Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
At uero prophetes ille de Hierusalem ueniens in Bethel, cum alterius fraude
mendacioque deceptus fregisset ieiunium, a leone (quod animalis genus
ieiunanti Danieli pepercerat) suffocatus periit. Qui tamen, dum ieiunium
seruabat, manum Hieroboam regis, ipsum ferire uolentis, arescere fecerat et
arefactam, cum illum poenituisset, rursum sanitati restituerat. Tanta itaque
ieiunantis uirtus fuit, quanta soluentis ieiunium imbecillitas. Nam quem
irati regis potentia lędere non potuit, unius bestię uis interemit.

|