię nunquam decidere, quia clementissimus est, cui peccauit. Quem igitur in poenitendo sequi nobis expediet? Sequamur sanctos, quorum exempla proposuimus. Imitemur prodigum filium, ut, cum quo in regionem secessimus uitiorum, bona animi consumpsimus, porcos pauimus immunditię seruientes, cum eodem ad indulgentissimum Patrem reuertamur et ante ipsum humi prostrati dicamus: Pater, peccauimus in cęlum* et coram te; iam non sumus digni uocari filii tui. Tunc ille adhuc aduentantibus occurret et, cum propius accesserimus, amplexabitur et, cum rogauerimus, osculo pacis excipiet, pristinę innocentię stolam nobis offeret, annulum fidei in manibus, calciamenta Euangelii in pedibus dabit, uitulum etiam saginatum apponet, cuius caro uere est cibus et sanguis uere est potus, cuius pastu uiuitur in ęternum. Tunc demum sanctis omnibus ad celebre conuersionis nostrę conuiuium conuocatis dicet: Manducemus et epulemur, quia hi filii mei mortui erant, et reuixerunt; perierant, et inuenti sunt. Postremo et pręcinget se et iam in illo cęlesti ineffabili incomparabilique diuersorio facient nos discumbere, et transiens ministrabit nobis incorruptionem, immortalitatem, lętitiam sempiternam.

* corr. ex cęlo

-- 2-617 --

Illud interea nobis erit pręcauendum, ne, postquam misericorditer suscepti clementem ac pium Dominum oblatis poenitentię muneribus adorauerimus, redire uelimus ad Herodem neue relicta Aegypto angelorum iam cibum comedentes, rursum ollas Aegyptias concupiscamus et iure de nobis prouerbium illud uentiletur: Canis reuersus ad uomitum suum, et: Sus in uolutabro luti. Tu ergo, qui templum Dei factus es, uide, quęso, ne per lapsum iterum efficiare spelunca latronum. Audi Dominum dicentem: Vade, et noli amplius peccare, nequid deterius tibi contingat. Quanto enim sublimior gratia, tanto cadentis ruina maior. In Ecclesiastico scriptum est: Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid proficit lauatio illius? Sic homo, qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens, quid proficiet humiliando se? Orationem illius quis audiet? Veruntamen si contigerit (quoniam natura fragiles sumus) ut iterum et iterum labamur, semper enitendum erit, ut surgamus. Qui cito surgunt, cito et sanantur; iacentium plaga desperabilis est. Iacent autem, qui per abrupta uitiorum pręcipites ire cursu irreuocato contendunt. De quibus dicitur: Conuersi sunt ad cursum suum, quasi equus uadens in pręlium. Nos ergo, quoties inquinamur, toties ad poenitentię nitrum recurramus, quando quidem etiam septuagies septies delinquenti uenia indulgetur. Sed et si cum hemorrhoissa peccatorum fluxu diutius contabuimus, cum illa quoque retro accedentes tangamus poenitentię ac fidei manu Domini fimbriam, et remedii uirtutem sentiemus. Quod si uel undecima hora patrifamilias operam locabimus, forsan ab eo non minus lucri, quam qui primo mane laborare coeperunt, referemus. Nunquam sera poenitudo est, donec poenitendi tempus superest. Sed quia, donec superfuturum sit, nescimus, cur illam hodie agere cunctamur cras forsitan iudicandi? Nulla profecto res est, quę maiore cum periculo differtur, quoniam nullam aut gnauiter actam huberior sequitur fructus aut negligenter omissam grauius damnum.

-- 2-618 --

Caput XI / DE PECCATORVM CONFESSIONE

Poenitentibus uero confessionem peccatorum necessariam esse, cum utriusque Instrumenti pręceptis tum exemplis facile probari potest. Inde est, quod illi Ecclesię autoritate execrantur, qui saltem semel in anno non fuerint coram sacerdotem confessi peccata sua, confitendi habentes facultatem. Impius est enim, qui quicquam infectum relinquit, quod ad placandam Dei iram nouerit pertinere. Peropportune igitur de hoc confessionis genere sermonem facere nunc pergemus.

Primos homines Adam et Euam, cum deliquissent cibum sibi interdictum comedendo, compulit Deus confiteri peccatum suum: Adam — inquit — ubi es? Hoc est: Quo excidisti, quantum commisisti mali? Et ad mulierem: Quare hoc fecisti? Post confessionem eiecti sunt de paradiso subditique laboribus, doloribus, morti. Venit deinde Christus, exoluit pro eis debitum et reducti sunt, unde pulsi fuerant, angustiis liberati et ex miserrimis felicissimi facti. Tunc ergo gratiam recipit confessio, cum satisfactum est pro delicto.

Hoc sacramentum in Leuitico figuratum est, ubi lepra perfusi arbitrio sacerdotis diiudicantur. Qui immundi fuerint, extra castra eiiciuntur, donec mundentur. Quia peccator, nisi per poenitentiam et confessionem fuerit expiates, non admittitur in consortium sanctorum. Itaque illi, qui ob lepram separatus est, lex datur, ut habeat uestimenta dissuta, caput opertum, os ueste contectum utque contaminatum se ac sordidum clamet et solus habitet extra castra. Quę omnia non nisi magnę humiliationis signa sunt dolorem animi luctumque

-- 2-619 --

pręferentia. Per hanc enim purgantur peccata, lachrymisque et confessione humiliantis se deletur scelus, quod superbiendo contractum fuerat.

Delictorum autem confessionem cum in multis diuinę Scripturę locis tum in prophetę Neemię libro legimus, ubi dicitur, quod filii Israhel, dum de captiuitate reuersi reędificarent Hierusalem, ieiunantes et operti saccis et terra conspersi confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum quater in die et quater in nocte et adorabant Dominum, Deum suum. Poenitentiam igitur iungat confessioni, qui de captiuitate peccati redire cupit ad pristinę innocentię statum et construere ciuitatem sanctam in cęlo preciosis lapidibus uirtutum auroque puritatis. Quoniam non intrabit in eam aliquod* coinquinatum.

Confitebatur et Iob dicens: Peccaui; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi grauis? Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in puluere dormiam, et si mane me quęsieris, non subsistam. Instat et urget, ut citius ueniam consequatur, incertus, an usque mane uita sibi suppetet, certus autem post mortem non esse uenię locum, sed iudicio, ut quisque recipiat, prout gessit in corpore, siue bonum siue malum. Et, si Iob, qui Dei sententia iustus habebatur, non negat se peccatorem, quis existimabit se expertem esse peccati? Aut si ille, qui nihil graue commiserat, sic efflagitat dimitti sibi, ut usque mane differri periculosum arbitretur, cui periculum non erit procrastinare opus, quo ueniam ipsam promereri possit?

Idem ait: Vias meas in conspectu eius arguam, et ipse erit Saluator meus, ut ex hoc intelligas peccatorum confessionem refugium esse salutis.

Quid ipse Dauid? Nonne statim post confessionem translatum a se adulterii simul et homicidii crimen agnouit? Peccaui — inquit — Domino. Et continuo responsum accepit a propheta: Dominus quoque transtulit

* corr. ex aliquid

-- 2-620 --

peccatum tuum. Sed et rursum in Psalmis clamat: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccaui, et malum contra te feci. Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adersum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Et iterum: Iniquitatem meam annunciabo, et cogitabo pro peccato meo. Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitię tuę. Vias meas enunciaui tibi, et exaudisti me. Cogitaui uias meas, et conuerti pedes meos in testimonia tua. Ex his discamus confessionis uirtutem, confitentis humilitatem, cogitantis solicitudinem. Ad hęc etiam poenitentis dolorem, ubi ait: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Et: Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lachrymis meis stratum meum rigabo. Certe, si iugiter consyderauerimus, quanto et quali Domino peccauimus, etiam post ueniam nunquam deerit nobis flendi materia, donec ille tandem benignitate lachrymas nostras penitus absterget, qua et peccatum remisit.

Ezechias quoque (cuius poenitudo et innumeram hostium multitudinem strauit et longiora uitę spacia illi meruit impetrare) docet, quo moerore delicta meditanda confitendaque sint, dum ad ipsum, cui confitebatur, ait: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę. Et quid huiuscemodi confessionem sequatur, ostendit subiungens: Tu autem erruisti animam meam, ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea.

Ad Danielem prophetam, dum populi et patrum peccata confitetur, Gabriel angelus aduolasse dicitur et eidem liberationem eorum de Babylonica seruitute mox futuram nunciasse. Ex quo apparet humiliter confitenti pręsto esse angelorum ministeria et eundem his internunciis Deo reconciliari et de peccati iugo ad innocentię libertatem reuocari.

-- 2-621 --

Confitebantur igitur fideles Israhelitę soli Deo, quoniam nullus adhuc inter Deum et homines medius erat. Postquam autem mediator uenit Dominus noster Iesus Christus, non nisi per ipsum nobis ad Deum accessus est. Sicut autem ipse est sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech, ita, cum cęlum conscenderet, uicarios nobis in terra reliquit sacerdotes. His ligandi soluendique potestatem tribuit, hos gregis sui Pastor bonus curam habere iussit, his denique claues regni cęlorum dedit. Per illos ergo uitam nostram exponamus Deo, et cum hic ab eis remittentur nobis peccata nostra, tunc remissa credamus et in cęlo.

Porro iis delicta nostra confiteri nos oportere iam tum innuebat Saluator noster, cum leprosis mundatis, uti se sacerdotibus ostenderent, iniunxit. Soluendi quoque ius ad suos duntaxat uicarios, id est, ad eosdem sacerdotes pertinere iam tum significabat, cum eis, ut Lazarum institis et sudario ligatum soluerent et abire sinerent, mandauit, cumque asinam et pullum funiceis uinculis liberare atque ad se adducere eis pręcepit, signis ostendens, quod autoritate firmabat.

Post hęc sane et Iacobus apostolus non ad alios quam ad sacerdotes nos mittit dicens: Infirmatur quis in uobis? Inducat presbyteros Ecclesię et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei saluabit infirmum, et alleuabit eum Dominus. Ac ne tantum de infirmitate corporis curanda dictum putemus, adiungit: Et si in peccatis sit, remittentur ei. Statimque infert: Confitemini ergo alterutrum peccata uestra et orate pro inuicem, ut saluemini. Itaque et presbyteros inducere et peccata confiteri iubet, ne sufficere arbitreris aut intra te confiteri Deo aut alteri quam presbytero confiteri. Alioquin frustra claues datę, essent Ecclesię, si sine illis pateret aditus regni cęlorum. Frustra ad solos Discipulos dictum fuisset: Quorum remiseritis peccata, remittentur eis, si et alii quam sacerdotes confitentium peccata possent remittere. Hinc illud emanauit Ecclesię institutum, ut utriusque sexus fideles

-- 2-622 --

proprio sacerdoti saltem semel in anno confiteantur et ab eo iniunctum poenitentię laborem perficiant. Hoc ut lubentius accuratiusque exequamur, nostrorum exempla sanctorum perquiramus.

Languenti monacho, qui iam fari nequibat, Philibertus, Rothomagensis abbas, Deum precatus linguam expediuit, ob hoc solum, ne sine confessione decederet. Vbi enim confessus est, illico expirauit. Satis esset in tali necessitate intimus peccatorum dolor et ipsa cordis contritio. Sed sanctus abbas nescius, an ille conuenienter doleret, a confitente discere uoluit, ut pro eius salute confidentius oraret simulque ostenderet, quam necessaria sit confessio his, qui loqui possunt, quando quidem et pro mutis elaborandum est, ut confitendi causa loquantur.

Non solum muto uocem, uerum etiam mortuo uitam aliquando restitutam hac de causa fuisse legimus. Seuerus enim sacerdos (ut in beati pontificis Gregorii Dialogo relatum est) uocatus ad cuiusdam ęgrotantis confessionem audiendam, cum paulo tardius uenisset, uita defunctum offendit eaque uehementer angi afflictarique coepit, se illius interfectorem, se homicidam clamitans. Et dum in his lamentis cadaueri incumbens acerrime fleret, reuixit, qui iacebat mortuus, dixitque se, dum ab impiis spiritibus ad horrenda tenebrarum loca raptim traheretur, ab angelo protinus dimitti atque corpori restitui iussum, quod diceret Deum id Seueri lachrymis indulsisse. Igitur, ubi confessus est, peracta septem dierum poenitentia, iterum obiit, corporis uinculis pariter peccatorumque absolutus. Caueat ergo sacerdos horam terere cunctando, quoties ad tam necessarium opus accersitur, ne, si Seueri fletum imitari nequiuerit, reatum subire cogatur mortui non confessi. Caueat et ęger differre confessionem, ne confitendi mora peccandi pertinacię imputetur. Sicuti isti imputata fuisset ad perpetuum supplicium, nisi aliena ei merita peropportune succurrissent. Hinc est illud in Ecclesiastico pręceptum: Confiteberis

-- 2-623 --

uiuens, uiuus et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.

Caueat pręterea sacerdos, ne qua nimis acerba increpatione conturbet confitentem, et uulnus, quod leni fotu curandum est, durius contrectans exasperet ac suppurare cogat, ne forte et ipsi contingat, quod contigisse seni cuidam in Aegypto refert Ioannes Cassianus. Qui monachum adolescentem cum in confessione audisset libidinis incentiuis identidem urgeri, immoderata reprehensione prope ad desperationem compulit, indignum monachi nomine contestans, cuius pectus impudicis cogitationibus patere potuerit. Sed mox ipse iusto Dei iudicio eadem tentatione tam uehementer inquietari coepit, ut et hic senex, sicut et ille iuuenis, iam ad seculum redire secum in animo uersaret, Cęterum sapientia ac sanctitate pręditus Apollo abbas, iuuenem uultu demissum cernens, cum tristitię causam didicisset, blanditer consolatus est, docens non esse malum foeda cogitatione impugnari, sed uinci; nam se quoque idem sępe passum, Deo tamen adiuuante nunquam succubuisse. Deinde senem iam relicto, in quo ętatem egerat, tugurio uagum profugumque ad se aduocans, ut rediret, admonuit, et iam suam expertus imbecillitatem alienę misereri disceret, non irasci. Post hęc pro illo precatus, tentationem oratione abegit. Improuidus igitur iste confessionis auditor nonne et se et confitentem perditum iret? Nonne cęcus cęcum ducens ambo in foueam corruissent, nisi Apollo Domini miserantis nutu manum suam utrique supposuisset? Sapienter itaque ab Apostolo pręceptum est: Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

Quanta uero sanctę confessionis uirtus sit, etiam inde disci potest, quod Hugoni,* Boneuallensi abbati,

* corr. ex Vgoni

-- 2-624 --

quendam ex fratribus post mortem apparuisse terunt et mox, ut peccatum confessus est, poenis, quibus afficiebatur, se liberatum dixisse; hanc autem confitendi facultatem iccirco sibi reseruatam, quoniam absente abbate decesserat, deliberatum habens illi confiteri, cum redisset. Etenim fratrum absolutio ex monastico instituto ad solum abbatem spectabat. Expedit igitur, etiam cum abest, cui confitendum sit, confitendi semper habere propositum. Pro inconfesso erit, qui, quanuis copiam confitendi non habeat, non habuerit uoluntatem.

Illo quoque exemplo uis patuit confessionis, quod in Collationibus Cassiani proditum est de Serapione abbate. Hic iuuenculus adhuc sub Theona pręposito edacitatis morbo tentatus, post nonę refectionem paximacium furto sublatum uesperi latenter comedere consueuerat. Sed tandem conscientię stimulo agitatus coram abbate prosternitur, peccatum confitetur et cum poenitentię moerore ueniam exposcit. Vixdum uerba finierat, et flamma de sinu eius, in quo paximacia recondere solitus erat, promicans, intolerabili foetore cęllam, in qua erant, repleuit. Ille nunquam postea tali edendi auiditate se pulsatum sensit. Vincebatur, quandiu occultum tenuit facinus. Porro, ubi confessus est, ita uictor euasit, ut ad eandem pugnam redire ultra necesse non fuerit. Illam quippe diaboli flammam penitus extinxit humilitas confitentis.

Recte itaque quibusdam in monasteriis pręceptum constitutumque esse legimus, ne iuniores, quicquid mente conceperint, pigritentur illud repente prępositis manifestum facere, ut nihil ipsi diiudicent, nihil sibimetipsis credant, sed semper seniorum regantur arbitrio, seniorum sententiis stare assuecant. Ita fiet, ut in eis neque prauę cogitationes moram faciant neque dubię errorem inducant neque ullus unquam aduersario supersit fallendi locus.

Ne uero nihil de foeminis dixisse arguamur, tametsi omnia fere, quę ad uirtutem spectant, utrique sexui communia sint, unum tamen earum exemplum

-- 2-625 --

promam. Ferunt mulierem quandam peccata sua in uolumine descripta Basilio Magno porrexisse, supplicantem, uti pro eorum remissione Deum deprecaretur. Orauit ille, et omnia deleta apparuere pręter unum cęteris grauius. Cuius causa dum ad Effren eremitam missa mulier nihil profecisset, inde rediens Basilium iam diem suum obisse comperit fleuitque hubertim. Mox chartam illam super iacentis pectus deponens cum tandem sustulisset, id quoque in ea, quod residuum erat, abolitum deprehendit. Hinc nosse licet, quantum prosit confitenti bonum ac sanctum habere auditorem, cuius merita sibi ad ueniam facilius pleniusque assequendam suffragare possint.

Quod uero, ut dictum est, per sacram confessionem abolitio fiat peccatorum, etiam quotidianis experimentis discimus; in iis utique, qui malignis arrepti spiritibus quandoque occulta aliorum facinora manifestant, ea palam obiicientes, quę illi, quibus obiecta sunt, mox ut confessi sacerdoti fuerint et ad eum, qui arreptus est, reuersi, nihil ultra, quod sibi exprobrandum sit, audiunt. Quin immo, ipse in homine loquens, affirmare solet demon nequaquam esse eos illos, qui paulo ante fuerant, sed alios omnino. Tanta ergo res est confessio, ut diabolo statim os obstruat, ne hominem accusare possit, quem prius in multis damnare ausus fuerat.

Et cum hoc ita sit, quis adeo impudens est, ut in iis, quę foeda atque turpia sunt, diabolo prodente deprehendi mauult quam ea secreto uni homini confitendo ante delere? Aut quis e contrario tam uerecundus uel potius tam uecors est, ut illud sacerdoti dicera erubescat, quod in conspectu maiestatis diuinę (cui omnia aperta sunt) facere non erubuit? Pudere quidem debet peccatorem, sed eatenus, ut et peccasse confundatur et nihil subtrahat in confessione, cum scriptum sit: Pro anima tua ne confundaris dicere uerum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Altera quippe crimen suum, quantum potest, cęlat nec tamen ab eo discedit;

-- 2-626 --

altera uero detegit, cui oportet, ac reuelat et confitendo poenitendoque diluit atque iterum eo delabi, ubi confundi necesse est, cauet. Qui ergo (ut Salomon sapientia plenus ait) abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Idem dicit: Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuę. Et Ioannes apostolus, cui futurorum arcana spiritalibus oculis licet intueri: Si confiteamur — inquit — peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis. Quid autem opus est cęlare hominem, quod non latet Deum? Quod si ea, quę male nequiterque egisti, uni nunc sacerdoti absconderis, postea certe in die Iudicii toti publicabuntur mundo: amicis, inimicis, uiris, mulieribus, omnibus angelis, omnibus sanctis uidenda coram exponentur. Nihil tunc absconditum erit, quod non reueletur, nihil occultum, quod non sciatur, nisi quod ante confessione ac poenitudine fuerit abolitum. Pandentur ex cordibus multorum secretę cogitationes, dicta factaque in aperto erunt, dicente Domino per prophetam: Reuelabo pudenda tua in facie tua. Sed omni etiam reuelatę turpitudinis confusione intolerabilior sequetur ultionis poena. Quam quidem Osee propheta puerperę cruciatibus (ut omnium maximum) comparat dicens: Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. Dolores parturientis uenient ei. Sed uehementiam expressit angoris, non diuturnitatem. Parturientis enim labor breuis est, at uero inconfessis et impoenitentibus perpetuum infinitumque supplicium paratum est.

-- 2-627 --

Caput XII / DE SACROSANCTA COMMVNIONE

Post poenitentiam confessionemque peccatorum restat, ut ad mensam Domini accedamus, corpori et sanguini eius communicantes, qui est caput nostrum, sine quo nos, qui membra sumus, uiuere omnino non possumus. Ait enim: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis. Cuius nunc sacramenti ueritatem, excellentiam, fructum exemplis astruere conabimur, quantum in nobis erit, autoritateque Scripturarum, ne cui forte incredibile uideatur, quod supra omnem naturę uim fieri audierit, et ibi magis eius uacillet fides, ubi credentibus certior beatitudo promittitur.

Dominus ergo noster Iesus Christus acceptum panem et uinum benedixit dicens: Hoc est corpus meum, et: Hic est sanguis meus. Non fallit ipse, qui ueritas est. Et si multa hominibus credimus, cum scriptum sit: Omnis homo mendax, non credemus Deo, qui uerax est, immo ueritas ipsa? Aut non fuit illi possibile panis uinique mutare substantiam, cui possibile fuit creare cuncta? Sed panis et uini — inquies — formam permanere cerno; quomodo uis, ut aliud esse, quam quod uideo, credam? Eodem profecto modo, quo animal aliquod ex ęre lapideue effigiatum conspicis fucatumque coloribus, et tamen non animal esse intelligis, sed ęs aut lapidem aut materiam aliam. Rursum dices: Ista quidem animalis effigies uisum potest decipere, odoratu tamen, gustu, tactu deprehenditur non esse id, quod uidetur. At in sacramento isto panis et uinum, sicut oculis uidentur, ita et sensibus cęteris pariter percipiuntur. Statuarius

-- 2-628 --

ergo in ęris uel lapidis materia potuit obiicere oculis tuis animalis speciem, non poterit Christus in corpore suo panis et uini, sicut oculis ita et naribus et palato et tactui? Non uis plus Deum posse quam hominem, et cunctorum autorem quam creaturam? Quod si ille artifex efficere potuit, ut aliud cernas quam quod est, non poterit artificis Dominus et Plasmator omnium efficere, ut aliud etiam gustes, odoreris, tangas quam quod est? Si unum ex sensibus homini subdis, subde et reliquos Deo aut confitere inter Deum et hominem nihil differre. Quod prorsus Deum esse negare est. Ad hoc, nonne inest hydromeli uini sapor et color, cum mel et aqua sit, non uinum? Nonne etiam usu uenit, ut quędam uel uetustate uel uitio alienum odorem imitentur, suum amittant? Aquę, cum gelantur, corpus non liquoris, sed uitri habent. Vides igitur quibusdam in rebus interdum contingere alterius rei saporem, colorem, odorem, tactum. Nec tamen ideo reris illas esse alias quam quę sunt, et de Christi corpore dubitas, quia, quę panis et uini sunt, in se conseruat, non quę carnis et sanguinis, cum tamen caro et sanguis sit, immo idem ille, qui natus est de Virgine, qui pependit in cruce, qui surrexit de sepulchro, qui ad dexteram Dei sedet in cęlo? Denique, noli sensibus tuis credere, qui falli decipique possunt. Crede illi, qui nec falli nec fallere potest, quo nihil est uerius, nihil certius, a quo uel minimum dissentire perniciosissimus error est. Et quid mirum, si ille tibi in panis et uini figura apparet, qui Magdalenę in forma apparuit hortulani et Discipulis ad castellum Amaus pergentibus in forma peregrini. Et quidem ab iis noluit statim agnosci, tibi uero, quoties panis et uinum a sacerdote consecrantur, dicit: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus. Et: Beati, qui non uiderunt, et crediderunt, hoc est, qui sacram hostiam illam, quam uident, Christum Iesum esse credunt, quem non uident. Latet diuinitas, latet humanitas, sed utrunque sola intuetur fides, dum de utriusque pręsentia nihil hęsitat. Credendum ergo est et citra omnem rei ambiguitatem firmiter tenendum panis uinique substantiam in substantiam

-- 2-629 --

transire corporis et sanguinis Christi, et hoc quidem uirtute uerborum Cristi, quę per illos duntaxat proferuntur, quibus ipse dixit: Hoc facite in meam commemorationem, iam tum sacerdotes instituens, per quorum ministerium ipse nobiscum esset ad consummationem seculi. Quoniam sine illo ieiuni et esurientes deficeremus in uia, ueluti defecerunt, quibus manna in deserto fastidio fuit.

Cur autem panis et uini neque forma neque formę, accidentia immutentur? Ne scilicet manducare potareque exhorrescas. Si enim species illas in carnem et sanguinem, sicuti sunt, ita uersas cerneres, respueres profecto et stomachans atque auersus cum illis fortasse, qui credere noluerunt, diceres: Nauseat anima mea super cibo isto leuissimo. Ipse itaque, qui manducari potarique uoluit, sapere etiam sumentibus se ita uoluit, ut omnem prorsus excusationis occasionem de medio auferret, qua dicere quis posset sibi horrendum fuisse ori ac dentibus admouere corpus Christi uiuum ideoque iungi communicarique noluisse. Sic igitur se nobis offerens, infirmitati nostrę prudenter cessit et simul saluti clementer consuluit, ne cibum sumere timeremus, cuius pastu immortalitatem, incorruptionem beatitudinemque consequimur ęternam.

Quomodo autem Christus et in cęlo cum angelis et in terra nobiscum sit, quomodo unus in multis hostiis sicut et in unaquaque earum uel qua ratione fractis illis et communicatis ipse semper integer illęsusque perseueret, quomodo etiam, qui quotidie a fidelibus sumitur, non consumatur uel qualiter sub tam angusta forma totus sit uel quo pacto is, qui supra cęlum est, illico, ut dicta fuerint consecrationis uerba, in altari adsit, mirari potius quam scrutari licet. Sed quanquam diuina humanis inuisibiliaque uisibilibus nequeant comparari, quęramus tamen aliquas rerum similitudines, quo magis credibilia uideantur, quę ueriora sint quam ut de illis quicquam dubitare fas sit.

Sic igitur in cęlo simul et in altari est Christus, quemadmodum radii soils, cum oritur, in oriente pariter

-- 2-630 --

et in occidente apparent. Nec tamen lux illa substantia solis est, cum in sacrificio altaris eadem substantia Christi sit, quę in cęlo est.

Vnus quoque Christus in plurimis hostiis est nec minus in una quam in omnibus nec plus in omnibus quam in singulis, sicuti eadem uox et in ore sermocinantis et in omnium auscultantium auribus est: aures multę, uox una. Auris tamen alia magis, alia minus uocis capax est, utraque autem sacramenti species ęque capax Christi est. Quem quidem haud inepte solis luci atque loquentis uoci comparauimus, quia ipse et Sol iustitię et Lux mundi et Verbum Patris est.

Pręterea fractio illa manducatioque in specie panis et uini, non in substantia Christi fit, quę diuidi separarique non potest. Velut fracto speculo non frangitur intuentis imago, sed etiam cuique fragmento eadem imago, quę speculo integro inerat, inest. Attamen in sacramento non imago Christi est, sed substantia eius. Imago autem panis et uini est, quanuis ipse Christus, imago Dei, inuisibilis sit.

Quotidie enim a nobis sumptus non consumitur. Sicut nec amor erga me tuus iccirco minuetur, si aliis quoque, quanuis multis, communicatus fuerit. Potest quidem omnibus impertiri et semper apud te integer permanere. Sicut etiam lucernę unius lumen non ob hoc minus fulgoris habebit, cum ab ea plurimę alię accensę fuerint. Et, si iis rebus nihil infertur detrimenti ex communicatione, multo minus Christo, qui et uerus amor est, diligens electos suos usque in finem, et lucerna semper lucens omnibus, qui in domo sunt.

Totus autem Christus sub tam exigua latet specie, quemadmodum intra pupillam oculi oppidum aliquod uidetur uel mons. Repręsentatio tamen ibi est sicut in speculo, non ueritas. In sacramento autem tota substantię Christi magnitudo est, quam non loci spacio metimur, sed ui naturę. Ac ne forte ideo spacium illud, quo hostia circumscribitur, uacuum putes, sua specie plenum est: species in loco, substantia in natura est.

-- 2-631 --

E cęlo quoque ad altare, id est, ad terram usque delabendo moram non sustinet, sicut nec oculi nostri acies cęlum et sydera suspiciendo, cum hęc a nobis tam distent procul. Verum obtutus noster non ita perfecte absoluteque longinqua ut proxima cernit. Deo autem omnia pariter proxima sunt, pariter pręsentia neque locorum intercapedine prępedire neque temporis puncto retineri potest, quin statim ibi sit, ubi uult, et quali forma uideri uoluerit, tali repente et appareat. Denique, omnia potest, per quem facta sunt omnia.

Nos profecto (ut in Ecclesiastico scriptum est) multa dicimus et deficimus, nequaquam ualentes explicare sermone, quod fide tenemus. Igitur, quoniam ibidem pręcipitur: Ne laboretis, non enim comprehendetis, imitemur turbam illam, quam pauit Dominus, ut, quod capere possumus, capiamus, reliquias dimittentes in cophinos eorum recondendas, quibus datum est nosse mysterium Dei, sed tamen cum illis pariter credentes, ut pariter cum illis saluemur. Quam quidem fidem ut nobis magis certam probatamque redderet, Dominus noster signis manifestissimis interdum dignatus est roborare, ne credere dubitemus etiam illud, quod intellectu non percipimus.

Viterbii (quod oppidum Piceni est) sacerdos quidam, dum missam celebraret, hostiam sacram sumpturus dubitauit, essetne illa uera caro Saluatoris. Et cum de more manibus confregisset, cruor inde manare coepit, ita ut album panniculum, quod corporale appellant, sibi subiectum magna ex parte inficeret. Frustraque tentatum est maculam illam elui aquis. Atque ob miraculi fidem pannus ipse in sacrario Viterbinę ecclesię adhuc seruari dicitur. Eam potissime ob rem quartus Vrbanus pontifex (cum forte ibi adesset) diem Corporis Christi festum constituit, qui peractis Pentecostes officiis feria quinta proxima solennis est. Pontificis maximi testimonio credat annuęque celebritati ab eo indictę, quisquis uel miraculo non interfuit uel pannum sancto sanguine perfusum non uidit.

-- 2-632 --

Eduardo, Anglorum regi, sanctitate magis quam regno celebri, dum missali sacrificio interfuisset, in manibus sacrificantis presbyteri Christum ea corporis forma, quam de Virgine matre sumpsit, ferunt apparuisse; non quod sanctus rex de ueritate sacramenti ambigeret, sed ut ambigentibus ipse (cuius uerbis habebatur fides) uisa prędicaret. Eo attestante crediderunt, quibus ueritatem persuadere ratio nequiuerat.

In beati quoque pontificis Gregorii uita legimus, cum corpus Dominicum cuidam foeminę sumendum offerret, quę panes ipsos, quos ille consecrabat, facere consueuerat, incredula renuebat accipere, quod diceret nequaquam esse illud corpus Domini, sed panem, quem ipsa suis manibus formauerat, ipsa coxerat. Tunc pontifex ęgre ferens infidelitatem mulieris orauit Dominum, et panis species uersa est in speciem carnis. Rursum orauit, atque ubi pristina sacramento facies rediit, credenti iam ac poenitenti illi obtulit. Experimento credidit mulier. Quod si absque eo credidisset, multo maius fidei sibi meritum accessisset. Beati enim, qui non uiderunt, et crediderunt.

Stephanus, presbyter Constantinopolitanus, caput foeminę hostia sacra contingens, ab ea demonem, a quo uexabatur, expulit. Quę liberata dixit sibi tunc uisum fuisse, quod ille puerum nudum ac uiuum uertici supponeret suo. Dubitari posset, ne commentum confixerint, si secuta sanitas non faceret fidem. Panem quippe malignus ille spiritus minime timuisset, sed ipsum ferre nequiuit, qui panis figuram nobis pręfert. Puer ergo terruit demonem et fugauit, ut, si foeminę uerbis non credimus, operibus Christi credamus.

Marię etiam cognomento Decegnies eundem pueri figura uisum perhibent, dum sacerdos inter sacrificandum de more manus sustulisset. In quo hoc quoque mirum et ineffabile, quomodo eodem tempore in eodem corpore alii aliam effigiem uiderint, illa pueri, alii panis, illa, quod erat, alii, quod esse uidetur, et non esse creditur. Cur autem ita ei, nisi ad submouendum scrupulum

-- 2-633 --

dubietatis, non ab ipsius mente, quę sancta et fidelis erat, sed illorum, qui dubitassent, si tantę opinionis mulierem mentiri posse arbitrarentur? At quare non cęteris, sicut et ipsi uni, puer apparuerit? Vt scilicet credentes, quod non uident, uidere mereantur, quod credunt.

Satis hęc de ueritate sacramenti. Nunc eius excellentiam dignitatemque tractemus.

Inde primum tanti mysterii panditur magnitudo, ubi in Veteri Instrumenti figurę eius pręcesserunt. Et, si in signis nobilitas inerat singularis, quanto maior inest ueritati! In typum ergo huius prima libatio fuit panis et uini. Et ne uulgare sacrificium putes, qui libabat, et rex erat et sacerdos et quidem talis, ut sacerdotium significaret Christi, cui per Prophetam dictum est: Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech.

Agnus quoque filiis Israhel immolari iussus, cum de seruitute Pharaonis liberati sunt, pręnunciabat sacramentum istud, quo nos a seruitute diaboli liberamur uniti Deo. Si ad agnum respicis, absque macula est; si ad diei, qua immolabatur, celebritatem, nullam apud Hebreos maiorem Phase inuenies.

Hostia etiam illa, quę in Lege offerebatur pro peccato, quę sanctificabat, quicquid tetigisset, quę sancta sanctorum dicebatur, cuius sanguis inferebatur in Tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, nonne per omnia innuebat hostiam hanc, quę pro peccato in ara crucis offerenda erat, quę uere sancta sanctorum est, cuius carnem manducantes sanctificamur, cuius sanguinem potantes mundamur?

Et de hostia pacificorum scriptum est: Qui fuerit mundus, uescetur ex ea. Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis. De hac autem, quę de celo descendens pacem attulit terrę, concilians ima summis, per Apostolum dicitur: Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit

-- 2-634 --

indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini.

Manna etiam illud, quo populus Israhel uixit in deserto, figurabat cibum hunc, quo nos in seculi huius deserto sustentamur. Alioquin fragiles et imbecilli deficeremus in uia neque diabolo resistere neque concupiscentiis repugnare possemus. Et tamen ad illos dicitur; Patres uestri manducauerunt manna, et mortui sunt. Qui uero comederit panem hunc, uiuet in ęternum, ut scias, quanto figurę pręcellat ueritas.

Multo ergo ualidior est panis iste pane illo subcineritio, qui in manu Gedeonis ducis euertit castra Madian. Multo sanctior illo, quem ipsi Dauid et iis, qui cum eo erant, edere non licuit, nisi cum se mundos a mulieribus esse confessi sunt. Multo plus uigoris conferens comedenti quam ille, in cuius fortitudine ambulauit Helias quandraginta diebus et totidem noctibus, usque ad montem Dei Oreb. Multo suauior farina illa, quę ab Heliseo in ollam missa pulmenti amaritudinem uertit in dulcorem. Nullum denique sacrificium, nulla oblatio huic oblationi conferenda. Quę quidem lux est, non umbra, ueritas, non typus, et indulta in Euangelio gratię plenitudo, non in omnibus Legis cerimoniis suspensa futuri expectatio.

Hoc enim est illud conuiuium, de quo Esaias prophetans ait: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum, uindemię defecatę. Hęc est illa oblatio, de qua Dominus ipse per Malachiam gloriatur dicens: In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus. Hanc Zacharias quoque in spiritu cernens et admirans, bonum et pulchrum Dei appellat dicens: Quid bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Esto sane, bona etiam et pulchra pro tempore fuerint Legis sacrificia. Nunquid tamen aliquod eorum uirgines germinare dictum sit? Vnde apparet non terrenum, sed

-- 2-635 --

cęlestem esse cibum, quo aliti homines angelicam uitam uiuere coepere profitentes castitatem. Etenim cibus quoque ipse caro est de Virgine sumpta Deoque ita unita, ut Deus et homo non duo sint, sed unus Christus. Christum ergo in altari sumimus; quo quid unquam dici aut cogitari potest prestantius, magnificentius, sublimius?

Igitur haud temere Iuoni missam celebranti, dum sacram hostiam reuerenter offerret, igneus globus super uerticem astitisse uisus est. Quę res tantę admirationi fuit, ut, quod ipse manibus extulerat, iis etiam, qui prius dubitauerant, diuinum esse appareret adorarentque deinceps in sacramento, non quod uiderent, sed quod esse crederent. Neque enim ad species illas uisibiles dirigenda adoratio est, sed ad substantiam Christi, quę sub ipsis occultatur.

Sic nempe faciens Dominicus ille, Prędicatorum pater, dum inter sacrificandum tanti sacramenti maiestatem secum cogitaret, nimio interdum stupore attonitus, exterius obrigescebat, interius ineffabiliter consolabatur. Quantus hic ergo et qualis est, qui contemplatione sui totum occupat hominem et manentem in corpore a corpore facit alienum! Et nec sic profecto gloriam suam totam pandit, quam ne angeli quidem comprehendere possunt, cum incircumscripta atque infinita sit.

Et ne tam admirabilis sacramenti homines mortales tantum ministros esse putemus, nonnunquam etiam ab excellentiore, hoc est, spiritali creatura ministratum hominibus est.

Ferunt Onophrium in uasta Aegypti solitudine Deo seruientem, Dominico quoque die illud angelo deferente acceptauisse, cum sacerdotis copiam procul ab humano cultu degens habere non posset.

Maglorio*corr. ex Maioro etiam, episcopo in Britannia, Paschali die oranti angelum ter apparuisse terque sacram communionem porrexisse, prędicentem, quod propediem decessurus esset. Sed qui tali usus est ministerio tantoque

-- 2-636 --

donatus uiatico, ad uitę finem gratanter cucurrit, ut uitam, quę finem non habet, inchoaret.

Marcus quoque Scriptor apud Aegyptios ita cognominatus, quoniam curę illi fuit anachoretarum Aegypti uitas describere, cum aliquando genibus prouolutus eucharistiam a sacerdote poposcisset, apparuit manus eam sibi porrigens. Nec dubitauit ille accipere, quod diuinitus offerri credidit, neque ambigitur, quin angelus fuerit, qui pręripere ausus sit officium sacerdotis. Magisque incussit reuerentię erga se metum panis ipse Trinitatis, cum tam mirabiliter etiam ab angelis porrigi uisus est.

Non minori adimiratione dignum nec minus ad huius sacramenti spectans dignitatem illud fuit, quod in uita Faustini et Iouitę martyrum legimus. Hi nanque cum Secundum militem Mediolani conuersum baptizassent et communione quoque membrum Ecclesię facere uoluissent nec haberent panem, ex quo sacramentum conficerent, a columba alite rostro delatum accepere eique sumendum porrexerunt, sacrum esse minime dubitantes, qui sic afferebatur. Quoniam autem in columbę figura Spiritum Sanctum apparere solitum Euangelia testantur, hoc ideo contigisse potuit, ut credamus, sicut credimus, ibi Deum Patrem, ibi Spiritum Sanctum esse, ubi Filius est, cum trium personarum simplex unicaque substantia separari non possit. Quem ergo honorem toti Trinitati exibendum censes, huic uni Sacramento deferre ne dubites, non uisibilem eius figuram tantummodo oculis attendens, sed sub uisibili figura inuisibilem ueritatem alta mente contemplans.

Eiusmodi autem honor quanti meriti sit, Honorati, Ambianensis episcopi, exemplo disci potest. Qui missam celebrans, cum ante se in altari sacram hostiam attentius consyderasset, iam sumere uolens, manibus contingere hesitabat. Itaque depictę ibi imaginis Christi manu sublatam sibique porrectam hausit, sumere non recusans, quod diuinitus dabatur. Et certe dignus fuit a Christo communicari, qui se tactu etiam eius indignum iudicauit. Non negamus et Iudam a Christo communicatum.

-- 2-637 --

Sed quia irreuerenter simul et impie accesserat, post buccellam diabolo ad se aditum prebuit. Et uitę autorem inhonorans, mortis laqueo se infeliciter implicauit.

At non ita Tharsitius martyr, Romę passus. Qui cum sacramentum hoc sub ueste tectum ad quendam fidelem ęgrotantem ferret, in impios gentiles forte incidens, quid sub ueste haberet, quęrentibus non inidicauit magisque ab his rei, quam ferebat, contemptum aliquem quam sibi necem timuit. Itaque illi fustibus cęsum interimunt. Et cum iam exanimis uestimenta excussissent, sacramentum nusquam comparuit, ipsi autem lymphatico pauore conuulsi diffugerunt. Non ergo licuit sacrilegis illud polluto contactu prophanare, cuius honorem Tharsitius uitę suę antetulit. Illi infidelitatis errore prolapsi ad inferos corruerunt, hic armis eorum fortior cum martyrii palma cęlum petiit, ipsum in sua ibi specie perpetuo uisurus, quem hic in aliena digne coluit.

Hactenus de excellentia sacramenti. Reliquum est, ut aliquid de utilitate ipsa, quam ab eo haurimus, fructuque dicamus, tametsi nihil de illo pro dignitate dici queat, cum omnia diuina humani captu ingenii maiora sint.

Christus igitur, panis uiuus de cęlo descendens, cum ex omni parte perfectissimus sit, haud dubium, quin se pie fideliterque sumentibus et pręsentis uitę conferat perfectionem et futurę.

Confert primum peccatorum purgationem. Si enim (ut Apostolus inquit) sanguis hircorum et taurorum et cinis uitulę aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanta magis sanguis Christi? Et certe, hic ille est, quem uariis morbis affecti tangere cupiebant, quia uirtus (ut Euangelista ait) inde exibat et curabat omnes. Et, si ipsi solum tangendo curabantur, nos non curabimur sumendo? Sed qui primi sic sumpserunt, eos idem ille, quem sumebant, exterius lauit, ut ostenderet intimas quoque eorum sordes lauisse se et ipsos, sicut

-- 2-638 --

corpore, ita et animo puros nitidosque reddidisse. Quam in illo uirtutem nequaquam ignorauit, qui eum digito demonstrans dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi!

Confert deinde spiritalis boni appetendi copiam exercendique facultatem, ut animus noster uitiis eradicatis uirtutibus exhuberet. Quod Osee propheta pręuidens inquit: Viuent tritico et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Vnde et Discipuli statim post salutare conuiuium montem conscenderunt Oliueti, iam altiora et fructuosiora petentes quam ante petierant. Et Zacheus quidem, cum ipsum Dominum suo suscepisset hospitio, reddit quadruplum pro eo, quod ante fraude interuerterat atque dolo. Et in pauperes sua incipit effundere, qui rapuerat aliena.

Pręstat quoque contra illicitas animi cupiditates resistendi robur, ut seipso fortior sit, qui cęlestis cibi pabulo fuerit saginatus. Quemadmodum enim illi, qui in mari fluctibus agitabantur, cum Iesum undas pedibus conculcantem in nauicula suscepissent, uiderunt posuisse uentum et turbinem procellarum uersum in tranquillitatem, ita nos, cum in pectoris nostri nauicula eundem pie susceperimus, malarum cogitationum uiolenti ęstus cessabunt et omnis turbatę mentis tempestas lenietur illico atque conquiescet. Quoniam (ut in Euangelio legimus) mari et uentis imperat, et obediunt ei.

Idem aduersus improbissimi hostis assiduas pugnas uincendi spem uiresque nobis confert et suggerit, iuxta illud Prophetę: Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos, qui tribulant me. Nihil quippe magis terrori diabolo esse potest quam sacramentum istud. Et, si Dauid parui lapidis ictu prosternere potuit Goliam illum magnum, Deo hominibusque infestum, profecto facilius frangetur diaboli audacia lapide isto, qui de monte absque opera manuum abscissus contriuit statuam Nabuchodonosor, et factus mons ingens orbis terrę regna occupauit; lapide, inquam, qui in capite anguli positus utrunque parietem unum fecit, super quo ędificata Ecclesia nec fluminum impetu subruitur nec uentorum flatu

-- 2-639 --

concutitur; qui et super se cadentem confringit et, super quem cadit, conterit. Vsque adeo nihil illo neque solidius est neque grauius. Iungamur illi, et approipinquare non audebit Belial, ubi manere uiderit Christum.

Hoc pręterea pręstantissimum sacramentum discutit ignorantię, tenebras et altioris intelligentię nobis lumen infundit. Lux enim uera est illuminans omnem hominem uenientem in hunc mundum. Hominem, inquam, non mundum, quia mundus eum non cognouit et sui eum non receperunt dicentes: Nauseat anima nostra super cibo isto leuissimo. At uero illi, quorum in Amaus pergentium oculi caligabant et maiestatis Dominum agnoscere non poterant, nonne in ipsa panis fractione ipsum dicuntur agnouisse et mysteria, quę ignorabant, ipso aperiente didicisse? Et de uiro iusto per hęc ipsa sacramenta a Domino sapientię luce illustrando nonne scriptum est: Cibauit illum pane uitę et intellectus, et aqua sapientię salutaris potauit illum.

Ac ne plura enumerando nimius sim, hęc uerissima sanctorum communio est, hoc felicissimum glutinum, quo Domino nostro copulamur et, ut ita dicam, inserimur atque incorporamur, ueluti capiti membra. Ait enim: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. In illo manentes uiuimus in ęternum, quia panis uitę est. Et: Qui manducat me — inquit — et ipse uiuet propter me.

Quam autem manducatio ista potusque nobis necessarius sit, declarat dicens: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis. Et: Nemo uenit ad Patrem nisi per me. Igitur, cum tam fructuosum sit, ardenter accedamus; cum tam necessarium, nunquam negligamus. Cumque ipse, qui et conuiuium et inuitator est, uocet nos atque hortetur, solerter obsequamur. Scit enim quo indigeamus et quid expediat nobis. Venite — inquit — et comedite panem meum et bibite uinum, quod miscui uobis! Qualiter autem uenire debeamus, instruit subiungens: Relinquite infantiam et uenite, et ambulate

-- 2-640 --

per uias prudentiaę! Hoc sane poenitudo (de qua superius locuti sumus) uitęque correctio efficiet.

Nos interea istud ipsum, quod postremo de utilitate sacrę communionis disseruimus, diuinarum nixi testimonio Scripturarum idoneis quoque sanctorum exemplis more nostro confirmemus.

In Actis Apostolorum legitur de illis, qui primi ipsis euangelizantibus credidere: Erant autem perseuerantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus. Fiebat autem omni animę timor. Sicuti ergo quotidie cęlestem panem hunc illis gustare mos fuit, ita et cęlestium desyderio flagrantes, assidui factores uerbi erant, non auditores tantum, in oratione soliciti, in timore Dei humiles, in charitate feruentes. Vnde sequitur: Omnes etiam, qui credebant, erant pariter et habebant omnia communia. Ad tantam perfectionem quid, quęso, illos adduxerat nisi fides Christi et frequens Christi communicatio? Quę postquam a posteris desita est frequentari, uitę quoque integritas languere coepit. Panis enim, qui quotidianus fuerat, factus est annuus.

Cassio, Narniensi episcopo (ut in Dialogo Gregorius testatur) quotidie hoc sacrificium Deo offerenti presbyter eius retulit, dicens per uisum sibi a Domino fuisse iniunctum, ut ei diceret: Age, quod agis, nec solitum opus intermitte; natalitio apostolorum Petri et Pauli die uenies ad me recipiesque mercedem. Ille itaque anno quidem septimo, sed tamen die, quo preędictum fuerat, cum missam celebrasset, percepta communione uita decessit. Beatus, qui per quotidianam Agni immortalis immolationem ad coenam nuptiarum eius uocari meruit, celebritate ęterna in cęlo fruiturus, quia temporalem in altari nullo die intermisit.

Liberalis, Heliodori, Altinensis episcopi, discipulus, hunc uitalem cibum singulis Dominicis diebus percipiens, reliquos dies absque esu potuque peregisse dicitur. In fortitudine ergo cibi huius peruenit usque ad montem, qui Christus est, sublatus in cęlum, cum se de terris

-- 2-641 --

transferri postulasset. Quem enim sumendo assidue, cernebat per speculum et in ęnigmate, ipsum iam facie ad faciem uidere concupiuit.

Bauon*corr. ex Banon quoque, Gandauensis coenobii clericus (multa licet uitę sanctitate pręditus fuisset) cum ęgrotaret, noluit sine tam salutari uiatico decedere statimque uocari, qui illud sibi afferret, presbyterum iussit. Is uero, qui missus fuerat, uię ignarus, ab angelo ad presbyterum usque perductus est, ut iam angelos ei quamprimum suffragari scias, qui Domino communicari expetierit. Cui Bauon ipse communicatus, nunquam postea ab eo discessit, et nunquam discedet, receptus in paradisum.

Ambrosius item, Mediolanensis Ecclesię antistes, doctrina simul et sanctitate insignis, cum e uita decederet et communicari Domino exoptaret, sed fari iam non posset, mox Honorato, Vercellensi presbytero, eucharistiam afferente lętus accepit. Qui presbyter, ut hoc faceret, tertia iam uice uocatum se dixit, dum dormiret, neque, a quo uocaretur, scire potuisse. Quid hoc est, nisi quia Christus fideles famulos suos absque se duce ad cęleste regnum transmigrare non permittit, ne uiam aberrent, si ab ipso, qui ueritas est, non continuo dirigantur.

Et diuus Hieronymus diem agens extremum, sacrum Christi corpus dari sibi petiit. Illud uero sumpturus de lectulo humi se deponi fecit saccoque operiri. Tunc genibus prouolutus lachrymas fudit, pectus pugno percussit et sic sanctam oblationem hausit, gestu habituque se illa indignum contestans, illam tamen sibi necessariam hauriendo docens.

Quod autem et intelligentiam pie sumentibus pręstet, Eadmundus, Cantuariensis episcopus, testis est. Qui die crastino de Trinitate disputationem initurus, noctu in somniis uidit se sacramentum istud accepisse, columba afferente. Et cum mane in auditorium uenisset, pręter spem magna omnium admiratione disseruit. Siquidem

-- 2-642 --

illi tunc spiritaliter communicauerat, qui Dei sapientia est et Dei uirtus.

Hęc insuper immortalis et ineffabilis hostia, si in altari pro mortuis offeratur, maximo illis adiumento erit ad commisa in purgatorii locis diluenda.

Gregorius pontifex refert quendam Centumcellensium presbyterorum, dum in thermis lauaretur, homini ignoto, qui tamen ipsi officiosius ibi inseruiret, panes aliquot referendę gratię causa muneri obtulisse, illum uero noluisse accipere, quod sibi eis non opus esset diceret uita hac iam defuncto. Se enim loci illius dominum aliquando fuisse et eo deinde labore expiare culpam ibi iussum. Quamobrem si sibi gratificari uellet, illos panes pro se consecratos Deo offerret. Quod cum ille fecisset, die octauo ad thermas reuersus, homine non inuento, noxa absolutum agnouit. Ille ergo primum poscendo, deinde non comparendo, quanto hoc sacrificium defunctis emolumento sit, patefecit.

Idem sanctus pontifex tradit, dum adhuc abbatis officio fungeretur, monacho sui monasterii, cui Iusto nomen erat, et ęgrotanti fratrum colloquio se interdixisse et defuncto coemiterii sepulturam, eo quod tres aureos apud illum absconditos deprehenderat, qui omnibus communes esse debuissent; hac seueritate in languentem primo, deinde in mortuum usus, ut sanos uiuentesque ab eiusmodi uitio coerceret. Cęterum et saluti illius consulens, missas triginta pro eo celebrare Preciosum monachum iussit. Iustus ergo trigesimo die post fratri suo Copioso apparens, poenis, quibus pro delicto afficiebatur, se demum absolutum dixit. Itaque idem dies et oblationum finem statuit et supplicii.

Quędam mulier (ut apud eundem autorem legimus) pro uiro ab hostibus capto et in uinculis coniecto per sacerdotem sacram Deo hostiam statutis diebus offerre consueuerat. Et cum illo postliminio reuerso didicisset, dum captiuus teneretur, identidem se reuinctum comperisse neque scire potuisse, quomodo id sibi contingere soleret, dies, quibus id ei contigerit, sciscitans, eosdem

-- 2-643 --

ipsos fuisse animaduertit quibus oblatum fuerat sacrificium.

Idem testatur Agathum, episcopum Panormitanum, cum Romam uersus nauigaret, ad insulam, quę in Tyberis ostio est, applicuisse et sacrificium missale obtulisse pro nauta suo Baraca nomine, quem in scapham descendentem, dum nauis plenis uelis ferretur, rupto fune in medio mari reliquerat et fluctibus obrutum periisse putabat. Cum autem ad Romanum portum uenisset, egressus in littore Baracam sibi obuium habuit et uehementer miratus audiuit eum, dum scapham regendo partim labore, partim inedia iam deficeret, obdormisse et dormienti sibi uisum a quodam panem accepisse atque eo gustato se refocillatum sensisse; deinde expergefactum nauigio iuxta prętereunte susceptum Romamque delatum. Rem ergo curiosius exquirens comperit ea ipsa die illum pane eo refectum fuisse, qua sacrificium fuerat oblatum. Et Deo gratias egit, quia hic ille panis esset, de quo per Hieremiam dicitur: Inebriaui animam lassam, et omnem animam esurientem saturaui.

Foeminarum quoque sanctarum hac in re curam studiumque indicabimus, ut ex eo simul et utilitatem monstremus.

Maria Magdalena uitam agens in deserto cęlestium spirituum societate fruebatur, et tamen, cum sibi uitę finem imminere cognouisset, Maximinum episcopum iussit accersiri et percepta ab eo communione ad cęlum migrauit. Non fuit illi satis cum angelis iter hoc ingredi, nisi Dominum angelorum ducem habuisset. Sic olim ad sepulchrum eius lugens, dimissis angelis, quos uiderat, illum solum quęsiuit, quem lugebat. Et tunc demum consolata abiit, cum ipsum resurrexisse cognouit.

Petronilla uirgo cupiens iam ad cęleste de terreno transferri habitaculo, ne sine uiatico discederet, a presbytero Nicomede panem Trinitatis accepit. Itaque Sponso ęterno copulata cęlum adiit, ne frustra illum procis mortalibus pręposuisse uideretur, si eidem et in terris posita communicare neglexisset.

-- 2-644 --

Luciam uirginem nec inter flammam constrictam nec perfosso a sacrilegis iugulo lęthaliter uulneratam mori potuisse accepimus, donec sacram sibi communionem a sacerdote oblatam sumpsisset. Tunc cum martyrii corona cęlum lęta petiit, cum eum, pro cuius amore supplicia contempserat, sibi iunxit itineris ducem.

Si ergo sanctis hominibus tantę curę fuit ad hanc sacrosanctam communionem etiam corpora accedere, a qua spiritu et uoluntate nunquam discedebant, quanto magis nos, qui peccatores sumus, idem oporteat facere? His enim magis opus remedio est, qui grauius ęgrotant. Hoc autem remedio a peccati morbo conualescimus, ab inquinamentis mundamur, ab errore in uiam iustitię dirigimur, deinde, de morte transimus ad uitam, de tenebras ad lucem.

Imprimis tamen uidendum, quo animo, qua mente accedatur. Aptis ad sumendum corporibus medicina prodest, male autem dispositis, si sumatur, exitio est. Et, si Philistini, quod arcam Domini captam in templo idoli Dagon posuissent, aduersa passi sunt, et Bethsamitę ab eis restitutam suscipientes, quod parum reuerenter habuissent, pene internitione sublati, quanto deterius afficiendus erit, quisquis uel prętermissa, quę Deo debetur adorationis ratione uel non abstersis prius a se, quantum potest, inuidię, odii, luxurię cęterorumque uitiorum spurciciis mundissimum Domini corpus pręsumpserit accipere! In Iudam, quia malignis cogitationibus ęstuans illud sumere non timuit, post buccellam Sathanas introisse dicitur. Ideoque non a peccato mundatus est, sed potius peccatum peccato cumulauit, uenditionis crimen uenię desperatione. Et cum male poenitendo sibiipsi prę dolore mortem consciuisset, in abyssum corruit tormentorum.

Nos ergo cum Magdalena lachrymis prius lauemus pedes Domini et cum centurione clamemus: Domine, non sumus digni, ut intres sub tectum nostrum. Comparantesque aromata poenitentię et humiliationis exemplo sanctarum foeminarum, ad ungendum illum in

-- 2-645 --

odore unguentorum eius festinemus, unctum tandem ritu piissimi Iospeh syndone conscientię nostrę pura mundaque inuoluamus. Et cum sic inuolutum in monumento pectoris nostri nouo reposuerimus, passionis eius poenas mente recolentes, ad resurrectionis quoque eius gloriam nos peruenturos speremus, uisuri quidem illum, non iam sub diuersarum specierum uelamento, sed facie ad faciem, in eandem imaginem (ut Apostolus inquit) transformandi, a claritate in claritatem, tanquam a spiritu Domini, semper cum illo futuri.

-- 3-369 --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.